Jump to content

Patrologia Latina/54/Notitia historico-litteraria

Unchecked
E Wikisource
 Epistola nuncupatoria editioni Quesnellianæ præfixa Veterum patrum testimonia de S. Leone 
SCHOENEMANNI
NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA
IN S. LEONEM MAGNUM.
(Ex Schœn. Bibl. hist. litter. Patr. Lat., Lips. 1794, tom. II.)

CAPUT PRIMUM.
De Vita S. Leonis Magni.

49 CLeo cognomento Magnus, patria Romanus fuit. De anno natali ejus in antiquis Ecclesiæ monumentis nihil traditum accepimus, nec ex iis quæ de vita ejus Dnobis supersunt, nec ex ætate, qua decessit, certi quidquam conjicere licet. Patrem habuit Quintianum nomine, incertæ, sed proculdubio haud infimæ conditionis, quippe a quo filius tam maturæ indolis non vulgari ratione educari debuit; nisi mavis, eum inter sacerdotes demum, a quibus juvenis veteris Ecclesiæ more ad Ecclesiæ munia obeunda formatus est, et 50 Csuimet ingenii felicitate id adeptum esse, quo postea tantopere excelluit, et inter pontifices Romanos Magni nomine meruit distingui, paratissimum scilicet ad quævis non solum Ecclesiæ, sed et alia quæ nec cum fide nec cum disciplina quidquam conjunctum Dhabebant, negotia apte et decore administranda in genium. Certe jam mature virtutis a natura insitæ et studii in officio documenta dedisse eum oportet, siquidem acolythus adhuc sub Zosimo papa a. 418 Carthaginem ad pontificis de Cœlestio sententiam Aurelio cæterisque Africæ episcopis perferendam adhibitus fuit [1]. Cœlestini papæ temporibus diaco51 Anum egit. Sed quæ de administratione rerum ecclesiasticarum ab eodem Cœlestino ei concredita Quesnellus disputat, alia desiderant, quam quibus ille nititur, argumenta [2]. Attamen qua æstimatione Leo tunc Romæ fuerit, testatur luculentissime Cassiani epistola, qua an. 431 libros de Incarnatione contra Nestorium hortatu ipsius Leonis scriptos ei obtulit. Sed et alia adsunt hoc non inferiora documenta auctoritatis et gratiæ, qua non Romæ solum apud pontificem, sed in principum aula etiam valeret. Nam si Prospero credimus, Leonis maxime vigilantia et hortatu factum est, ut Sixtus papa Juliani Eclanensis artibus, quibus in communionem Ecclesiæ irrepere moliebatur, resisteret; legatio autem quam anno 440 jussu imperatoris ad conciliando Aetii et BAlbini exercitus Romani in Gallia ducum, odio toti imperio timendo dissidentium, animos suscepit, ipsa ejus ad episcopatum Romanum electione notior est reddita. Dum enim Leo adhuc in negotio isto distinebatur, Sixtus papa diem obiit, cunctaque statim cleri ac populi Romani suffragia diaconum Leonem episcopum nominarunt. Accitus igitur legatione honorifica atque ordinatus, novum munus solemni gratiarum actione auspicatus est, eumdemque ordinationis suæ diem quotannis sermone celebravit.

Incidit quidem episcopatus ejus in funesta imperii Romani in Occidente tempora. Quippe in extrema principum socordia et stupore, undique barbarorum cohortes aut imperii finibus ingruebant, aut provincias incursionibus inundabant, easque aut Cdevastabant ac depopulabantur, aut pulsis subactisve incolis sibi ipsis sedes faciebant. Calamitatem quam Ecclesia universa ex singularum provinciarum afflictione necesse sentiebat, intueri non licebat, quin metus ne similis Italiam ipsamque Romam fortuna maneret, suboriretur, a cujus oppressione, si duratura esset, gravissimum sedis apostolicæ dignitati, quæ nunc erat, damnum portendebatur. Quo accedebat barbarorum Arianismo imbutorum in Ecclesiæ catholicæ asseclas odium et graves passim persecutiones. Inter has ergo suborientis tempestatis nubes animi sane robore opus erat episcopo Ecclesiæ gubernaculum suscipienti. Cæterum non item desperatus erat internus Ecclesiæ status; quin immo non carebat lætis auguriis, siquidem ex pontificis Romani Dcommodis æstimandus erat. Hæreticorum enim qui tam crebri erant per ista sæcula motus non poterant sollicitare novum episcopum auctoritatis sedis suæ promovendæ et exemplorum priscorum non penitus ignarum, utpote qui nosse debebat, quanta incrementa ex singulis fere ejusmodi disceptationibus etiam per minus doctos et parum firmati animi episcopos Romanæ sedis auctoritas potestasque cepisset, 52 Aquantisque amplificationibus per nuperas Orientis contentiones locus factus esset [3]. Quanto vero majora Leo sperare debebat, qui præter cæteras animi ingeniique dotes eruditionis et eloquii auctoritatem ad hanc dignitatem afferebat, et in gravissimis ac subtilissimis de fide quæstionibus definiendis Græcis nedum par, sed etiam superior sibi videri poterat. Atque hæc taliave Leonem sensisse eventus comprobavit. Utut enim sincerum erat et strenuum ejus disciplinæ ecclesiasticæ regendæ fideique antiquitus acceptæ tuendæ studium, quod a primordiis muneris statim et numquam non deinceps per omne episcopatus sui tempus declaravit, et sane propria ipsi animi alacritate et firmitate plurimum adjuvabatur : non minus tamen eodem ad augendam sedis suæ dignitatem et Bauctoritatem usus est, et in hisce conaminibus insita ingenii vis in arrogantiam et pertinaciam intolerabilem sæpe et insanam degeneravit. Testis est concertatio ejus cum Hilario Arelatensi, plena superbiæ et affectuum tanto episcopo indignorum; tametsi minime Quesnello in excusando et defendendo Hilario assentiamur. Alia ejusdem animi documenta suppeditat historia causæ Eutychianæ, et quidem talia ut, si lubenter concedamus antecessores ejus in sede Romana nonnisi pro re nata auctoritati potestatique suæ promovendæ studuisse, hunc primum meditato consilio omnes cæteros episcopos sub imperio subjicere conatum esse, et vero hoc consilium non in ipso episcopatu demum fovere cœpisse, sed ad eumdem attulisse existimem. Referenda mihi huc in primis videtur illa ejus Csollicitudo, qua doctrinam de dignitate potestateque Romanæ sedis in Petro fundata, et ab eo in successores transmissa stabilire, et cunctorum per Occidentem et Orientem animis inserere studuit.

