gna ut atheniensis, sed elegans et gravis, tota ad honestatem
composita[1], in singulis caussis propria aequitatis naturalis
momenta expendens — nullas formulas verborum sed formulam
mentis, non certum sed verum, non aequum civile sed aequum naturale, sive aequum aeternum bonum, utile in quibusvis caussis aequale, quam «formulam naturae»[2] Varro
appellabat, diligenter custodit; atque ad eam, tanquam ad
regulam lesbiam, quae se ad corpora, non ad se corpora
dirigit, aequat omnes iniquas utilitates: quare omnibus caussis
benigna adest. Quae, et in republica libera et sub principatu
usque ad Edicti perpetui tempora, fuit sedula ars fallendi iuris
civilis prae studio veri, prae studio aequi boni: post Edicti
perpetui tempora, ut mox dicemus, facta est omnino verax
et generosa.
Quapropter a Celso, ipsius Ulpiani iudicio, eleganter definita «ars aequi boni»[3], seu solertia aequandarum utilitatum, nullo iure, nulla lege, nulla formula, quae iniquum dictat, spectata. Nec sinit leges ullas per inertiam ociari; sed, ubicumque opus est, diligenter curat ut aliquam afferant utilitatem.
appellatur? — Cur rigor iuris «naturalis aequitas»?
Eiusque iurisprudentiae regula aeterna est aequitas naturalis, quae multa contra communes iuris regulas recipit et