Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/230

E Wikisource
Haec pagina emendata est
220
caput clxxxx


admittit ac iuris civilis rigores temperat. Sed ea ipsa durior est iuris rigor, ut supra diximus[1]; neque enim ex suo iure immutabili quenquam solvit, nec ullum unquam hominis meritum tantum est ut ratio naturalis ipsi indulgeat quod non dictet honestas. Tamen totius generis nomen occupavit; et aequitas civilis magis appellata est «iuris rigor», quia civilis rigor est sane rigor in caussis in quibus contra immerentes duratur. At aequitas naturalis ex genere «aequitas» dieta est, quia in ipsis caussis in quibus immota haeret — haeret autem in omnibus, — in ipsis, inquam, caussis benigna est. Et pravum est hominum iudicium qui eam iniquo animo ferunt, nam de ea sensuum sapientia, quam stultitiam definivimus[2], iudicant.

CAPUT CLXXXX
UT ROMANA IURISPRUDENTIA EX ATHENIENSI
ET SPARTANA COALUIT

[1] Ad hoc exemplum, ex tutela spartana iuris, ut decet rempublicam optimatium, qualis spartana erat, et ex atheniensi legum emendandarum libertate, quae rempublicam liberam consequitur, qualis erat atheniensis, confusa iurisprudentia romana in terris nata ex utriusque reipublicae forma: uti ex eadem rerumpublicarum mixtura supra vidimus[3] ex atheniensium et lacedaemoniorum institutis, hoc est ex forma reipublicae liberae et optimatium, ius romanum ex scripto et non scripto coaluisse.

[2] Sed hanc iuris et iurisprudentiae romanae mixturam ex ipsius temperatura reipublicae natam esse, sequentia satis confirmant.

  1. Cap. LXXVIII et LXXIX.
  2. Cap. XXVII.
  3. Cap. CXLII.