Cœpit hæc doctrina in Innocentio, a cujus deinde successoribus numquam ea neglecta fuit, a Leone autem ita explicata et firmata est, ut non ipsi solum, sed omnibus deinceps Romanis episcopis pro fundamento machinationum evehendæ et amplificandæ dominationis esset, nec ulla monstris opinionum eidem faventium inveniretur feracior. Neque solum ea utebatur si quid auctoritate sua efficere vellet, sed coram populo peculiari studio tum alias sæpe, tum in anniversario ordinationis suæ tractare solebat. Ac primum quidem quæ Petro præ cæteris apostolis Da Christo concessa fuerint dona atque privilegia adeo extollit atque exornat, ut jam profiteri ausus sit, huic viro consortium suæ potentiæ tribuisse divinam dignationem, et si quid cum eo commune cæteris voluerit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedisse quidquid aliis non negaverit [4]. Mox dum ejusdem Petri vices sustinere se affirmat, eo omnem operam suam confert, ut persuadeat audientibus, 53 ASoliditatem illam quam e Petra Christo etiam ipse Petra factus acceperit, in suos quoque se transfudisse hæredes; eumdemque sedi suæ præesse non desinere, ipsum salubribus consiliis, æquis judiciis præsidere, seque non tam sedi ejus præsidere quam servire, adeo ut si quid jam a Romano pontifice recte agatur et disponatur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum. Porro ex ejusdem Petri firmitate consurgere debuisse statuit sublimitatem Ecclesiæ, eaque de causa specialem a Domino Petri curam susceptam et pro fide Petri proprie supplicatum fuisse : tamquam aliorum status certior esset futurus, si mens principis victa non fuisset. Hac mente atque hoc ingenio Leo causam Eutychis tractare cœpit. Hic archimandrita Constantinopolitanus, dum nimis strenue Nestorianismi Breliquias persequeretur, et quosdam episcopos Orientales injusta hæresis suspicione premeret, in alium eidem oppositum errorem incidit, atque duas in Christo naturas post adunationem in unam coaluisse statuere non est veritus. Diligens erat tam sacrarum Scripturarum quam expositionum sanctorum Patrum scrutator, quique aperte fatebatur se illas potiores habere et solas certas firmasque existimare. Sed ex eodem solitario studio et Nestorianismi metu religiosius verba curabat, nimiaque ancipitum locutionum fuga potius quam ulla alia de causa in errorem incidisse videtur [5]. Nec vero pertinax erat, sapientiorumque et doctiorum respuebat correctiones; sed in ipsa synodo Constantinopolitana (ἐνδημούσῃ), in qua primum a. 448 causa ejus coram Flaviano Cagitata est, sententiam ejus lubens amplectebatur, modo aliter sentientes exsecrari, ut jussus erat, verebatur et aperte renuebat. Atque hac solum de causa ipse a synodo anathema tulit et ab officio simul et communione Ecclesiæ remotus est. Tum vero Eutyches acri suo contra Nestorianismum studio se pessumdatum sentiens, imperatorem adire, aliorumque episcoporum, in primis autem Alexandrinæ et Romanæ sedis antistitum auxilium implorare cœpit. Nec frustra. Imperator enim, qui Nestorianam hæresim peste quavis capitaliorem æstimabat, et suopte ingenio, et fortasse etiam amicorum quorumdam (Chrysaphium eunuchum indigitant acta hujus rei), qui vel ipsi minus Flaviano favebant, vel vere injuriam ab eo Eutychi illatam dolebant, studiis Dpatrocinium ejus suscepit. Alexandrino autem episcopo, nisi perenne in Constantinopolitanos præsules odium fuisset, vel ob unius Cyrilli memoriam vir hujus animi præsidio suo dignus videri debebat, et vero Dioscuro nulla gratior animum in rivali explendi occasio obtingere potuisset. Tandem Leonis etiam pro causa ejus deplorata non obscura jam voluntas erat. Quippe cum Eutyches dudum ei studio suo contra Nestorianos per litteras olim ad eum directas commendatus, jam non ipse solum de injuria sibi facta apud eum questus esset, sed Theodosius etiam magnum 54 Aperturbationis strepitum a Flaviano excitatum scripsisset, et ut laboranti Eutychi succurreret rogasset, vehementer cum Flaviano expostulare cœpit, mirari se significans, qui scandalum illud ipsi silere potuerit, nec potius procurarit, ut primitus insinuatione relationis ejus instrueretur, et poscens ut quam primum judicii ejus ratio omniaque quæ gesta essent, plenissime et lucide ad notitiam suam pervenirent. Mox autem cum de Eutychis hæresi per Flaviani epistolam edoctus esset, tam detestanda ipsi ejus opinionis visa est pravitas, tam late patens et multiplex errorum ex ea pullulantium propago, tantum periculum quod ex ea fidei puriori immineret, ut extemplo quidem assensum suum brevi epistola Flaviano declararet, simul autem pleniorem epistolam polliceretur, in Bqua Flavianum episcopum, quid de tota causa constitui deberet, instructurus esset. Hæc vero fuit celebris illa ad Flavianum epistola, qua totam de Incarnatione sententiam discussit atque definivit, Nestoriique et Eutychis erroribus proscriptis, catholicam doctrinam adeo accurate tum sententiis, tum sermone declarare studuit, ut quidquid in ea scriptum est ex apostolica et evangelica probaretur sumptum esse doctrina. Constantinopolim mittere decreverat per eumdem, qui priores Flaviani litteras apportaverat, clericum. Sed cum interea ab imperatore synodus generalis Ephesum in kalendas Augusti a. 449 indicta esset, legatis eodem destinatis dedit ut in synodo publice recitarent. At de synodi istius exitu constat. Latrocinalis nomine infamis est; solus imperitabat Dioscurus; Cprohibiti legati Romani a lectione litterarum Leonis ad Flavianum, et postquam factionis furor omnia miscuisset, in custodiam dati, solo Hilario per fugam elapso. Vani erant oppressorum clamores, vana omnium bonorum indignatio, vanæ Leonis apud Theodosium et Pulcheriam, ad clerum plebem et archimandritas Constantinopolitanos querelæ. Frustra gesta ejus synodus Romana reprobavit; frustra per Valentinianum et Placidiam Pulcheriamque Augustas concilium in partibus Occidentis a Theodosio impetrare nitebatur; cum subito merte Theodosii (die 28 Julii a. 450) tristis rerum facies in lætiorem, et quidem Romani pontificis auctoritati auspicatissimam conversa est. Etenim novus imperator Marcianus, Pulcheria ejus uxore adjuvante, ab initio imperii sui D eo omnem curam atque cogitationem conferebat, ut damnum ab Eutyche fidei illatum resarciretur, studiumque suum de concilio quam citius cogendo Leoni per epistolam declaravit [6]. Interim Eutyches ex Urbe egredi jussus, et synodus Constantinopoli præsentibus Romanis legatis coacta est, ibique lecta dogmatica Leonis epistola ad Flavianum, cui novus Constantinopolis episcopus Anatolius cum cæteris episcopis, archimandritis, presbyteris et diaconis subscripserunt [7], eamdemque omnibus qui ubique essent metropolitis subscribendam miserunt [8]. Huc 55 Aigitur rebus vergentibus, Leo, occasionem esse ratus judicii sui auctoritatem latius proferendi, novos spiritus sumere et, quasi ad se unum definitio tota pertineret, arrogantia sua aliorum moderationi illudere audet. Hujus fastidii plena est epistola modo laudata ad Anatolium, qua lætari se significat, quod epistolæ suæ ad Flavianum assensum præbuerit, seu, ut ipsius verbis utamur, gloriatur quod sequacem se evangelicæ eruditionis ostendat et de confirmata apud se pace sedis apostolicæ ei gratulatur. Sed plura et luculentiora documenta per legatos suos in concilio Chalcedonensi dedit. Ac primo quidem quam enixe poterat, studui efficere, ut tota synodus differretur, prætexens aptius tempus esse exspectandum, quo plurimi etiam de longinquioribus provinciis episcopi Bevocari possent; sed fortasse non aliam ob causam quam quia speraret fore ut sua unius epistola, cui omnes totius orbis episcopi nomina sua cum anathematizatione Nestorii et Eutychis errorumque eorum subsignaverant, et porro erant subsignaturi, hæresis confecta existimaretur, præsertim cum de restituendis episcopis in synodo Ephesina injuste a sedibus suis depulsis et Dioscuro cum asseclis a communione prohibendo jam in Constantinopolitana synodo ex suorum quoque legatorum præceptis [9] actum esset. Accedit quod haud difficulter intelligitur eum veritum esse ne Constantinopolitanus episcopus, cujus in Flaviano sedes per Dioscurum gravi ignominia affecta erat, repentina Alexandrini adversarii depressione elatus hac occasione et animorum affectione Cuteretur ad sedis suæ prærogativas augendas. Nec vero vanus iste metus fuit, ut ex sequentibus patebit. Enimvero cum nec hoc, nec ut in Italia haberetur impetrare potuisset, Paschasinum Lilybetanum episcopum et Bonifacium presbyterum Nicæam, quo primum indicta erat undeque post Chalcedonem traducta fuit synodus, legatos misit. Incœpit synodus Chalcedone octavo idus Octobris, absolutaque est kalendis Novembribus 16 actionibus [10], in quibus nihil plane a legatis Romani episcopi omissum est, quo auctoritatem ejus supra illam synodi tollerent. Tam parum etiam ab iisdem sive episcopis præsentibus, sive magistratibus qui cum potestate aderant, reverentiæ habitum fuit, ut non semel clamarent, sic velle, sic jubere Leonem, id esse in mandatis suis, et Dminitarentur adeo se discessuros ni ita fieret. Ac in plerisque quidem pacis studio causarumque disceptandarum urgente necessitate et erga imperatorem observantia, ita iis synodus obsecuta est, ut a Leonis nutu et moderamine pependisse videri possit. De ipsa autem, quæ prima tanti dissidii causa fuerat, Eutychis hæresi, quemadmodum et illa Nestorii, tantum abest ut novi aliquid congregati Patres decreverint, ut potius in tribus, quibus quæstio hæc partim legatorum Romanorum, partim aliorum episcoporum studio agitata fuit actionibus [11], eadem 56 Aiterum iterumque ad Flavianum epistola, tamquam firmissimum contra istas pravitates præsidium inculcata unaque cum symbolo Nicæno, Constantinopolitano et duabus Cyrilli ad Nestorium epistolis (ex concilio Ephesino) pro unica et perpetua fidei norma ab omnibus sit approbata. Itaque nunc primum episcopi Romani definitio universæ Ecclesiæ fidei regulam constituit, ab eoque universæ quasi Ecclesiæ dictata est. Quo triumpho ille tamen non tamquam novo potitus esse videri voluit, sed vultu et sermone ad gravitatem composito nihil, nisi quod ex ordine et consuetudine Romanæ sedis esset, gessisse se simulavit. Sed quo lætior hic rerum successus fuit, tanto majorem ipsi attulit ægritudinem Anatolii episcopi, quam ipse vocare solebat, ambitio, seu, ut Bille præ se tulit, cleri ejus, citra ipsius culpam, in sedem Constantinopolitanam studium. Scilicet, peractis omnibus quæ ad primariam synodi curam pertinere visa erant, actione 16 a clero Constantinopolitano et episcopis flagitari cœptum, ut in honorem sedis Constantinopolitanæ synodus aliquid statueret. Leoni id nequaquam improvisum atque inexspectatum fuit. Dederat enim legatis suis in mandatis, ut si qui forte episcopi civitatum suarum splendore confisi tentaturi essent sibi usurpare, id qua dignum esset constantia retunderent. Quapropter summa illi animi contentione hisce novationibus obnituntur, nec tamen impedire potuerunt quominus decerneretur ut Constantinopolitanus tamquam novæ Romæ episcopus primo post Romanum honore frueretur, et jus Cpotestatemque in Thraciæ, Ponti et Asiæ diœceses earumque metropolitanos haberet, et barbarorum episcopos ordinaret. Exierant de synodo legati Romani cum de canonibus hac in re condendis agi cœpisset, sed ubi nihilosecius conditos acceperant, postridie redierunt, ac graviter et subdole de actis sese absentibus conquesti, tandem, ut mandato suo ex parte saltem satisfacerent, solemniter iis contradixerunt, aliaque ab humanitate ac sobrietate aliena egerunt, de quibus in epistola ad Leonem moderate dolet Anatolius [12]. At multo impotentior animi Leo fuit. Spreta imperatorum humanissima voluntatis significatione, spretis episcoporum Orientalium precibus, continuo ille sævire in Anatolium, objurgare eum quod legatis suis parere detrectaverit, ambitum Dpravum et cupiditatem universæ Ecclesiæ perniciosam objicere, nihil probi, nihil fidi in eo existimare, quin ordinationis ejus initia culpare et jam communionis privationem minari. Ac tamdiu ipsi aliqua in Pulcheria et facillimi animi imperatore Marciano spes supererat, nihil artis ac verborum intentatum reliquit, quo eos sibi conciliaret et impelleret ut Anatolio assensum cohiberent et canones sibi invisi rescinderentur. Non solum enim Nicænæ synodi decreta istis volari contendebat, sed et Alexandrinæ et Antiochenæ sedis prærogativis offici, et multorum 57 Ametropolitanorum jura imminui querebatur, majoraque Ecclesiæ ex importuno episcopi hujus honorum appetitu mala præsagiebat [13]. Interim ad litteras episcoporum ex synodo Chalcedonensi ad eum directas, quibus quæcumque acta fuerant significaverant, nihil rescripsit; unde apud nonnullos decreta illius in suspicionem adducta sunt, et de orthodoxia eorum, utpore quibus episcopus Romanus refragaretur, ambigi cœpit. Sed ubi irrita hac ex parte sua studia vidit, et imperatores potius urgerent ne ultro decreta Chalcedonensia confirmare differret, in tantum illorum auctoritati cessit, ut ipsum obsequii sui non pœniteret, adeoque omnia, quæ fidei negotium concernerent, assensu suo confirmavit, illos autem de honore sedis Constantinopolitanæ canones penitus Breprobavit. Quid quod ab omni cum Anatolio litterarum commercio abstinuit, ac novo prorsus exemplo tamquam minus fidei catholicæ intento custodem ex suis addidit, et gestorum ejus speculatorem Julianum episcopum Coensem [14]? Et licet postea instante Marciano, et Anatolio quoque flagitante, in gratiam cum eo redire se simularet, ipsa tamen ejus pacis declaratio adeo in opprobrium et injuriam Constantinopolitani episcopi spectabat, adeo captiosa erat et anceps, ut mirum non sit ad hoc inde tempore Ecclesiæ Orientalis episcopum primarium a Romana sede fuisse alienatum. Post partam de Eutyche victoriam suæque formulæ triumphum non alia re gesta 58 Aclarior exstitit Leo, quam legatione ad Attilam eodem anno quo Chalcedonense concilium peractum est, suscepta. Nimirum Attila, redintegratis post acceptam in campis Catalaunicis cladem viribus, per Pannonias Italiam invaserat, summa imperatoris et Aetii ducis socordia ne levissimo quidem præsidio munitam. Quin tanta utriusque ignavia fuit, ut ipsi ex omni potius Italia discedere mallent, quam ad defendendam aliquid moliri. Patuere igitur nobilissmæ provinciæ omni hostilis rapacitatis ac libidinis furori, et primo velut impetu regiæ civitates, Aquileia, Ticinum et Mediolanum, captæ ac direptæ sunt, jamque Hunnus inopinato rerum successu superbus Romam properabat. Tum in extrema omnium trepidatione nullum salubrius principi senatui ac Bpopulo Romano consilium visum est, quam ut per legatos pax a truculentissimo rege expereretur. Concreditum fuit paciscendi negotium Leoni, additis duobus viris consularis et præfectoriæ dignitatis, Avieno et Trigetio. Sed de partibus horum, sicut et de conditionibus quas offerre debebant, silet historia, unius pene Leonis memoriæ celebrandæ hac in re curiosa. Quid egerint et quomodo, pariter ignoramus; sed solus effecisse dicitur, ut ab hostili animo Attila abstineret et subito discessum pararet. Tota legatione dignanter accepta, ita summi Sacerdotis præsentia rex gavisus est, ut bello abstineret, et ultra Danubium discederet, Prosper narrat, innuens 59 Aquasi ab oris atque corporis Leonis augustiori specie id profectum esse, quod Attilæ animum frangeret. Alii eloquentiæ ejus hanc vim asserere maluerunt; et licet haud difficulter animadverti possit, ad Hunni animum movendum fortiores existere debuisse causas, nec desint etiam in historia expeditionis ejus quæ sat probabiles dici queant [15], fuere tamen quibus tota res a miraculo non aliena videretur, iidemque commentis suis effecerunt, ut et apud eos quibus tum ob longinquitatem, tum ob aciem hebetiorem virtutes ejus occulerentur, nomen illustre esset. Econtrario alia ejus ad Gensericum Vandalum occursio, multo licet utilior, parum inclaruit. Nam cum a. 455, Valentiniano imperatore perempto, Maximus imperium Occidentis invasisset, Eudoxiamque Buxorem ejus parricidii nesciam matrimonio sibi junxisset, illa mox sceleris Maximi in marito perpetrati certior facta necem ulcisci statuit atque iræ nimio studio totam Urbem excidio devovit, Genserico Vandalorum rege ex Africa arcessito. Illico enim Vandalus ingenti cum exercitu in Italiam trajecit Urbemque ab omni præsidio vacuam aggressus occupavit jamque totus ad cædes atque incendia se dedisset, nisi Leo extra portas ei obviam factus supplicatione sua impetrasset, ut direptione contentus a cæde atque incendio abstineret. Certe hoc quidquid fuit miseræ opis, totum Leonis erat. Neque enim hic Attila erat superstitiosis terriculamentis vexatus inter eundum et redeundum fluctuans, aut attritis lue atque inopia copiis hostilem occursum metuens; sed hostis cuncta Cjam in potestate tenens, cui præter insitam ferociam ipsa religio iræ stimulos adderet, cujusque sævitiam adeo nulla nisi orationis vis frangere aut flectere potuit. Postremam ipsi sollicitudinem attulerunt turbæ in Alexandrina Ecclesia a Timotheo Æluro a. 457 excitatæ, per quas concilii Chalcedonensis auctoritas haud leve in discrimen adduci videbatur. Res omnis sub novo imperatore Orientis Leone et per Constantinopolitanum episcopum transacta, episcopi autem Romani studiis et prudentia plurimum adjuta est, qui postquam denuo causæ suæ victoriam et expulso Timotheo Æluro alium Timotheum (Solophaciolum) rite sedem Alexandrinam occupare viderat, non diu inter mortales versatus, ultimum curæ suæ pro Ecclesia monumentum, litteras ad novum episcopum, Dejusque ordinatores et clericos Alexandrinos gratulatorias reliquit, nec integro anno post, die 10 Novembris 461 ad superos migravit.


CAPUT II.
De Scriptis S. Leonis.

Scripta Leonis M. Sermonibus et Epistolis constant. Utrumque genus juxta Balleriniorum editionem enumerabimus, addito Quesnelli et anteriorum editionum ordine.

60 A
I. Sermones.
I — V. De Natali ipsius, habiti in die ordinationis suæ et anniversario ejusdem. Apud Quesn. I — IV. nam primus a Balleriniis in duos est divisus, quorum prior capite 1, posterior capitibus 2 et 3, constat.
VI — XI De Collectis. Apud Quesn. V — X.
XII — XX. De jejunio decimi mensis. Apud Quesn. XI — XIX.
XXI — XXX. De Nativitate Domini. Apud Quesn. XX — XXXVII.
XXXI — XXXVIII. In Epiphania Domini. Apud Quesn. XXX — XXXVII.
XXXIX — L. De Quadragesima. Apud Quesn. XXXVIII — XLIX.
B
LI. Homilia habita ante secundam Dominicam Quadragesimæ de Evangelio secundum Matthæum: In illo temporis assumpsit Jesus Petrum, etc. Apud Quesn. XCIV, inscr. de Transfiguratione Domini.
LII — LXX. De Passione Domini, apud Quesn. L — LXVIII.
LXXI — LXXII. De Resurrectione Domini. Apud Quesn. LXIX — LXX.
LXXIII — LXXIV. De Ascensione Domini. Apud Quesn. LXXI — II.
LXXV — LXXVII. De Pentecoste. Apud Quesn. LXXIII — V.
LXXVIII — LXXXI. De Jejunio Pentecostes. Apud Quesn. LXXVI — IX.
C
LXXXII. In Natali apostolorum Petri et Pauli. Apud Quesn. LXXX.
LXXXIII. In Natali S. Petri apostoli. In Appendice Quesn. sermo IV.
LXXXIV. In Octavis apostolorum Petri et Pauli. Apud Quesn. LXXXI.
LXXXV. In Natali S. Laurentii martyris. Apud Quesn. LXXXIII.
LXXXVI — XCIV. De Jejunio septimi mensis. Apud Quesn. LXXXIV — XCII.
XCV. De Gradibus ascensionis ad beatitudinem. Apud Quesn. XCV.
XCVI. Tractatus contra hæresim Eutychis. Apud Quesn. XCIII.

Ab his segregati sunt et in Appendicem rejecti tamquam falso Leoni tributi.

D
I. Tractatus adversus errores Eutychetis et aliorum hæreticorum. In Appendice Quesnelliana V.
II. In Nativitate Domini. In eadem Appendice II.
III. IV. De Quadragesima.
V. VI. De Passione Domini.
VII. In Dominica Palmarum.
VIII. — X. De Resurrectione Domini.
XI. In Ascensione Domini. In eadem Append. III.
XII. De Sanctissima Trinitate.
XIII. In Natali S. Vincentii Martyris. In eadem Append. I.
61 A
XIV. In Cathedra S. Petri a Quesnello primum editus inter genuinos num. XCVI, sed ipsius postea judicio remotus. Suppletus est a Balleriniis ex Vatt. codd.
XV. In Annuntiatione B. Virginis Mariæ.
XVI. In Natali SS. apostolorum Petri et Pauli.
XVII. In Natali B. Pauli apostoli.
XVIII. De S. Petro, quomodo de carcere eductus est.
XIX. In Natali SS. septem fratrum Machabæorum, nunc primum in Appendice collocatus et S. Augustino restitutus. Apud Quesn. Sermo LXXXII.
XX. De Transfiguratione Domini.
II. Epistolæ [16].

