dictant, ut nos in nostra dissertatone De nostri temporis studiorum ratione indicavimus.
[3] Quae ratio civilis cum dictet publicam utilitatem, hoc ipso pars rationis naturalis est. Non tota autem ratio est, quia, ut utile dictet omnibus aequum, aliquando aliquibus iniqua est.
Qui tenet certa legum, pragmaticus legum est; qui tenet vera legum, philosophus legum est. Hinc in iurisprudentia nova apud romanos; «Scire leges non est verba legum tenere, sed earum potestatem et vim»[1].
[1] Ex dissertatis illud confícitur: quod omnis ex aequo bono interpretatio iuris conditi, ad ius quod interpretatur, ita se habet, ut ius naturale posterius ad prius. Et est universalior ratio, quae, rationem iuris conditi sub se habens, voluntati legislatoris indit in nova facti specie formam iuris.
[2] Quare iura necessaria posteriora prioribus derogare in speciem videntur: re autem ipsa gravius confirmant, quia posteriora sunt ipsa iure priora, quae per «bonas occasiones», quas dicebat Pedius[2], magis explicantur.
[3] Hinc in legibus interpretandis ratio universa spectari debet, quanquam in aliqua specie defícere videatur: at, si ipsa ratio universa deficiat, tunc ab ipsa lege recedemus vi universalioris rationis. Tibi teneor ex mutuo; deinde non petere