Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/97

E Wikisource
Haec pagina emendata est
87
caput xc


plane absurda est et ormnem etymologiae doctrinam convellit: ita namque quamplurima latina verba graecam, satis multa hebraeam non haberent originèm, quia graecis et hebraeis verba non sint quae iis latinis respondeant. Αὐτός autem graecis significat quod latinis «proprium», «suum ipsius». Qua significatone Phaedria terentianus inquit[1]:

Ego vitam deorum propterea sempiternam arbitror,
Quod voluptates eorum propriae sint;

non ut nostrae hominum, quas habemus precarias a Deo. Et Horatius in Lyricis[2] verum honorem dixit «propriam» virtutis «laurum», quia verus honor a populari aura non pendet. Et Iulius Caesar, De bello gallico[3], victoriam, quam ei hostis e manibus eripere non posset, «propriam» appellavit. Quod verbum Dionysius Petavius[4], in notis, non latinum; sed is vero non latine notat.

CAPUT XC
DE AUCTORITATE NATURALI

Auctoritas igitur naturalis — significatione alia sane quam apud romanos, politicos, iurisconsultos, sed ex qua fluxit illa apud romanos historicos, politicos, iurisconsultos — est ipsum cuiusque nosse, velle, posse, et quidem posse tum animo, tum corpore, quia utroque constamus[5]; et definiri potest «nostra humanae naturae proprietas, per quam nemo eam nobis eripere potest». Hominem enim occidere quis potest, arctissime vincire potest; sed hoc, rerum ordine ita comparato, nullo pacto fieri potest, quin homo vivus vinctusque noscat, quin velit, quin conetur.

  1. Andria, V, 5, 4 [Ed.].
  2. II, 2, 21-4 [Ed.].
  3. Invece nel De bello civili, III, 70 [Ed.].
  4. Corr.: Dionigi Voss, che osserva, inoltre, tutt’altra cosa [Ed.].
  5. Cap. X.