BI. Ad Aquileiensem episcopum (Q. 6, A. 86). II. Ad Septimum Altini ep. (Q. 7, A. 85). [17] IV. Ad episcopos per Campaniam, Picenum et Tusciam provincias constitutos (Q. 3, A. 1). V. Ad Metropolitanos per Illyricum (Q. 5). VI. Ad Anastasium Thessalonicensem (Q. 4). VII. Ad universos per Italiam episcopos (Q. 8, A. 2). [18] IX. Ad Dioscurum Alexandrinum episcopum (Q. 11, A. 81). X. Ad Viennensis provinciæ episcopos (Q. 10, A. 89). [19] XII. Ad episcopos Mauritaniæ Cæsareæ (Q. 1, A. 87). XIII. Ad Metropolitanos Illyrici (Q. 13). XIV. Ad Anastasium Thessalonicensem (Q. 12, A. 84). XV. Ad Turribium Asturicensem de Priscillianistis (Q. 15, A. 93). XVI. Ad episcopos Sciliæ (Q. 16, A. 4). XVII. Ad eosdem Siculos (Q. 17, A. 104). XVIII. Ad Januarium Aquileiensem (Q. 14, A. 13). XIX. Ad Dorum Beneventanum (Q. 18, A. 5). XX. CAd Eutychem CP. abbatem (Q. 19, A. 6). [20] XXIII. Ad Flavianum CP. (Q. 20, A. 8). XXIV. Ad Theodosium Aug. (Q. 21, A. 7). [21] XXVII. Ad Flavianum CP. (Q. 22). XXVIII. Ad eumdem (Q. 24, A. 10). XXIX. Ad Theodosium Aug. (Q. 26, A. 12). XXX. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 30, A. 18). XXXI. Ad eamdem Pulcheriam (Q. 27, A. 13). XXXII. Ad Faustum, Martinum et alios archimandritas CP. (Q. 28, A. 14). XXXIII. Ad synodum Ephesinam (Q. 29, A. 15). XXXIV. Ad Julianum Coensem episcopum (Q. 31, A. 19). XXXV. Ad eumdem (Q. 25, A. 11). 62 AXXXVI. Ad Flavianum CP. (Q. 32, A. 16). XXXVII. Ad Theodosium Aug. (Q. 33, A. 17). XXXVIII. Ad Flavianum CP. (Q. 34, A. 20). XXXIX. Ad eumdem (Q. 35, A. 21). XL. Ad episcopos Arelatensis provinciæ (Q. 36, A. 106). XLI. Ad Ravennium Arelatensem (Q. 37, A. 90). XLII. Ad eumdem (Q. 38, A. 107). XLIII. Ad Theodosium Aug. (Q. 39, A. 24). XLIV. Ad eumdem (Q. 40, A. 25). XLV. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 41, A. 26). [22] XLVII. Ad Anastasium Thessalonicensem (Q. 43, A. 29). XLVIII. Ad Julianum Coensem (Q. 44, A. 30). XLIX. Ad Flavianum CP. (Q. 42, A. 27). L. Ad clerum et plebem CP. (Q. 45, A. 22). LI. Ad Faustum et cæteros archimandritas CP. (Q. 47, A. 28). [23] LIV. Ad Theodosium Aug. (Q. 23, A. 9). [24] LIX. Ad clerum et Bplebem Constantinopolitanam (Q. 46, A. 23). LX. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 48, A. 31). LXI. Ad Martinum et Faustum presbyteros (Q. 49, A. 32). [25] LXVI. Ad Gallicanos episcopos sedi Arelatensi faventes responsio (Q. 50, A. 109). LXVII. Ad Ravennium Arelatensem (Q. 57, A. 110). [26] LXIX. Ad Theodosium Augustum (Q. 52, A. 33). LXX. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 54, A. 35). LXXI. Ad archimandritas CP. (Q. 53, A. 34). LXXII. Ad Faustum presbyterum (Q. 57, A. 98). [27] LXXIV. Ad Martinum presbyterum (Q. 55, A. 36). LXXV. Ad Martinum et Faustum presbyteros (Q. 56). [28] LXXVIII. Ad Marcianum Augustum (Q. 58, A. 38). LXXIX. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 59, A. 39). LXXX. Ad Anatolium CP. (Q. 60, A. 40). LXXXI. Ad Julianum CCoensem (Q. 61, A. 41). LXXXII. Ad Marcianum Augustum (Q. 62, A. 42). LXXXIII. Ad eumdem (Q. 63, A. 44). LXXXIV. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 64, A. 45). LXXXV. Ad Anatolium CP. (Q. 67, A. 48). LXXXVIII. Ad Paschasinum Lilybetanum (Q. 68). LXXXIX. Ad Marcianum Aug. (Q. 69, A. 49). XC. Ad eumdem (Q. 73, A. 43). XCI. Ad Anatolium CP. (Q. 70). XCII. Ad Julianum Coensem (Q. 71). XCIII. Ad synodum Nicænam, postea Chalcedonem translatam (Q. 72, A. 47). XCIV. Ad Marcianum Aug. (Q. 74, A. 50). XCV. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 75, A. 51). XCVI. Ad Ravennium Arelatensem (Q. 76, A. 111). 63 A[29] CII. Ad Ravennium Arelatensem aliosque episcopos Gallicanos (Q. 77, A. 52). CIII. Ad Rusticum aliosque episcopos Galliarum (Q. 82, A. 94). CIV. Ad Marcianum Aug. (Q. 78, A. 54). CV. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 79, A. 55). CVI. Ad Anatolium CP. (Q. 80, A. 53). CVII. Ad Julianum Coensem (Q. 81, A. 105). CVIII. Ad Theodorum Forojuliensem (Q. 83, A. 91). CIX. Ad Julianum Coensem (Antea inedita). [30] CXI. Ad Marcianum Aug. (Q. 84, A. 57). CXII. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 85, A. 58). CXIII. Ad Julianum Coensem (Q. 86, A. 56). CXVI. Ad episcopos, qui in synodo Chalcedonensi fuerant congregati. CXVII. Ad Julianum Coensem (Q. 88). CXVIII. Ad eumdem (Q. 91, A. 80). CXIX. Ad Maximum Antiochenum (Q. 92, A. 62). CXX. Ad Theodoretum Cyri episcopum (Q. 93, A. 63). BCXXI. Ad Marcianum Augustum (Q. 94, A. 64). CXXII. Ad Julianum Coensem (Q. 95, A. 65). CXXIII. Ad Eudoxiam Augustam (Q. 96, A. 66). CXXIV. Ad monachos Palæstinos (Q. 97, A. 83). CXXV. Ad Julianum Coensem (Q. 98, A. 67). CXXVI. Ad Marcianum August. (Q. 99). CXXVII. Ad Julianum Coensem (Q. 100, A. 68). CXXVIII. Ad Marcianum Aug. (Q. 101). CXXIX. Ad Proterium Alexandrinum (Q. 103). CXXX. Ad Marcianum Augustum (Q. 104, A. 69). CXXXI. Ad Julianum Coensem (Q. 102). [31] CXXXlV. Ad Marcianum Aug. (Q. 105, A. 70). CXXXV. Ad Anatolium CP. (Q. 106, A. 71). CXXXVI. Ad Marcianum Augustum (Q. 107). CXXXVII. Ad eumdem (Q. 108). CXXXVIII. Ad episcopos Galliarum et Hispaniarum (Q. 109, A. 95). CXXXIX. Ad Juvenalem CHierosolymitanum (Q. 110, A. 72). CXL. Ad Julianum Coensem (Q. 111). CXLI. Ad eumdem (Q. 113). CXLII. Ad Marcianum Aug. (Q. 112). CXLIII. Ad Anatolium CP. (Q. 114). CXLIV. Ad Julianum Coensem (Antea inedita). CXLV. Ad Leonem Aug. (Q. 115, A. 73). CXLVI. Ad Anatolium CP. (Q. 116). CXLVII. Ad Julianum Coensem (Q. 117). CXLVIII. Ad Leonem Aug. (Q. 122, A. 74). CXLIX. Ad Basilium Antiochenum (Q. 118). CL. Ad Euxitheum Thessalonicensem, Juvenalem Hierosolymitanum, Petrum Corinthium et Lucam Dyrrachenum (Q. 119). CLI. Ad Analolium CP. (Antea inedita). CLII. Ad Julianum Coensem (Q. 120). CLIII. Ad Aetium presbyterum (Q. 21). CLIV. Ad Ægyptios episcopos apud Constantinopolim constitutos (Q. 123). CLV. Ad Anatolium CP. (Q. 124, A. 76). DCLVI. Ad Leonem Aug. (Q. 125, A. 75). CLVII. Ad Anatolium CP. (Q. 126). CLVIII. Ad episcopos catholicos ex Ægppto constitutos apud Constantinopolim (Q. 127). CLIX. Ad Nicetam Aquileiensem (Q. 129, A. 79). CLX. Ad episcopos Ægyptios apud Constantinopolim constitutos (Q. 130). CLXI. Ad presbyteros, diaconos et clericos Ecclesiæ Constantinopolitanæ (Q. 131). 64 ACLXII. Ad Leonem Aug. (Q. 133). CLXIII. Ad Anatolium CP. (Q. 128, A. 77). CLXIV. Ad Leonem Aug. (Q. 133). CLXV. Ad eumdem (Q. 134, A. 97). CLXVI. Ad Neonem Ravennalem (Q. 135, A. 37). CLXVII. Ad Rusticum Narbonensem (Q. 2, A. 92). CLXVIII. Ad episcopos per Campaniam, Samnium et Tusciam constitutos (Q. 136, A. 80). CLXIX. Ad Leonem Aug. (Q. 137, A. 99). CLXX. Ad Gennadium CP. (Q. 138, A. 100). CLXXI. Ad Timotheum Alexandrinum (Q. 139, A. 101). CLXXII. Ad presbyteros et diaconos Alexandrinos (Q. 140, A. 102). CLXXIII. Ad Theophilum et alios episcopos Ægyptios (Q. 141, A. 103).

Scriptæ sunt omnes intra annos 442 et 460, et quidem ex Balleriniorum computatione, hac series: I, II, III, a. 442. IV, a. 443. V, VI, VII, a. 444. VIII—XI, Ba. 445. XII—XIV, a. 446 XV—XVIII, a. 447. XIX—XXI, a. 448. XXII, eodem exeunte, aut ineunte a. 449. XXIII—LIV, a. 449. LV—LXXVII, a. 450. LXXVIII—CI, a. 451. CII—CIX, a. 452. CX—CXXV, a. 453. CXXVI—CXL, a. 454. CXLI—CXLIII, a. 455. CXLIV—CLVIII, a. 457. CLIX—CLXVI, a. 458. CLXVII, eodem aut sequenti, CLXVIII, a. 459. CLXIX—CLXXIII, a. 460.

De deperditis tam sermonibus quam epistolis Leonis adeunti utique sunt Ballerinii. Novo exemplo libros IV de Vocatione omnium gentium, item epistolam ad Demetriadem, et Auctoritates præteritorum apostolicæ sedis episcoporum de gratia, quæ etiam Prospero, ut alios taceam, tribui solent, ad eum referre ausus est Quesnellus; sed paucos in hac sententia sibi Castipulantes invenit. De Antelmii opinione vide quæ ad Prosperum traduntur.


CAPUT III.
§ I. Editiones.

Inter celeberrimi imi nominis pontifices Romanos nullus est, cujus scripta, quamvis clara, tanta celebritate gavisa sint, tantaque ab omni inde ævo veneratione et studio fuerint excepta, quam Leonis. Id non solum testatur multitudo impressorum exemplarium, quæ per tria abhinc sæcula per varias regiones provenerunt, sed multo magis declarat immensa mss. librorum copia ac varietas, per quos ab initio tot illius sermones et epistolæ ad nos deductæ sunt. Ac horum quidera mss. accurata exploratione et distinctione tantum jam per novissimos editores effectum est, ut Dhistoria Operum Leonis ab ipso pene auctore abs intercapedine repeti possit. Cumque hæc antiquior scriptorum historia tanto majoris momenti, immo apprime necessaria sit ad impressorum rationes perspiciendas editorumque merita ponderanda, in eo scilicet auctore qui splendorem suum non tam ingenio quam subsidiis eorum qui in eo perpoliendo occu65 Apantur, exspectat, nos equidem lubenter de manuscriptorum sermonum ac epistolarum Leonis vicissitudinibus, inquantum ad editionumnotitiam collustrandam facerenl, ex Balleriniis delibata hoc loco inseruissemus, si quam illi diuturno labore et indefesso studio pararunt doctrinam tam facili negotio et paucis verbis sine totius dispendio complecti licuisset, neque consultius videretur, universa illorum hac in re observata summatim et stylo quantum licet contractiori huic de Leonis scriptis et editionibus commentario appendere; id quod aptius tamen in sequentibus fiet, ubi de codicibus ab editoribus præcipuis consultis sermo institui debet. Ablegatis itaque eodem qui instrui cupiunt lectoribus, ad Operum pontificis hujus, ex quo typis mandari cœperunt, fortunam Bmore nostro enarrandam progrediamur.

Prima itaque edendorum scriptorum Leonis auspicia dedit Joannes Andreas episcopus Aleriensis in Sermonibus Romæ per Conr. Sweynheim et Ant. Pannartz a. 1470 impressis, quos eodem aut sequenti anno ibidem, sed sine loci atque anni mentione recudit Ulricus Han, paulo post Veneti typographi 1482, 1485 et 1505, et Joannes Parvus Parisiis 1515, aliique, qui latere quam nomen profiteri maluerunt, quamquara ex innominatis editionibus illæ quas in sequenti indice a. 1475, et numero II prænotavimus, paulisper ab arcbelypo Aleriensis recedant, una autem num. III (IV) insignita plane diversa esse videatur. Per idem tempus varii Leonis sermones in diversis Homiliarii doctorum editionibus evulgari Cconsueverunt. Sed Epistolas primus Jacobus Merlinus doctor theologiæ Parisiensis protulit in Collectione conciliorum et epistolarum pontificiarum Parisiis a. 1524, repetita ibidem a. 1530 et 1535. Quem mox secutus est Sichardus edita alia quinquaginta epistolarum collectione ad calcem Clementis Romani a. 1536, recusa Parisiis 1568. Jam vero Petrus Crabbeus Mechliniensis de ordinandis epistolis sollicitus fuit, epistolasque a Merlino editas ad consulum ac mensium debitum ordinem constitulas inseruit Coltectioni conciliorum Coloniæ a. 1538, paratæ et recusæ a. 1551. Petrus autem Canisius Noviomagensis, clericus tunc Coloniensis diœcesis, qui postea societati Jesu nomen dedit, primum in conjungendo utroque scriptorum genere experimentum cepit, epistolasque Det sermones duobus tomis Coloniæ a. 1546 et 47 imprimi curavit. Hunc exceperunt Laurentius Surius 66 AVitarum sanctorum editione post celebrior, qui eadem Leonis Opera ad mss. exemplaria correcta et castigata edidit Coloniæ a. 1561, iterumque a. 1569, nec non epistolas Leonis conciliisa se editis inseruit, sicuti sermones aliquot cum Homiliario doctorum a se aucto denuo repræsentavit; quibuscum pari gressu incedit Canonicorum Reg. S. Martinii Lovaniensis editio e mss. itidem codicibus emendata, Lovanii a. 1575-77, et iterum Antwerpiæ 1583. Interea Epistolæ Leonis aliquod incrementum ceperunt ex Collectione epislolarum decretalium card. Antonii Carafæ quæ Romæ a. 1591, curante Antonio de Aquino, magna cum pompa prodiit, nec non Cæsaris Baronii Annalibus a. 1566, et Gerardi Vossii, Tungrensis præpositi Miscellaneis Patrum, Operibus Gregorii BThaumaturgi Moguntiæ a. 1604 adjectis; quæ omnia fere complectitur ordine justo disposita Collectio conciliorum Severini Binii a. 1606, iterumque et tertio deinde Coloniæ et Parisiis emissa. Epistolas etiam ad Ecclesiam Gallicanam pertinentes ad mss. codices emendatas et unius accessione auctas dedit Jac. Sirmondus in Conciliis Galliæ a. 1629. At Vossius ille, qui loco laudato epistolas e codd. mss. Vaticanis et card. Sirleti proposuit, integram Operum Leonis editionem e mss. eductam et illustratam meditabatur apud Michaelem Sonnium Parisiensem bibliopolam prodituram, de qua non semel in aliis lucubrationibus mentionem et promissa fecit [32]. Sed hæc exspectatio morte viri (a. 1609) irrita facta Leonis studiosos aliam spem inchoare jussit, quæ iterato Ctamen concidit. Nam cum Parisienses quidam bibliopolæ instituissent Leonis M. Opera una cum Maximo Taurinensi, Petro Chysologo aliisque, in primis homiliarum auctoribus, quorum numerus sensim auctus est, privato consilio excudere, post plures eorum editiones a. 1614, 1618, 1623, in quibus Lovaniensis tantum non simpliciter recusa, sed tribus sermonibus ex veteri ms. Nicolai Fabri codice aucta fuit, tandem cura hæc ad Theophilum Raynaudum magni nominis theologum pervenit, qui Heptadem horum scriptorum complevit, in eaque Leonis in primis Opera ad germanam sententiam revocare studuit. Prodiit hæc ejus editio Parisiis a. 1633, denuoque prelo subjecta est annis (1651) 1661 et 1671. Sed cum non tam varielate codicum typis editorum Det mss. antiquorum fide quam ingenio suo et doctrina niteretur, provinciam ab eo inchoatam suscepit 67 AJoannes Baptista Marus canonicus Romanus, editis a. 1644 quibusdam Augustini sermonibus ex mss. Vaticanis et Barberinis, iterumque ex Vat. codice Desiderii Casinensis abbatis, postea Victoris III dialogis, et a. 1633 Petri diaconi de viris illustribus Casinensibus opusculo, notus. Et sermones quidem, codicibus mss. Vaticanis et basilicæ S. Petri, item aliis et Vossii variantibus suffultus, absolvit, sed mors repentina totum opus e manibus excussit, Sermonumque ad plurium mss. fidem restitutorum volumen per fratrem ejus cardinali Michaeli Angelo Riccio traditum, totum, præter præfationem, oblivione est sepultum.

