quaeque earum semper est cum aliis duabus complexa[1]; et
virtus et iustitia una, una vis veri, una humana ratio est[2]:
ita dominium, libertas, tutela, modo sint ratione recta, hanc
eandem proprietatem divinae originis obtinent[3], uti ea tria
unum sint, et quodlibet eorutn trium sit semper cum aliis
duobus connexum; ita ut in dominio et libertas et tutela, in
libertate et tutela et dominium, in tutela et dominium et
libertas contineantur. Quare qui dominus est, is rei suae est
moderator et arbiter, eanque adversus vini et iniuriam tueri
potest, si velit. Qui liber est, dominus est saltem suae libertatis,
eanque a vi et iniuria tueri, si velit, iure potest. Qui rem iure
tuetur, liber et dominus sit oportet[4].
Ex dominio, libertate, tutela omnes respublicae ortae.
Nam ex dominio, libertate, tutela constat auctoritas, quae erat alterum a ratione omnis iuris et omnis iurisprudentiae principium.
Dicta a verbo graeco αὐτός, quamquam sint eruditi qui negant, quod Dio, graecus scriptor, dicat graecis non esse vocabulum quod latino «auctoritati» respondeat[5]. Quae ratio