Hactenus igitur virorum doctorum in Leone M. restituendo studium processerat. Nihil enim refert in hoc generali editionum censu commemorare Bvarias impressiones Epistolæ ad Flavianum per plura diversi consilii opera hoc et superiori sæculo factas, aut Sermones in Bibliothecis Patrum et Concionatoria insertos, aut Epistolas in conciliorum collectionibus ex superioribus editionibus iterum descriptas. llla autem respicientes fateri cogimur magnas quidem a prima inde Sermonum editione variis occasionibus Operum Leonis accessiones factas esse, sed quod textus emendationem atque explicationem attinet, virorum eruditorum studia atque ingenium, non quidem culpa omnium, ut vidimus, admodum desiderari. Sed quod per duo integra sæcula frustra exspectatum fuerat, dummodo ingenia copiis, quibus Leonis editor necesse instructus esse debebat, modo Ccopiæ ingeniis defuerant, id unus subito, absque speciosa significatione, præstitit Paschasius Quesnellus, , a quo tota editionum Leonis historia nova quasi auspicia capit.

Quesnellus enim insigni copia codicum mss., maxime Gallicanorum, qui, paucis exceptis, a nemine antea adhibiti fuerant, tam Sermones quam Epistolas innumeris in locis castigavit, novis auxit, nova ratione digessit ac disposuit, varietatisque lectione ubere, notis, amplioribus observationibus, dissertationibus doctissimis, variarumque et cum Leonis gestis remotius subinde conjunctarum rerum tractatione abundantibus adeo nobilitavit, ut qui modo tam jejune habitus fuerat, auctor jam ac causa novæ eruditionis, multarumque ac sane tum Dgravissimarum quæstionum atque disputationum fieret. Prodiit Quesnelliana editio 1675 Parisiis, quaternis, duobus splendidis voluminibus; sed non citius omnium admirationem atque acclamationes, quam severam pontificis Romani animadversionem in se excitavit. Nam cum novus editor liberius de nonnullis tam fidei quam disciplinæ veteris Ecclesiæ capitibus 68 Adisseruisset, præcipueque pontificis Romani auctoritatem in multis usurpatam ostendere atque testimoniis consensuque tum Leonis sententiarum, tum aliorum scriptorum demonstrare ausus esset, sacræ inquisitionis vindictam effugere non potuit, sed anathemate percussus fuit in decreto anno 1676, tertio kalendas Maias proposito,omnibusque Ecclesiæ catholicæ filiis, ne novas, peregrinas atque venenatas doctrinas imbiberent [33], sub eadem anathematum pœna depravatorum a Quesnello Operum Leonis lectione interdictum, omniaque ejus in Leonem annotata disputataque in prohibitorum indicem [34] relata sunt. Sed cum bene esset perspectum in Romana curia omnem humanam naturam pronam esse in vetitum, facileque sentiebant hac sua obvallatione non posse Bab omnium animis tam perniciosarum opinionum contagionem arceri ac defendi, remedium infectis exoptabant, quod omnem veneni vel imprudenter vel ex prava appetentia hausti vim statim retunderet et penitus exstingueret, editionem Anti-Quesnellianam. Nec sane vana ista sollicitudo fuit. Tot enim lectores atque amatores nova hæc editio invenit, ut anno hujus sæculi ultimo iterum typis tradi posset; id quod Lugduni forma maxima factum est; atque Quesnellus tam parum resipuit, ut nihil ex omnibus quæ tantopere Romanæ sedi displicuisse cognoverat, in Lugdunensi editione tolleret aut retractaret. Contra desiderio isti novæ editionis Leoninæ tardius satisfactum fuit. Non defuerunt quidem homines eruditi, qui imponi sibi hoc onus paterentur, aut Csponte illud subirent; et erat utique quod causæ pondus addere et honoris cupidos invitare poterat, desiderata a nonnullis viris doctis in Quesnelli emendationibus cura vel etiam ingenuitas, et ex altera parte codicum Romanorum et quasi archetyporum ostentatio, unde Leo purior educi posse videbatur. Sed sive quod minus alii pensitassent cum suis viribus, aut in profligando opere difficultatibus obrepti destitissent, aut alio quovis impedimento spes certissimæ identidem evanuerunt. Interea privato bibliopolarum aliquot Venetorum instituto, Augustini Savioli a. 1741, et Andreæ Poletti a. 1748 Leonis Opera juxta Quesnellianam editionem, additis plus minus ex notis et dissertationibus ejus recusa et ciio distracta sunt. Post eos Petrus Thomas Cacciarius, carmelita, theologiæ polemicæ in coIlegio Romano de Propaganda Fide lector, novam, ad codices mss. Romanos potissimum formatam et Quesnello oppositam, Romæ, tribus voluminibus in-folio, quorum primum Exercitationes in Leonem, reliqua duo opera ipsa complectuntur, a. 1751, 1753 et 1755, protrudit. Sed licet non deessent ipsi quotquot exoptari poterant manuscripto69 Arum librorum copiæ, sola voluntate tamen, aut fiducia in vires ipsi non satis cognitas, efficere non potuit quod propositum, et vero insolentius promissum erat. Quo evenit sane ut cum eodem pene tempore præstantissima Balleriniorum opera Venetiis 1753-56-57 prodiisset, omnis ejus labor obscurari et oblivione mulctari inciperet, nec iis quidem quæ recens ex codicibus Vaticanis et Ratisbonensibus protulit, scilicet quod eadem omnia et aliquanto plura apud Ballerinios etiam deprehenderentur, gratiam ab eruditis inire posset. Quippe Ballerinii optimorum codicum mss. abundantia et peritia, usu critices, accurata doctrina ejusque commoda distributione, nec non totius methodo talem Leonis Operum editionem perfecerunt, quali post Constantii Epistolas Bpontificum Romanorum nullus ex omnibus Latinis scriptoribus ecclesiasticis gavisus fuit; ne taceam Romanæ curiæ votis cumulate esse satisfactum, nec Benedictum XIV mandati sui pœnitere debuisse, quo tales huic negotio viros optavit, in quibus dubitare possis majorne doctrina atque dexteritas, an officiositas et studium erga sedem Romanam fuerit; quamquam aliter affecti haud paucis in sententiis ab iis jure suo dissidebunt.

Jam itaque omnis factorum series scriptorum Leonis, ex quo prelo committi cœperunt, duabus conversionibus, quarum altera in Quesnello orditur, altera a Balleriniis progreditur, constat. Posterior priori utique in omnibus quæ ad tractationem scriptoris, pertinent, longissime præstat, modo ne Cobliviscaris Quesnellum suo specimine Balleriniis et omnibus omnino qui post eum ad retractandas scriptorum ecclesiasticorum editiones accesserunt, exemplum longe illustrissimum præivisse. Sequuntur editionum singularum Leonis annales.

Sæculo xv.

1470. Romæ per Conr. Sweynheym et Arn. Pannartz, in-fol. S. Leonis papæ Sermones et Epistolæ ex recognitione et cum præfatione Jo. Andreæ ad Paulum II. In calce :

Aspicis illustres, etc.
M. CCCC. LXX.

Complectitur hoc volumen Sermones 92, Epistolas vero 5, quarum prima ad Flavianum episcopum Constantinop. inserta est inter Sermones post decimum Dsextum, reliquæ 4, nempe 1º ad Maximum episc. Antiochenum, 2º ad Anatolium episc. CP., 3º et 4º ad Leonem Augustum, post absolutos Sermones et tractatum ejusdem auctoris contra hæresim Eutychetis, quem Romæ in basilica S. Anastasii habuit, quique proxime Sermonibus succedit, adjiciuntur. Finem operi imponunt ad epistolæ ultimæ argumentum pertinentia Symbolum Nicænum et testimonia excerpta de libris catholicorum Patrum a Leone papa collecta Leonique imperatori directa, quod Dominus noster Jesus Christus verus sit Deus et verus homo. Cuncta vero 70 Ahæc Sermonibus subjuncta, non excluso tractatu contra Eutychetem, foliis 14 constant. Ab initio occurrunt, tribus foliis, Jo. Aleriensis præfatio ad Paulum II, et Rubricæ totius operis per ordinem.

Hæc fere de prima Leonis editione tradidit Audiffredus in libro sæpius nobis laudato p. 47, dictisque ut plurimum convenire deprehendimus habitum alterius editionis ex hac expressæ, quam statim commemorabimus. Hujus vero jam ante Audiffredum mentionem injecerat P. Xav. Laire in specimine hist. typogr. Rom., etc., p. 153, ab illo pro more et consilio libri sui ob leviuscula aliquot παροράματα acerbe castigatus. Exhibent eam Catalogi bibliothecarum Smithianæ p. 265, ducis de la Val. t. I, p. 178, Nic. Rossii, p. 47, Crevennæ novissim. (in-8º) t. I, p. B112, pluraque in Italia exemplaria evolvit Audiffredus, ut adeo mirum sit qui fieri potuerit ut cardinali Quirino ea non innotesceret, quippe qui in Appendice ad Pauli II Vitam, de optimis editt. Rom., dum Aleriensis præfationem ex ed. Florentina recudi curat, Mættarii de hac editione testimonium in dubium vocavit. Aliter se res habet cum editione Coloniensi 1470 in-fol., quam idem Mættarius t. I, part. i, p. 298, addito testimonio Catalogi bibl. Noriberg. Sauberti, p. 118, laudat, quam nulli umquam bibliographo visam novi.

Sine anno, loco et typogr. (Romæ per Ulr. Han.) in-fol. B. Leonis Sermones, etc., descriptione totius præcedenti per omnia similis. Character Udalricum Gallum prodit, eo quem in Quintiliano excudendo C usus est plane conformis. Quam P. Lairii assertionem nos comparatione utriusque exemplaris veram deprehendimus. In utroque etiam libro paginæ lineas 35 comprehendunt, sed hoc differunt quod in Leone tituli sermonum maximam partem [35] litteris uncialibus exscripti sint, in Quintiliano contra omnino desint. Quod si igitur recte ad Ulricum Han. refertur hic typus, verisimile est quam maxime, vel eodem anno, vel sub initium sequentis statim ab eo fuisse elaboratum, quia ita invicem affectos novimus Romanos hosce typographos, ut si quid novi alter protulisset, alter extemplo prelo idem subjiceret. Præter Lairium, Audiffredum et Quirinum, qui omnes oculis hanc editionem usurparunt, laudant eamdem Catal. bibl. Bunav. p. 162, ducis de la Val. p. 179, DNic Rossii p. 47, Pinell. t. I, p. 103. Nostrum exemplum jam notum fecit Hambergerus in Zuverl. Nachr. t. III, p. 203, qui tamen principem statuit, ut nuper etiam in Pinell. Cat. Morellus, quo jure, nescio.

(1475.) Sine loco et typographo, in fol. S. Leonis Sermones. Ab initio : Liber Sermonum sancti Leonis primi papæ, doctoris floridissimi ac eloquentissimi incipit feliciter; deinde eadem linea : Sermo primus de ordinatione sua in pontificem; in fine : Expliciunt sermones Leonis papæ.

71 AVolumen est foliorum 124, impressum charactere gothico breviori et pingui, sed nitido, binis columnis, lineis per paginam 38. Chartæ sunt densæ, satis candidæ at paulo crudiores; margines et interstitia columnarum lata; distinctionis signa, colon et punctum; litteræ initiales, numeri, custodes et signaturæ desunt. Tituli sermonum vero omnes eodem charactere sunt impressi. Textum præcedunt folia tria Jo. Aleriensis præfationem et rubricas sermonum complexa; sed rubricæ non nisi in lineam 13 paginæ primæ folii tertii per utramque columnam protenduntur. Quamquam autem propter laudatam Aleriensis episcopi præfationem videri possit hunc typum plane Romanam editionem referre, revera tamen eam non refert, quippe qui una cum tractatu contra Bhæresin Eutychetis, qui ultimus est, sermones 95 numerat, et epistolis, quæ in superioribus exstabant, nec non quæ appendicis loco epistolis accesserant, symbolo Nicæno et testimoniis ex PP. scriptis a Leone collectis prorsus caret. Optandum igitur esset ut ab aliquo harum rerum curioso diligentius excuteretur num fortasse in singulis etiam lectionibus a Romanis differat. Sed jam quærentes ex me lectores audio, unde tandem, si ampliori subscriptione careat hoc Leoninorum Sermonum volumen, annum suprascriptum hauserim. Nimirum hæc est illa editio, cujus in Mættarianis indicibus t. I, part. i, p. 351, fit mentio, cujus tamen præter illum nemo bibliographorum meminit. Quamobrem succinctam ac certam ejus notitiam lectoribus diutius non invidendam Cduximus. Videlicet uno eodemque charactere atque habitu simul cum Leonis Sermonibus excusæ sunt Homiliæ Gregorii M. atque Origenis, ita quidem ut cujusque auctoris opus ab alterius opere separari commode possit, posteriora duo tamen una eademque subscriptione ad calcem Homiliarum Origenis comprehensa sint [36]. Hinc factum est ut sæpius invicem divellerentur et conjunctas cernere rarissime jam obtingat. Sic Gregorii et Origenis Homiliæ, Leone avulso, occurrunt in Cat. bibl. ducis de la Val. t. I, p. 180, n. 499, eamdemque, nisi forte solas Origenis, Vallarsium tractasse dixeris, dum in Hieronymianis subsidiis laudat homiliarum aliquot Origenis editionem Basileensem a. 1475, quam ignorare me in superioribus professus sum [37]. Ego tamen Ddiversam ab hac censeo. Certe si hæc ipsa fuit, quam fortasse conjectura ductus Basileensem dixerit, me assentientem non habet. Nam, nisi omnia me fallunt, in Italia boc volumen excusum est. Ne quis vero hac nostra argumentatione contrarium potius quam quod intendimus effici existimet, cogique nos posse putet ut absque loci et anni nota, alio quovis tempore excusam scribamus hanc Leonis editionem, utpote nulla alia de causa anno 1475 prænotatam, quam quia cum opere simili hoc aimo exscripto compacta sit, respondebimus, primo, nos, missa omnino de 72 Aanno assignando quæstione, curare voluisse ut ab omnibus quam certissime dignosceretur. Quod futurum putavi, si non ultro editionum absque anno prolatarum numerum augerem et ad Mættarianam illam, alias incognitam [38], digitum altius intenderem. Deinde vero nec magnopere me errasse existimo, quandoquidem tria illa opuscula et argumenti affinitate inter se connexa et preli exsecutione sibi simillima sunt, neque id ab antiquorum typographorum more valde abhorret, ut ex pluribus, quæ junctim excuderant operibus, solum ultimum anno et loco impressionis signarent.

1482. Venetiis, per Lucam Venetum Dominici filium. vii id. August. in-fol. S. Leonis papæ Sermones et Epistolæ cum præfatione Jo. Aleriensis. Maitt. t. I, Bpart. ii, 429. Occurrit in Cat. bibl. ducis de la Val. t. I, p. 180, n. 495.

1482. Spiræ per Petrum Drach. in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Homiliario doctorum vulgo Caroli Magni. Sermones sunt 21. De ipsa hac rarissima editione supra occasione Sermonum Augustini egimus. Cf. Ballerinii in præf. Sermonibus Leonis præmissa, § 6, n. 26. Hi quidem non perfunctorie hac editione usi sunt, sed ut germanas Pauli diaconi lectiones cognoscerent, cum Basileensi Nicolai Kessler a. 1496 diligenter contenderunt.

1485. Venetiis per Andream Parmensem, in-fol. min. Divi Leonis Homiliæ (Sermones et Epistolæ) Maitt. t. I, part. ii, p. 470. Erat in Bibl. Crevennæ. Vid. Cat. novissimus (in-8º) t. I, p. 112, n. 498.

C1493. Basileæ per Nicol. Kessler, in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Homiliario doctorum, juxta ordinem vetustissimum bibliothecæ Ecclesiæ Basiliensis impresso. Cf. Augustiniana.

1494. Norimbergæ per Anth. Koburger, in-4º. Leonis aliquot Sermones; in eadem collectione.

1496. Basileæ per Nic. Kessler, in-fol. Leonis aliquot Sermones; in Homiliario doctorum repetitæ editionis.

1498. Basileæ..... in-fol. Leonis Sermones; in eadem collectione, quam laudat Maitt. t. I, part. ii, p. 675.

Sine anno et loco, in-fol. (II vel etiam III hujus generis) S. Leonis I papæ Sermones.

Incipit a præfatione Aleriensis, quæ similiter ac Din editione a. 1475 inscribitur : Joannis Andreæ episcopi aleriensis ad summum pontificem paulum secundum Venetum in laudem ipsius sancti Leonis pape. Impressa vero cernitur in aversa folii primi pagina, et linea 28 absolvitur, proximeque succedentes habet rubricas, quæ prima folii tertii pagina linea 35 terminantur, aversa vacua relicta. Textus incipit eadem inscriptione ac ed. a. 1475. In fine pariter : Expliciunt Sermones leonis pape.

Constat opusculum foliis 152 impressum charactere gothico majusculo in charta alba mundaque, 73 Alineis in integra pagina 34. Signaturæ, numeri, custodes et litteræ initiales absunt. Interpunctioni solum punctum inseruit. Hanc fere descriptionem editionis mihi incognitæ præbet P. Placidus Braun in Not. Hist. Lit. I, p. 56, eamque jam a Bavero in Bibl. univers. T. II, p. 275, notatam esse monet. Apparet auiem eam ab illa quam sub anno 1475 recensui admodum esse diversam, tametsi ex titulis concludas unam ex altera fuisse expressam, atque adeo habere in quibus a Romanis archetypis differant. Optaverim igitur ut viro solertissimo placuisset contenta ejusdem diserte indicare. Hæsitavi aliquantulum, qui factum sit, ut tum Braunius, tum alii bibliographi in æstimanda editionum innominatarum ætate unam fere normam anni 1475 sequerentur. Jam Braunius Baddidit a. 1475, aliara editionem absque typographi et loci nota prodiisse. Cave vero ne supra a nobis descriptam cognitam ipsi existimes. Alia causa subest, Deburii nempe commentum, quasi editio Romana absque anni nota (Ulrici Galli), anno 1475 procusa fuerit. Hinc annus iste percrebuit. Sed hunc Deburii errorem P. Xav. Laire in Specim. p. 153 reprehendit.

Sine anno, loco et typogr. in-fol. (III vel IV). S. Leonis papæ Sermones. Ab initio : Incipit liber beati Leonis papæ Sermonum, et sermo primus de ordinatione sua sequitur. In fine : Ihesus Christus Maria. Insunt Sermones 94, quorum penultimus tractatus contra heresin Eutychetis, ultimos sermo de Absalon est suppositus. Tertia hæc est, vel si mavis, quarta Ceditionum Leonis locum et annum haud præferentium, atque omnium omnino antiquarum rarissima. Notitia ejus debetur Denisio V. Cel. in Memorabilib. Bibl. Garell. p. 194, nec præter eum quisquam hactenus exemplum illius tractavit. Prodidit itaque folia hujus voluminis a se numerata esse 133, linearum 37, litteras esse gothicas, sed novi plane generis, majusculas nimirum, fluctuantes et asperas, quæ quasi scalpro exaratæ videantur. Mediis in vocibus tradit conspici passim litteras rotundas a, st, et ct, atque unciales etiam C, O, S, T, sæpius Romanam formam referre. Rara litterarum compendia. Distinctionis signa, punctum et colon. Absunt custodes, signaturæ, numeri, litteræque initiales. Singulis sermonibus tituli sui sunt ascripti; singulis in fine addita vox DAmen, litteris late distantibus. Ascriptus erat exemplari Garelliano colore purpureo annus 1461, sed fraudulenter hoc factum esse suspicatur Denisius. Sibi ipsi conjecturam ferre coacto vel Antonium Sorg, Augustanum, vel Conradum Finer, Esslingensem artificem, videri pronuntiat. Illud vero ex contentis manifestum, non ex Romanis, earumque repetitionibus, Venetis, sed ex una reliquarum, quas ante recensuimus, omissis quibusdam et additis aliis, hanc editionem fuisse descriptam.

Sine anno, Coloniæ per Conrad. de Homborch. in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Homiliario doctorum, editione supra inter Augustiniana descripta.

74 A
sæculo xvi.

1505. Venetiis in typographeio Bartholomæi de Zanis de Portesio librariæ artis peritissimo, expensis hæredum nobilis viri Q. Domini Octaviani Scoti, in-fol. S. Leonis Sermones. Juxta editionem Parmensem. Commemorat Quesnellus in Præfat. gen.

1511. Parisiis per Jo. Badium Ascensium, in-4º. S. Leonis papæ Epistolæ catholicæ et sanctæ eruditionis plenissimæ. Cat. Bibl. Reg. Paris. it. Bunav. et Bodlei. Insertus est libellus de Conflictu vitiorum et virtutum, Leoni, ut tot aliis Patribus, perperam ascriptus.

1515. Parisiis, in-4º. Leonis pontificis maximi Sermones quam diligentissime nuperrime castigati et quantum anniti ars potuit feliciter impressi. BVenumdantur Parisius (sic) in vico divi Jacobi sub Lilio aureo a Joanne Parvo (Jean Petit).

Exemplar juxta quod descripti sunt, editionis Romanæ fuit. Insunt igitur et epistolæ 5, eodem omnes ordine et appendices. In fine, absoluto plane reliquo opere, post paginam vacuam folii ultimi, id est, centesimi octavi, adeo ut separari possit, additus est libellus Leonis papæ de Conflictu vitiorum. Huic titulo, qui in summa pagina cernitur, subjungitur statim notula : Leoni insuper quod sequitur ascribitur opusculum. Illud ergo (quod conducere videbatur) addidimus. Tuitaque quidquid et illud est, æquilector optime bonique, consulito. Occupat folia 8, quæ numeris non signantur. In fine hæ clausula : Explicit præclarus et insignis tractatus Leonis pape de conflictu Cvitiorum et virtutum; vna cum sermonibus eiusdem. Parrhisiisque impressus in sole aureo vici diui Iacobi per magistrum Bertholdum rembolt. Anno dni. M. CCCCC. XV. die vero II. martii. Characteres sunt gothici minuti, verba crebris compendiis concisa, in margine loca insigniora Leonis lemmate notantur, et biblicorum numeri sunt ascripti.

1516. Lugduni per Johannem Clein. in-fol. Leonis Sermones aliquot, in Homiliario doctorum f. Augustinus.

1524. Parisiis..... in-fol. Epistolæ Leonis papæ, in Jacobi Merlini Collectione conciliorum cum generalium, tum provinc., et decretor. pontificiorum.

Testis est Quesnellus, qui nonaginta quatuor epistolas Leonis, multis quidem locis mendosas, sed Dvicissim in aliquibus multo recentioribus emendatiores inesse scribit.

1525. Lugduni per Joannem Crespin. in-fol. Leonis Sermones aliquot; inter Homilias doctorum ecclesiasticorum, etc.

1525. Moguntiæ apud Jo. Scheffer, in-fol..... Decreta Leonis papæ 49, in ed. principe Collectionis Concil. et Canon. Dionysii Exigui, quem sæpe jam in superioribus allegavimus.

1530. Coloniæ ex off. Petri Quentel. in-fol. Epistolæ Leonis papæ; in repetita ejusdem Merlini Collectione conc. gen., etc. T. II, a fol. 188 ad 228 Epistolæ numerantur XCVII.

1530. Coloniæ ex off. Eucharii Cervicorni, in-fol. 75 ALeonis Sermones aliquot; in Homiliis præstantissimorum Ecclesiæ doctorum.

1535. Parisiis apud Franciscum Regnault, in-8º. Epistolæ Leonis papæ; in iisdem Conciliis h. a. et l. denuo repetitis, a folio 202 ad 447.

1536. Basileæ, in-fol. Leonis papæ epistolæ quinquaginta; una cum aliis pontificum Rom. epistolis additæ Clementis Romani Recognitionibus, edente Jo. Sichardo a pag. 306 usque ad finem (id est 374).

Jam primæ suæ Clementis Recognitionum editioni, quæ a. 1526 Basileæ apud Jo. Bebelium in-fol. prodiit, addiderat Sichardus pontificum aliquot Romanorum Epistolas plerasque supposititias. Sed longe uberior accessio hæc tulit, Leonis simul non exiguam partem complexa. Diligenter eam Bconsuluerunt fratres Ballerinii.

1538. Coloniæ apud Petr. Quentel., in-fol. Epistolæ Leonis papæ primi, et Decreta; in Collectione conciliorum omnium, auctore Petro Crabbe Mechliniensi T. I, a fol. 343 ad 392.

Pollicetur editor magis propriam et aptam Epistolarum Leonis ordinationem. Quæ enim, inquit, prius confusæ conscriptæ sunt, nunc secundum consulum (modo sciri possint) ac mensium debitum ordinem sunt constitutæ, quibus deficientibus, ordo reliquarum Epistolarum, qui aptior visus est, servatur. Cuique epistolæ præmittitur capitulorum indiculus. Notantur in margine loca Biblica, adjectæque sunt passim lectiones variantes.

1546—47. Coloniæ, in-8º. Tomis II. D. Leonis Cpapæ, etc., Epistolæ decretales et familiares. Ejusdem Sermones et Homiliæ, edente Petro Canisio Noviomagensi, quem Quesnellus scribit professum, adminiculo admodum vetustorum et emendatissimorum exemplariorum se adjutum fuisse. Vide repetitionem hujus ed. a. 1566. Reprehendit autem Quesnellus quod librum de Conflictu vitiorum et virtutum. tamquam Leonis, addiderit.

1551. Coloniæ apud Petr. Quentel., in-fol. Epistolæ Leonis papæ primi et Decreta; in ejusd. Petri Grabbe Conciliis editionis repetitæ.

1551. Ibidem, in-fol. S. Leonis Sermones. Laudat hanc editionem, quid quod tractasse se scribit Jo. Ciampinus in Epistola ad Erasm. Gattola a Caieta. Attamen ne hac quidem professione omnem Ddubitationem nobis exemit, quippe quem in aliis, quas item versavisse videri vult, manifesto lapsum deprehendimus, laudando editiones Lovan. 1566 et Antuerp. 1583, quaternis excusas. Nec magnopere etiam doctrinam suam nobis approbavit, qui, Romanus ipse et Romæ degens Coloniensem hujus anni editionem antiquissimam sermonum dicere potuit.

1553. Venetiis, in-fol. S. Leonis Sermones, eodem Ciampino teste. In suspenso itaque sinamus, seorsim an in collectione aliqua editi sunt.

1555. Basileas per Henr. Petri, in-fol. Leonis papæ primi Epistola ad Flavianum contra Eutychen; in Orthodoxogr. Jo. Heroldi n. 37.

76 A1561. (Coloniæ). S. Leonis opera studio Laurentii Surii.

‹ Laurentius Surius Carthusianus in editione a. 1561 multum temporis ac operæ se posuisse profitetur in corrigendis Leonis Operibus, licet ante annos aliquot, inquit, doctorum virorum studio emendata prodiissent. Fatetur tamen non se totum Leonem suæ integritati ita restituisse, ut nihil jam reliquum esset castigatione dignum; nec mirum esse, ait, cum ipse Leo fateatur, etiam tum cum adhuc in humanis ageret, vitiatam fuisse Epistolam illam suam, quæ est ad Flavianum. › Hæc Quesnellus, ita ut loci ubi hæc editio expressa sit mentionem nullam faceret, qui tamen vix alius quam Colonia esse potest. Ego vero dubio an omnino hujus anni Beditio exstet. Certe Harzhemius in Bibliotheca Coloniensi (Coloniæ 1747, in fol.), p. 220, non nisi 1568 factam novit.

1566. Lovanii apud Hieronymum Wellæum ad intersigne Diamantis, in-8º. Voll. II. Tomus I inscribitur : D. Leonis papæ, hujus nominis primi, qui summo jure Magni cognomen jam olim obtinet, Sermones et Homiliæ, quæ quidem exstant omnes. Altera jam vice summa cum diligentia ad antiquissima exemplaria omnia castigata et aucta. Cum duplici indice. Tomus alter habet : D. Leonis papæ Epistolæ decretales ac familiares, quæ quidem hactenus reperiri potuerunt omnes. Altera jam vice summa cum providentia ad antiquissima exemplaria correctæ.

CUter prior posteriorve tomus sit, in titulo non significatum est. In eo vero exemplari, quod Bibliotheca Regia nobis suppeditavit, inverso ordine ac nos repræsentavimus compacti sunt. Sed anteponere visum est eum cui præfatio editoris et Leonis vita (ex prima ed. 1546-47) accedit, quique, si tempus spectetur quo primum Sermones aut Epistolæ in lucem editi fuerint, merito priorem sibi vindicat locum, quem in omnibus etiam deinceps insecutis editionibus semper obtinuit. Canisii præfatio ad Joannem Lippiensem, episcopum Cirenensem, suffraganeum et ecclesiastem primarium Coloniæ tendit. Incusat furorem sæculi ejusque causam, immanem philautiæ rabiem, unde perversa studia novos scribendi libros, ambitiosa doctrinæ ostentatio, Dpræfractaque quædam sapientiæ præsumptio, item effrenis libido comminiscendi nova dogmata, quibus vetera fastidire simul et antiquari documenta incipiant, tamquam ex fonte oriantur. Per hos demum seu gradus omnis impietatis inquit, huc jam . . . inculcat. Jam Leonem haud benigniorem apud hosce tam reverandarum legum et institutorum majorum contemptores fortunam habiturum præsagit, quos tamen, modo legere velint, omnes ad suspiciendum viri animum et amplexanda quæ temerario ausu spreverint dogmata compulsum iri sperat. Epistolarum ordo ut nobis visum, ex Petri Crabbei editione repetitus est. Cæterum in utraque parte, ad superio77 Arum editionum institutum, textus Biblici et variantes quædam in marginibus ajectæ sunt.

1567. Coloniæ ex off. Jo. Quentel., in-fol. Epistolæ Leonis papæ primi et Decretalia, in Concil. Collectione Suriana.

1568. Parisiis apud Mich. Sonnium, in-fol. Epistolæ Leonis papæ, cum Clementis Romani Operibus, edente Joanne Sichardo.

Hanc adhibuit Quesnellus, atque hæc de ea in Præf. gen. monuit: ‹ Joannes Sichardus Clementis Romani Opera collegit, quibus et veterum pontificum Pseudo-Epistolas adjecit. Hæ post plures editiones in Germania emissas Parisiis etiam prodierunt 1568, cum plurium pontificiarum Epistolarum præsertimque Leonis nostri accessione, quas ad fidem Bveterum exemplarium Victorinorum restitutas fuisse testatur editionis hujus procurator anonymus. › Crediderim equidem hæc ejus verba non ita esse accipienda, ut hanc Parisiensem demum editionem Epistolis illis locupletatam esse voluerit, sed quæ de accessione scribit, ad Germanicas quoque editiones traxerim. Quatenus vero hoc valeat, in superioribus ad a. 1536 declaratum est. Quid quod fortassis nec Victorinorum codicum emendationibus prima gloriari possit hæc editio? Præcessit enim Parisiensis apud Carolam Guillard. viduam 1544, in-fol., quæ nescio an fons illius fuerit. Certe Epistolas Clementis ex Victorinis codicibus emendatas titulus profitetur, quem in Addendis ad Rufinum (ad p. 635 T. I) in tomo tertio dabimus.

C1569. Coloniæ per Martin. Cholimnum, in-fol. Leonis Sermones aliquot (XXI); in Homiliario doctorum catholicorum selectis homilis aucto et edito a Laurentio Surio. Jo. Ciampinus Leonis Sermones hoc anno et loco et hac forma editos, nulla addita collectionis, cui inserti essent, mentione laudat. Integram ideo editionem seorsim factam innui existimare aliquis posset, in primis cum non manu tantum tenuisse, sed accurata attentione legisse se affirmet. Sed hæc ut cæteræ viri illius promissiones vanæ sunt, quippe qui unius vocis cura occupatus, ad alia non nisi desultorie advertit.

1569. Basileæ per Henric. Petri, in-fol. Leonis papæ I Epistola ad Flavianum, contra Eutychen; in Monum. Orthodoxgr. Jac. Grynaei, p. 41.

D1572. Tiguri, in-fol. Leonis episcopi Romani epistolæ duæ, una ad Flavianum episc. Constantinop. contra Eutychen; altera ad Leonem Augustum contra Nestorii et Eutychetis blasphemias; inter Scripta veterum Latina de una persona et duabus naturis Domini, etc. ed. a Josua Simlero, p. 74.

1573. Venetiis, in-fol. S. Leonis Sermones. Auctor est Ciampinus, sed non significat, utrum seorsim an in collectione aliqua prodierint.

1575-77. Lovanii apud Hieron. Wellæum ad untersigne Diamantis, excudente Joanne Masio, in-8º, tomis II. D. Leonis papæ hujus nominis primi Epistolæ decretales et familiares (Sermones et Homiliæ), a mendis et maculis variis diligentius nunc 78 Arepurgatæ; per canonicos regulares Sancti Martini oppidi et academiæ Lovaniensis. Epistolæ a. 1575, Sermones a. 1577 prodierunt. Ad manum est non nisi volumen prius, editioni Petri Canisii quoad externa persimile. Præfatio abest. Num alteri volumini addita sit, nescio. In secunda certe editione omnino desideratur. Inscripsit eam tamen Joannes Ulimmerius prior S. Martini, qui primas partes hujus recensionis sustinuisse videtur, Arnoldo Ganthois abbati monasterii Marcenensis, prædicans in epistola data Lovanii kalendis Augusti 1575 : Epistolarum librum ms. Johannis Wamesii, juris utriusque doctoris, et juris pontificii in Lovaniensi universitate professoris.

1578. Basileæ ex off. Henr. Petri, in-8º. Leonis BMagni Epistola ad Flavianum Græco Latina, rectæ fidei columna; cum Legatione imp. Cæs. Manuelis Comneni ad Armenios, ed. a Leunclavio a. p. 169 ad 227.

1583. Antuerpiæ apud Philippum Nutium, in-8º, tomis II. Opera D. Leonis M. per canonicos reg. S. Martini, etc., ex manuscriptis codicibus emendata cum indicibus novis.

Hic est titulus tomi primi seu Sermonum; Epistolæ inscribuntur ut in prima. At charta atque characteres nitidiores sunt ac illius.

1585. Venetiis apud Dominic. Nicolinum, in-fol. Leonis Epistolæ decretales; in Conciliorum omnium Collectione per catholicos quosdam theologos (potissimum Dominic. Polanum Venet. ord. Prædic.).

C1588. Lugduni ex off. Iuntarum, in-fol. Leonis Sermones aliquot; in Bibliotheca homiliarum et sermonum priscorum PP. Laurentii Cumdii, ed. et perfecta a Ge. Mosano.

1591. Romæ ex ædibus Pop. Rom. exc. Ge. Ferrario, in-fol. S. Leonis I Epistolæ decretales; in Collectione Epistolarum decretalium summorum pontiff., adornante card. Antonio Carafa, quam publici juris fecit Antonius de Aquino.

Splendidi hujus operis vetustissimis et Vaticanæ bibliothecæ, et aliis permultis mss. codicibus perfecti, copiam nobis deesse vehementer doleo. Sed vide infra quæ ad mentionem Collectiones Bullarum Cocquelinianæ docentur.

1569. Romæ typis Congreg. Orat., in-fol. Leonis DEpistolæ aliquot antehac non editæ; in Baronii Annalibus T. VI. Nimirum 1º ad episcopos per Arelatensem Galliæ provinciam constitutos, in sequentibus ed. n. 106, ad a. 449, n. 16, ex antiquo codice Ecclesiæ Arelatensis; 2º ad Ravennium Arelatensem episc., ad a. 449, n. 62, ex eodem codice 207; 3º Epistola comprovincialium episcoporum metropolis Arelatensis, ad a. 450, n. 52, ex eodem fonte (108); 4º Epistola Leonis ad episcopos comprovinciales metropolis Arelatensis, ad a. 450, n. 57 (109); 5º ad Ravennium Arelatensem archiepiscopum (210), ex eodem ms. pariter utraque.

Sæculo xvii.

1604. Moguntiæ apud Balthas. Lippium sumpt. 79 AAnt. Heirat., in-4º. S. Leonis Papæ Epistolæ aliquot et alia quædam; in Miscellaneis sanctorum aliquot Patrum Græcorum et Latinorum collectis primum et editis appendicis loco ad Gregorii Neocœs. Opera a doct. Gerardo Vossio Præp. Tungrensi.

Insunt a p. 144 ad 238 sequentia : 1º Epistola ad Flavianum Gr. et Lat., cum argumenlo et subjunctis scholiis Vossii; 2º Epistola ad Leonem imp. Augustum Gr. et Lat., cum argum. et scholiis; 3º Testimonia SS. Patrum, etc., non solum Latine, ut antea edita erant, sed et Græce, sicut in antiquis mss. invenisse se testatur ediior; 4º Epistola Petri episc. Ravennatis ad Eutychen presb. contra errores ejus, pro Leone, Gr. et Lat. ex Mss. Vatic. et Card. Sirleti; 5º Tractatus S. Leonis adversus errores Eutychetis et aliorum Bhæreticorum, incipiens : Ad Ecclesiæ filios instruendos, etc. (ex ms. Vatic n. 2346), quem plenius in scholiis subjunctis ex styli sententiarumque similitudine Leoni asserit editor; 6º Edictum S. Leonis ad universos episcopos per Siciliam constitutos;Epistola ad Julianum Coensem episcopum. Utramque antehac non editam ex ms. Card. Sirleti descripsit et vere Leonis esse ex dictione et historicis monumentis demonstrare nititur. Sed qui porro additi sunt; 8º De Martyribus, et 9º de Absalone quando David patrem suum persequebatur, qui in antiquis æque codicibus ac editis superioribus pro Leoninis vendebantur, eidem abjudicavit. Atque hæc omnia scholiis illustravit Vossius.

1606. Coloniæ apud Jo. Gymnicum et Ant. Hierat., Cin-fol. Leonis papæ I Epistolæ et Decreta, præmissa Vita ejusdem; in Collectione conciliorum Severini Binii T. I, p. 935-1009. Insunt epistolæ 110 additis scilicet quæ a Baronio Vossioque recens vulgatæ erant.

1614. Hamburgi typis Pauli Langii, in-8º. Epistola Leonis Magni ad Flavianum Græco-Lalina; ex manuscripto Græco anonymo, Byzantinæ urbis direptioni subtracto, Græce primum, Latine vero ipsius Leonis verbis seorsim edita, cum præfatione M. Nicolai Glaseri. Addita post præfationem ex eodem manuscripto Gregorii Thaumaturgi de sancta Trinilate doctrina.

Editor, scholæ tunc Verdensis rector, ex bibliotheca Philippi Sigismundi Ducis Brunov. et Luneb. Depiscopi Osnabrug et Verdensis nactus erat ms., in quo Græca hujus epistolæ versio cum aliis quibusdam opusculis exhibebatur. Erat illud, ut scribit, ex Byzantii incendio subtractum, ab Hebræo quodam in Ægyptum, inde in Melitam insulam, indeque a Rhodio equite in Germaniam transportatum, tandemque ab Henrico Schradæo I. D. Osnabrug. proconsule, bibliothecæ episcopali insertum. Sed cum primum eam in lucem emissurus sibi visus esset, ad finem jam perducta preli opera rescivit demum, a Leunclavio hunc honorem sibi ereptum. Contentus igitur fuit ex Leuuclaviana editione variantes aliquot lectiones excerptas in calce addere.

1614. Parisiis apud Claudium Morellum, in-fo. 80 ASS. Patrum Leonis Magni Romani pontificis, ejus nominis primi, Maximi Taurinensis episcopi, et Petri Chrysologi Ravennatis episcopi, Opera omnia quæ reperiri potuerunt. Vide editionis hujus repetitionem proxime sequentem.

1618. Parisiis sumptibus Sebastiani Cramoisy, in-fol. SS. Patrum Leonis M., etc., Opera omnia. Editio nova, aucta et recognita. Sic titulus; enimvero altera hæc edilio non magis est recognita quam prima, sed utraque ad verbum est descripta ex Lovaniensi. Nec veriti sunt bibliopolæ, quorum solum hoc est institutum, Ulimmerii epistolam in fronte operis recusam dare. Mirum vero qui Quesnellus scribere poterat integra Leonis Opera ante annum 1614 edita se nescire, cum tamen Ulimmerianam operam probe Bnoverit. Integriora dici poterant, si verum est, quod scribit, tribus Sermonibus ex veleri ms. Nicolai Fabri codice, in bibliotheca Thuanorum tunc servato, esse auctiora; nam nobis propter indicis defectum contendere eam cum præcedentibus non licuit. Epistolas habet 110 et tractatum a Vossio editum adversus errores Eutychetis.

1618. Coloniæ Allobrog. sumpt. Ant. Hierat., in-fol. Leonis... Epistolæ et Decreta (110); in repetita Biniana Concilioium editione.

1618. Ibidem per eumdem, in-fol. Leonis M. pontif. Sermones de præcipuis solemnitatibus Domini et sanctorum; Epistolæ decretales et familiares, ex ed. Lovaniensi; in Bibl. PP. T. V, part. ii.

1622. Coloniæ Agr. sumpt. Ant. Hierati, in-fol. S. C Leonis papæ I tractatus adversus errores Eutychetis et aliorum hæreticorum; ejusdem Edictum de Bonis Ecclesiæ non alienandis; it. Epistola de auctoritate concilii Nicæni et de non ambiendis pluribus Ecclesiis, ex ed. et cum notis Gerardi Vossii; in Supplem. ad Bibl. PP. Coloniens. p. 157.

1623. Lugduni sumpi. Claudii Landry, in-fol. SS. PP. Leonis Magni ejus nominis primi, Maximi Taurinensis Petri Chrysologi Ravennatis, Fulgentii Ruspensis, Valeriani Cemeliensis et Asterii Amaseni Opera omnia, quæ reperiri potuerunt. Editio præter cæteras recognita auctiorque cum scholiis Gerardi Vossii ad S. Leonem, elc.

Satis commode exscriptum est volumen, quod bibliopola Dionysio Simoni de Marquemont Darchiepiscopo tunc Lugdunensi dedicavit. Præmittitur Sermonum index, sed non Epistolarum. Indicem locorum Biblicorum Leo cum Maximo communem babet. Fallitur autem Quesnellus dum hanc quasi repetitionem ed. 1618 commemorat. Videlicet quod textum attinet, unius omnes sunt familiæ, at quoad bibliopolæ institutum valde differunt.

1653. Lugduni...... in-fol. SS. PP. Leonis M., Maximi Taurinensis, etc. Heptas præsulum christiana sapientia et facundia clarissimorum, edente Theophilo Reynaudo, soc. Jesu.

Heptadem hanc scriptorum confecit editor inserendo collectioni, ante annos decem ibidem apud eumdem, ut opinor, bibliopolam publicatæ, Amedeum 81 ALausanensem, qui proxime Asterium antecedit. Non igitur ad editionem a. 1618 conformata est, ut Quesnellus innuit.

1638. Parisiis ex off. Morelliana, in-fol. S. Leonis Vita, Episiolæ et Decreta; in Concilior. editione Biniana, postremæ repetitionis.

1642. Parisiis sumpt. Cl. Sonnii et D. Bechet, in-fol. S. Leonis Episiola ad Theodoretum, Lat.; in calce Operum Theodoreti. T. VI, p. 724.

1644. Parisiis ex typogr. Regia, in-fol. Leonis M. Vita, Epistolæ et Decreta; in Conciliorum Collectione Regia. T. VII, p. 49 272, et in T. VIII.

1651. Parisiis..... in-fol. Leonis Opera. Quesnellus tamquam iterationem ed. a. 1618 laudat; sed, si omnino exstat, tota Raynaudiana haud dubie in ea Brecusa est collectio.

1661. Parisiis apud Simeonem Piget (Bibliopol. juratum via Jacobæa ad insigne Prudentiæ, in-fol. Leo Magnus Romanus pontifex, Maximus Taurin., Pet. Chrysol. Raven., Fulgent. Ruspens., Valerian. Cemel., Amedeus Lausan., Asterius Amasen. Heptas præsulum Christiana sapientia et facundia clarissimorum.

Theophilus Raynaudus soc. J. theol. priorem editionem, variis ad SS. Leonem et Fulgentium accessionibus instructam, octoginta Fulgentii Sermonibus ex ms. cumulavit. Censuram inofficiosæ censuræ libri de Prædestinatione et Gratia, S. Fulgentio vindicati, apposuit : Valerianum Cemeliensem accurata defensione texit, adversus parcum charitatis criminatorem. CAmedei Homilias florentissimas de Deipara addidit. Hac postrema editione D. Fulgentii liber tertius de Veritate prædestinationis et gratiæ, antea mutilus, nunc primum prodit omnibus suis capitibus absolutus. Perinde atque D. Asterii Homiliæ. Quibus adjuncti sunt ejusdem auctoris Sermones viginti omnino longe elegantissimi.

Titulum plenum hoc loco proponere malui, ne in sequentibus per singulos auctores discerptum conquirere lectores oporteret.

1662. Parisiis sumpt. Ant. Bertier, in-fol. Leonis Sermo in Nativitatem Domini; in Combefisii Bibl. concion. p. 241.

1662. Romæ typis Jacobi Dragondelli, in-8º. Novem. Leonis et aliorum ad Leonem Epistolæ ex codice ms. DBarberino editæ inter Acta synodi Romanæ sub Bonifacio II; in Lucæ Holstenii Collectione Romana bipartita pagg. 103-163.

Epistolæ sunt sequentes : 1. Valentiniani et Marciani Augg. ad Leonem (in ed. Ballerin. 100). 2. Leonis ad Marcianum (ib. 104). 3. Ad Anatolium (ib. 106). 4. Ad Marcianum (ib. 136). 5. Anatolii ad Leonem (ib. 132). 6. Leonis ad Anatolium (135). 7. Ad Anastasium (ib. 6). 8. Ad metropolitanos Illyrici (ib. 5). 9. Ad metropolitanos Achaiæ (ib. 13). Ex his sex, nimirum prima, quarta, quinta, septima et nona antea ineditæ, nusquam fere in aliis mss. occurrunt; si a duabus prima et quarta recesseris. Quartam enim Quesnellus in Grimanico, Ballerinii vero in ms. 82 ARatisponensi deprehenderunt; primam autem Arnoldus Græce scriptam in Bodleiano codice reperit, sicuti Ballerinii in Vaticano Græco 1455. Cf. Ballerinorum de collectionibus Epistolarum Leonis, quæ infra excerpta damus, observata ad collect. 16.

1670. Cygneæ typis et sumpt. Sam. Ebelii, in-8º. S. Leonis M. Rom. pontif. ejus nominis I, Sermones in solemnitate Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, 2, 7 et 9, in divorum PP. veterumque Ecclesiæ doctorum aliquot, qui oratione soluta scripserunt Homiliis ac Meditt. in festum Nativ. J. Chr. e diversis ipsorum operibus collectæ et peculiariter editæ a Christ. Daumio pagg. 103-121.

1671. Parisiis sumpt. Petri Variquet, via Jac. sub signo Craticulæ prope ædes S. Benedicti, in-fol. SS. BPP. Leonis M., etc., Opera per Theoph. Raynaudum. Accedunt huic postremæ editioni D. Prosperi Aqu. Opera, etc.

1675. Lutetiæ Parisiorum sumptibus Joh. Bapt. Coignard via Iac. sub Bibliis aureis, in-4º. Tomis II. S. Leonis Magni papæ primi Opera omnia nunc primum epistolis 30, tribusque de Gratia Christi opusculis auctiora, secundum exactam annorum seriem accurate ordinata, a supposititiis, interpolationibusque, innumerisque mendis expurgata; appendicibus, dissertationibus, notis observationibusque illustrata. Accedunt S. Hilarii Arelatensis episcopi Opuscula, Vita et Apologia. Una probit e tenebris geminus codex canonum et constitutorum sedis apostolicæ.

Ordo contentorum hic est. Agmen ducunt libri a CQuesnello demum, ut supra vidimus, Leoni vindicati, videlicet, de Vocatione omnium gentium libri duo; Auctoritates de Gratia et libero voluntatis Arbitrio; Libellus ad Demetriadem Virginem. Hos excipiunt Sermones sub una numerorum serie ordinati nec tamen omissa prius usitata numerandi ratione. Fatetur autem nullum loco suo motum esse, præter tres, scilicet quartum in Anniversario assumptionis suæ, sextum de Collectis et Eleemosynis, et nonum de jejunio decimi mensis, qui olim ex cod. ms. Nic. Fabri ad calcem cæterorum erant adjecti, a Quesnello vero justis locis p. 110, 121 et 140 sunt ascripti. Unicum sermonem 96 in Cathedra S. Petri, inquit, ex regio cod. descriptum cæteris accensuimus et accensuisse pœnitet, quoniam, etsi tunc temporis ratio id non Duna suadebat, modo tamen stylo et in propria iterum et in aliena trutina suspenso, prius examen castigamus, illumque Leoni abjudicamus. Enimvero hoc quoque judicium in sequiore editione reformavit et in prima sua sententia se acquiescere fassus est. Huic Sermonum 96 seriei finem imponunt præfationes ex Pontificali Romano ob affinitatem dictionis cum cæteris Leonis huc repositæ et appendicula Sermonum, qui, ut ipsi visum fuit, falso Leonis nomen in codd. mss. gererent, nempe 1º in Natali S. Vincentii martyris, 2º de Nativitate Domini, 3º in Ascensione Domini, 4º in Nativitate SS. Apostolorum, Petri et Pauli, 5º Tractatus adversus errores Eutychetis; atque hæc appendicula minori quam reliqua chara83 Actere est expressa. Alteram quasi tomi primi partem conficiunt Epistolæ 141, in quibus quæ a se præstita sint ipse ad sex sequentia capita refert : 1º Rejecit spurias et subdititias; 2º a germanis mendorum et interpolationum maculas abstersit; 3º ordinem mutavit et ad genuinum revocavit; 4º auxit numerum plurium triginta trium accessione; 5º suam cuique, ut in Sermonibus quoque, synopsin præfixit; 6º quotquot ab aliis ad Leonem datæ sunt Epistolæ, quæ ipsius responsionibus intelligendis sæpe sunt necessariæ, locis suis inseruit, ita ut minori charactere facile a Leonis discernantur. Commode vero fecit, quod numerum ipsis non addiderit. Peccatum est in hoc ab omnibus fere insignioribus Patrum editoribus, maximeque Benedictinis, ut continue cum Bscriptoris sui Epistolarum numero exhiberent eas quæ ab aliis ad illum datæ essent, quod sæpe evolventi ista volumina permolestum accidit, in primis cum indicibus præfixis, in quibus diversarum editionum ordines contenduntur, non occurri huic incommodo videas. Unam ex ante editis epistolam, ad Germaniarum et Galliarum episcopos de Chorepiscopis, tamquam supposititiam omnino rejecit : prætereaque septimam ad Septimium et decimam septimam ad universos Siciliæ episcopos ex reliquorum numero expungendos censuit, locum tamen eis servavit, ne doctorum judicio præjudicare videretur. Adjecta sunt fragmenta quædam Epistolarum et Epistola Juliani episcopi Coensis, unica quæ restat. Claudit denique hunc tomum Vita S. Hilarii CArelatensis episcopi, scriptore S. Honorato episcopo Massiliensi, illius discipulo, Hilarianæ Apologiæ causa addita, cui metrum Hilarii in Genesin, et Epistola ad Eucherium episcopum Lugdunensem subjiciuntur. In præfatione, quam Johannis Cassiani ad S. Leonem Rom. Eccl. tunc archidiaconum epistola librorum suorum de Incarnatione Christi contra Nestorium nuncupatoria, et testimonia quædam de Leone præcedunt, de superioribus Leonis editionibus, et de sua opera atque subsidiis, quibus suffultus eam aggressus sit, luculenter verba fecit. Præfationi subjunxit indices : 1º generalem contentorum utriusque tomi, 2º epistolarum chronicum, 3º epistolarum anteriores editiones cum nova contendentem, 4º alphabeticum epistolarum. Rerum index in Leonis Dscripta ad calcem exstat uberrimus.

Alter tomus inscribitur : Ad Sancti Leonis Magni opera Appendix seu Codex Canonum et Constitutorum Sedis Apostolicæ. Dissertationes, Lectiones Variæ, Notæ, Observationes, Indices. Tomus II. Singula eo ipso ordine, quo in titulo recensentur, se excipiunt, nisi quod lectiones variæ, notæ et observationes permistæ invicem proponantur. Jam de Codice Canonum alio loco dicetur. Dissertationes sunt XVI, quorum V posteriores ad Codicem Canonum spectant, reliquæ Leonem propius attingunt, quas enumerabimus. Disputatur igitur in I De Vita et Rebus gestis Leonis. II. De Libris de Vocatione omnium gentium, qui Leoni vindicantur. III. De auctoritatibus de 84 AGratia Dei et Libero voluntatia Arbitrio eidem esserendis. IV. De libello ad Demetriadem, quod ejusdem Leonis sit, non Prosperi. V. Apologetica est pro sancto Hilario Arelatensi episcopo. VI. De Jejunio Sabbati in Ecclesia Romana tempore S. Leonis præcipit. VII. De Causa Entychis archimandritæ Cp. appellantis a sententia Concilii Cp. sub Flaviano episc. Cp. exponit. In VIII. De causa Flaviani episcopi Cp. appellantis a sententia Pseudosynodi Ephesinæ. In IX. de causa Domini episcopi Antiocheni depositi in eadem Pseudosynodo, et de Maximi in ejus locum ordinatione. In X. De causa Theodoriti episcopi Cyri appellantis ab ejusdem Pseudosynodi sententia agitur. XI. Epistolam de Privilegiis chorepiscoporum ad Germaniarum et Galliarum episcopos Leonis nomine Bconfictam esse contendit. Post dissertationes notasque, addenda quædam in utroque tomo et notitia aliquot Epistolarum S. Leonis et aliorum monimentorum, quæ perierunt, sequuntur.

Descriptio totius operis est elegantissima. Chartæ maximi moduli, densæ et pellucidæ tamen, characteres nitidissimi. Lectorum commoditati ubique prospectum est, in primis in Epistolis, apposita in summa paginæ ora chronologia, et ubique notatis in margine gravioris momenti, quæ quidem Pontificiis æstimari solent, sententiis, quibus passim lectiones varias et loca biblica interspersa invenies. Singularis exempli est dedicatio operis, qua ipsi Leoni Magno illud consecratur, et raro sane acumine cuncta Leonis præconia, tum ex vita gestisque et scriptis Cejus, tam et coævorum et omnis posteritatis ipsiusque Quesnelli de eo judiciis collecta, ad formam inscriptionis lapidaris redacta sunt. Quatuor paginarum spatia exæquat, additis in margine locis singulis, unde quæque sint petita. Scilicet Quesnellus cum non posset non sentire, quantum invidiæ nubem, quantosque adversarios in se concitaturus esset libertate sua judicandi et inveteratos errores oppugnandi audacia, hac quasi fidei formula contra læsi numinis pontificii calumniam se tueri voluisse videtur.

Ex his autem, quæ hactenus de hujus editionis contentis atque instructione enarravimus, facile quidem, etiam absque monitore patet, quanto spatio ea omnes superiores post se relinquat, immo Dquantopere omnes omnium Patrum tam Græcorum, quam Latinorum, quæ ad hunc usque annum comparuerunt editiones, ingenii et doctrinæ copiis studiique impensa antecellat. Quapropter haud opus esse arbitramur speciosa testium inductione, ut probetur quam honorifice utriusque Ecclesiæ docti de eadem senserint ac judicarint. Nec sane catholicis scriptoribus religioni esse debet, justam ipsi, quamvis atro in Romana curia carbone notatæ, laudem tribuere, novissimorum editorum exemplo, qui digna meritorum Quesnelli commendatione et æqui et perfecti arbitri personam sustinuerunt, neque aliter quam ex justa adversarii virium æstimatione et majorum conscientia victoriam sperandam esse docuerunt. 85 AQuod itaque instar omnium esse possit, Balleriniorum de Quesnelliana judicium hoc loco apponere haud pœniteat. ‹ Quæ quantaque sit ea Leonis editio, inquiunt in præfatione generali, p. 13, quam summo studio curavit Paschasius Quesnellus, illi soli ignorare queunt, qui editionem ejus ignorant. Si textum expendas, qui in æstimandis veterum editionibus primum et potissimum spectandus est, et in quo quæritur num sit emendatos ac ineditis opusculis auctus, plures ille ac præstantissimos codices nactus est, quorum præsidio multa loca in anterioribus editionibus depravata feliciter correxit, et Epistolas pontificis, quæ inter ipsius Opera sacræ historiæ utiliores sunt, ex uno Grimanico ms. octo et viginti antea ineditis augere Epistolis potuit. Præterea alia Bquædam adjecit inedita, inter quæ maxime celebris est antiquissima illa Canonum et Epistolarum Romanorum pontificum collectio, quæ Dionysianæ nihilum cedit, vetustissimique canonici juris studiosis maximo adjumento est. Si vero ipsius editoris lucubrationes textui vel rebus illustrandis insertas consideres (id enim alterum est quod in editionibus quæritur, quænam editio Patrum tot unius [39] editoris observationibus, admonitionibus, notis et dissertationibus locupletata invenietur, quot illa Leonis quam Quesnellus typis impressit? Quæ enim ejusdem pontificis opera parvo volumine, formæ, uti vocant octavæ vel quartæ, in antiquis editionibus comprehendebantur, ob Quesnelli additamenta duos implent non exiguos tomos in-fol. Quem porro non Cmoveant tantum studium in Leone edendo ab eo susceptum et naviter impensum, qui præstanti ingenio et multa eruditione ornatus, plurimum poterat, quique priorem editionem novis curis recognitam post viginti quinque annos recudit auctiorem, adeo ut limata et perfecta, quantum per eum fieri potuit, judicari debeat? › Quæ in eo reprehendi solent ad hæc tria fere redeunt capita : primo arguitur negligentiæ in usu codicum et quidem a summis viris et in antiquorum librorum studio pertissimis Baluzio et Coustantio; deinde accusant libertatem ejus, qua interdum textum nullo allegato codice emendat. Omnium vero gravissima reprehensio hæc est, quod minime veritus sit falsarum doctrinarum patronum se in istis suis lucubrationibus fateri, et non tam DLeonem quam Romanæ sedis prærogativas, nunc palam, nunc latenter impetere. Quod postremum tanto in ipso fuit invidiosus, qui non occultas jamjam odii sui in societatis Jesu asseclas significationes dederat, animumque vix a partium studio liberum gerere videbatur. Ac profecto nostræ etiam 86 AEcclesiæ homines, qui acerrimum quemque Romani pontificis jurium impugnatorem prono fere semper studio amplexi sunt, inficiari non debuissent Quesnellum animo interdum indulsisse, et modo contendendi impetu abreptum, modo studiose nimis vulgatis opinionibus contraria sectantem, talia scripsisso quæ plus speciei quam soliditatis habent. Quod priora attinet, dubium quidem non est quin juste a summis viris Baluzio et Coustantio sit reprehensus, et vel illa, quam modo notavimus, argumentandi ejus ratio æstuans magis quam sobria, non diligentissimum ubique criticum arguit. Sed caveamus ne quod culpa ejus acciderit in fraudis et malevolentiæ statim suspicionem trahamus. Etenim in cognoscendis atque discernendis tot editionibus impressis, Bexaminandisque et conferendis codicibus mss. in tam arduo de genuinis atque supposititiis scriptis judicandi, tam implicato circa annorum rationes constituendas negotio, tam multifario rerum quas attendere debebat minutarum nexu, quis errare potuisse mirabitur et quis delassato aut nimis subinde perspicaci veniam denegabit? Illud denique non celabimus, dissertationes Quesnelli esse fere prolixiores et per singula facta circumductas, sæpe etiam in causis Leonem remotius attingentibus distineri.

1677. Lutetiæ Parisiorum apud Franc. Muguet, in-4º. Leonis papæ Epistolæ quædam et aliorum ad eumdem antehac fere omnes ineditæ, e codice ms. Regio depromptæ a Joh. Bapt. Cotelerio; in Monumentis Ecclesiæ Græcæ. T. I, pagg. 50-65.

CInsunt : 1º Epistola Flaviani Cp. ad Leonem Rom., ex mss. Reg. 1026, 2614; 2º Leonis papæ Romanæ synodi Epistola ad Pulcheriam Augustam, ex ms. Reg. 1026; 3º Leonis Synodica ad Constantinopolitanos, ex eodem codice; 4º Hilarionis seu Hilari diaconi Epistola ad Pulcheriam, ex eodem ms.; 5º Gallæ Placidiæ Epistola ad Æliam Pulcheriam, ex eodem ms.; 6º Leonis Rom. Epistola ad archimandritas Constantinopolitanos, ex eodem codice; 7º Fragmentum Epistolæ Anatolii Cp. ad Leonem pontif. Romanum, ex ms. Reg. 940.

1677. Lugduni apud Anissonios, in-fol. Leonis M. Sermones de præcipuis solemnitatibus Domini et sanctorum; ejusdem Epistolæ decretales et familiares ad diversos; item Tractatus adversus errores DEutychetis ut aliorum hæreticorum; in Bibl. PP. Max. T. VII.

1687. Parisiis et typogr. Regia, in-fol. Decreta Leonis papæ 49, in collectione Dionysii Exigui recusa in vet. codice Canon. Ecclesiæ Rom. Francisci Pithæi novæ editionis pagg. 228-249.

87 A1700. Lugduni apud Joannem Certe bibliop. in vici Mercatorio sub signo Trinitatis, in-fol. T. II. S. Leonis M. papæ I Opera omnia, nunc primum Epistolis triginta tribusque de Gratia Christi opusculis auctiora, etc.

Iteratio Quesnellianæ recensionis. Mutavit in levioribus quibusdam auctor sententiam suam, sed non in iis quæ impio furore contra sedem apostolicam debacchatus esse criminabatur. A pagina 195 ad 202 tomi primi insertum est : Opusculum de vocis correctione in sermone 7 sancti Leonis Magni de Nativitate Domini Γραμματίου Δωρημάτιον (sic) sive litterulæ munusculum, quod reverentissimo patri Erasmo Gattola a Caieta, inclyti monasterii Casinensis monacho, ac Decano et Vic. Gen. nec non a BBibliotheca, dono dat et offert Joannes Clampinus Romanus magister brevium gratiæ ac in utraque signatura referendarius Romæ M. DC. XCIII. ex typogr. Jo. Jac. Komarek Boemi apud S. Angelum custodem; in quo auctor vocem aræ in laudato sermone corruptam esse contendit, et ex codicibus mss. legendum demonstrat areæ ad significanda spatia quibus scalarum per quas ascensus in basilicam D. Petri detur, ordines distinguantur. Emendatio sane certissima; quapropter a Quesnello absque ulla hæsitatione in textum pag. 81, addito auctoris elogio, est recepta. Ex hac epistola porro hausimus notitiam quarumdam Sermonum Leonis editionum, quas aliunde mihi innotescere haud memini. Sed lectores non celare debeo, id quod singulis in locis etiam ubi eas Cproponimus monui, fidem viri in hoc non satis mihi esse exploratam. Quod reliquas hujus repetitionis dotes attinet, indices paulo copiosiores nacta est, inque his novum librorum, eorumque capitum, sermonum, Epistolarum, earumque synopseωn, et aliorum omnium tomi primi titulorum, quo prior editio ægre caret. Enimvero displicet, eosdem, qui tamen ex superiore maximam partem sunt repetiti, in utriusque tomi titulo magna cum pompa ostentari. Denique descriptio operis facta est luculento charactere, binis per paginam columnis, in charta neutiquam contemnenda.

Sæculo xviii.

1739. Romæ typis S. Michaelis ad Ripam sumpt. Hieron. Mainardi, in-fol. S. Leonis Epistolæ Ddecretales; in Collectiones amplissima Bullarum pontif. Rom. ed. Carolo Cocquelines. T. I, a pag. 25 ad 47.

Numerus contentorum est XIX. Sunt vero, juxta Quesnelli ordinem, hæ : I, II, III, V, VIII, XII, XV, XVI, XVII, XIV, XCVII, XXIX, XLVII, L, CXXXV, LXXVII, LXXXVII, CXXIX, CXXXVI. Ab initio statim editor subjecta ad primam epistolam notula monet, se omnes ex Anatolii card. Carafæ Epistolis decret. summor. pontif. tomo I deprompsisse, additque studio hujus cardinalis, qui scilicet codicibus Vaticanis adjutus fuit, admodum dissimiles esse redditas iis quas canonistæ et Operum S. Leonis collectores ediderint.

1741. Venetiis apud Augustinum Savioli, in-fol. S. 88 ALeonis Magni pontificis Opera omnia ad mss. codicum fidem emendata. Accedunt Opera Maximi Taurinensis.

Parum cognita editio, et cujus vix unum exemplar trans Alpes migravit. Merito quidem suo, si nostrates mutare bibliopolæ nequitias olfecerint, qui codices in titulo venditavit ad emptores frequenter alliciendos; revera Opera Leonis, quæ in Quesnello exhibita sunt, additis ejusdem super tribus Leoni primum ab eo vindicatis opusculis dissertationibus, recudit, et, si Cacciario fides sit, quæ nobis non videtur ei deneganda, innumeris operarum vitiis fœdavit. Nec vero palam eum ferre putes Quesnelli diligentiam. Immo ipse contemnens lectorum judicium Quesnelli personam induit, et quæ ille scripserat a se demum Leoni Bvindicata, quasi sua (bibliopolæ scilicet) opera nunc primum vindicata' et ad manuscriptos codices denuo emendata profert. Hac ipsa denique impudentia sua legentibus jocum dedit, dum elogio Leonis a Quesnello condito et hic pariter eadem pompa recuso in locum nominis Quesnelli substituit: Devotissimus et obsequentissimus cliens Augustinus Savioli. Cæterum meminerint leclores ab eodem bibliopola Petri Chrysologi Opera juxta editionem priscam esse recusa, quod Fulgentio pariter accidisse in sequenlibus discent.

1748. Venetiis apud Andream Poletti, in-fol. T. II. S. Leonis Opera. Accedunt Codex Canonum Ecclesiæ Romanæ, et Sermones et Homiliæ S. Maximi episcopi Taurenensis ad mss. codices denuo casligaii et aucti.

CCurator hujus editionis fuit Andreas Polettus, Venetus item typographus. Ex eo primum discimus priorem Augustini Savioli editionem, quamvis misere consarcinatam, tam frequenti tamen emptorum concursu esse distractam, ut exemplaria jam desiderarentur. Quocirca cum ex re sua existimaret denuo Leonis Opera prelo committere, ipse lamen nefas esse reputasset Savioli exemplar temere exscribere, doctorum virorum consiliis ductum se asseverat, ut aliud melioris notæ et accessionibus auctum exemplar repræsentari curaret, id quod non aliud quam ipsius Quesnelli editio Parisiensis fuit, demptis tamen aliquibus et additis invicem quæ in titulo significantur. lilud tamen scias, non Quesnellum, sed tantum Parisiensem editionem eum appellasse, justone metu Dan ut homines parce doctos, sed tanto religiosores simulatione hac falleret, non disceptaverim. Tomus primus, pariter ac Quesnellianæ editiones, continet Sermones in varia capita distinctos, prælixa singulis synopsi qua a Parisino editore primum instructi sunt; Epistolas deinde totidem, eodemque ordine ac distributione, fontibus unde novæ illæ ductæ essent Quesnelli verbis indicatis. Nec tria illa opuscula, quæ in Parisina editione Leoni primum tributa sunt, repudiavit, in hoc solum ab ea recedens, quod non in fronte reliquorum, sed ad calcem potius addiderit, subjectis statim tribus quæ ad eadem spectant dissertationibus. Contra quæ ad primum lomum accesserant in Parisina, Vita Hilarii auctore Honorato, et 89 Areliqua, hic in tomo altero post Codicem Canonum exhibentur, iisque denique ad voluminis complementum, quoniam reliquæ Quesnelli dissertationes omissæ sunt, Maximi Sermones succedunt.

Jam si quæratur quale nomen pretiumque operæ huic Poletti statuendum sit, ut lubet expurgatam seu mutilatam Quesnelli editionem recte appellaveris. Nam non ea solum quæ modo indicavimus de Parisina dempta sunt, sed multa etiam ex animadversionibus ed admonitionibus ipsius frustra hic exspectes. Atque hoc præcipuum est, quod in laudibus illius ponit Petrus Thomas Cacciari, sequentis auctor, cui hujus æque ac præcedentis Venetæ notitiam unice debemus. Is universe quidem reprehensione summa et dixerim pene detestatione dignum censens, quod e Quesnello Baliquid in suam derivare instituerit Polettus, tum eo magis ei succensendum arbitratur, quod famæ, quæ de suo (Cacciarii) molimine novæ editionis spargi cœpisset, nullam rationem habuerit; atque ea solum in meritis ejus ponit, quibus a Parisina editione recessit. ‹ In primis illud minime possumus dissimulare, inquit, typographum Polettum aliquam ex eo laudem sibi comparasse, quod non præcedentem Savioli editionem exscripserit, quam innumeris typographiæ mendis scatere ipsi, et quotquot eam lustrarunt, jure meriotque conquesti sunt. Alia porro laus quam Polettus comparavit sibi, ea est, quod scilicet in suam Venetam editionem quam plurimas Quesnellianas animadversiones minime intulerit, et admonitiones quæ ut plurimum, aut Leoninis sensis, aut CEcclesiæ ritibus, aut ecclesiasticæ hierarchiæ ordinibus, vel demum etiam catholicæ fidei regulis repugnant, resecarit; cujus quidem generis observationes et monita, quæ in utraque Gallica Quesnelli editione legenda occurrunt, prorsus in illa desiderantur quam Polettus vulgavit; qui in suis novis typis et Quesnellianus dumtaxat synposes et Leonis textum attendens, prout ille in Gallis lucem aspexit, tantam sibi blanditus præ se ferre puritatem, ut castigatior atque limatior prodire minime possit. › Ob utrumque porro acrius in ipsum calamum diffusa Quesnelli confutatione stringit Cacciarius. Sed quod ex proprio magis instituto hoc facit, de eo post videbimus. Illud vero ejus de Poletto judicium incautius nobis visum est, quo reprehendit quod tres laudatas Quesnelli Ddissertationes suscipere non gravatus fuerit, nulla interim mentione facta scriptorum illorum qui totis nervis Quesnello sese opposuerunt ad præjudicatas ejusdem opiniones refellendas, et porro quod Codicis Canonum auctoritatem ab aliis scriptoribus elevatam magni fieri dixerit a Petro Coustantio in præfatione ad Epistolas pontificum Romanorum, seque lectorum votis consuluisse professus sit, ut opus illud qualecumque alibi quærere non cogerentur. Egregie scilicet rei suæ consuluisset bibliopola, si litium istarum commemoratione scrupulum hominibus superstitiosis injecisset. Gravior haud dubie reprehensio ea est, quod plurimis typorum erratis opera Poletti laboret, et manifesta nimiæ festinationis vestigia ostendat, cujus exemplum prodit 90 Aadmodum turpe, nempe Tractatum S. Leonis adversus errores Eutychetis aloriumque hæreticorum bis iisdem verbis et eadem epigraphe semel pagina 102, iterumque pagina 309 excusum.

1751. Bononiæ apud Hieron. Corciolani et H.H. Colli, in-4º. Sermo S. Leonis de Quadragesima, incipiens: Dilectissimi nobis, fides nostra nos admonet, cum annotationibus Jo. Chrys. Trombelli, cum aliis tribus de Resurrectione Domini, in festivitate S. Pauli, falso eidem ascriptis, et uno de Abrahæ filio incerti auctoris, forte Leonis ejusdem, ex codice Bononiensi; in Opusculis vet. PP. Lat. s. Anecdotis a canonicis reg. S. Salvatoris Bononiæ evulgatis. T. II, part. i, pagg. 233-253. Nullus omnino, nec prior ille de Quadragesima, ut Trombellus inscripsit, Leonis Best, docentibus Balleriniis in diss. de Sermonibus Leoni M. suppositis.

1751. Romæ ex typographia Antonii Fulgonii apud S. Eustachium, in-fol. Exercitationes in universa S. Leonis Magni Opera pertinentes ad historias hæresium Manichæorum, Priscillianistarum, Pelagianorum atque Eutychianorum, quas summo studio ac labore SS. pontifex evertit atque damnavit, et dicatæ sanctissimo patri Benedicto XIV, pontifici maximo a fratre Petro Thomas Cacciari, Carmelita, in collegio Urbano Propagandæ Fidei sacræ theologiæ polemicæ lectore, et Romani cleri examinatore apostolico.

Leonis Operum editionem Anti-Quesnellianam jampridem non intra animum sola volverat CCacciarius, sed exspectari etiam ex aliquo tempore jusserat. Attamen cum diutius protrahi illa videretur, quod ipse justis causis, muneris scilicet avocationi, et ipsius negotii gravitati tribuit, et jam cavillationibus ab iis quibus vel impar huic spartæ æstimaretur, vel totum consilium displiceret, peti cœptus esset; hisce tandem editis dissertationibus et invidos rumores dispellere et viam apud æquiores sibi præmunire studuit. Hoc ergo præ cæteris ratio postulat, ut quo in Quesnellum affectus sit animo ostendamus. Tria autem potissimum ab eo commissa graviter conquestus est: primum, quod plura a genuino textu abhorrentia intulerit; deinde, quod multa admiscuerit ecclesiastico agendi ordini ac rationi minus consona, et, quod gravius, a catholica regula plane Daliena; adeo ut non tam medelam pontificiis scriptis adhibuisse, sed ea graviter vulnerasse videatur; tandem, quod non solum omnia monumenta non collegerit, sed alia de industria prætermiserit, alia vero, utpote adversa scopo quem forte sibi proposuerat, tamquam omnino supposititia, vel certe, ut suppositionibus referta rejecerit vel mutilaverit. Ita summatim sese habent Cacciarii in Quesnello reprehensa, distinctius autem sic persequitur: Quesnellus, inquit, acerrimo pollens ingenio, valde facilis ad contentiones et jurgia excitanda, omnino promptus ad æquivocationes et fallacias construendas, alium sibi scopum proposuit, præter illum quem catholici cuncti, et præcipue suæ gentis homines habuerunt, in adornandis91 A castigandisque veterum PP. voluminibus. Ipse namque quandoque clariora sancti pontificis loca obscuris, æquivocis, falsisque annotationibus fœdavit; alia ad prorsus violentas interpretationes detorsit; veritatem fallaciis occuluit, oppressit, atque perpetuo prætextu antiquitatis inquirendæ et illustrandæ ea systemata sensim et ubique stabilire sategit, auæ hæreticorum partibus faveni, et sacræ ecclesiasticæ hierarchiæ regimen dejiciunt; pene quandoque etiam abolita, aut saltem imminuta Romanorum pontificum vera et legitima jurisdictione super omnes alias Ecclesias, etiam Orientis. Alium interim tamen se esse simulavit. Quandoquidem in suis seribendis operibus, et in Leoninis adornandis scriptis, multo artificioso conatu usus est, reverentiam, pietatem, cultumque erga Romanos pontifices et Bapostolicam sedem affectando, ut incautos deciperet, et occulti hostis quam sæpissime partes agendo, post splendidum verborum apparatum, illas veneno aspersas propositiones eructat, quæ erronea et in omnibus commentitia ejus systemata falso aliquo veritatis colore induere posse arbitrantur [40].

In hac ergo rerum conditione cum ingens laborum onus humeris suis impositum existimaret, cum textu a falsis et corruptis lectionibus purgando et ad pristinam integritatem restituendo, id quod synopses etiam a Quesnello studiose temeratas postulare affirmat; tum augendo aliqua genuinorum operum accessione eaque quæ non nisi prava et subdola mente ab eo Leoninis inserta essent (intelligit libros de Vocatione gentium, auctoritates sedis apostolicæ de Gratia, et Epistolam ad Demetriadem, item Codicem CCanonum Ecclesiæ Romanæ) eliminando; neque tamen plene se consecuturum speraret quod cupiebat, nempe ut omnes Quesnelli venenatos aculeos retunderet, quorum plurimos et gravissimos in ejus dissertatione de Vita et Rebus gestis Leonis M. superesse sibi persuaserat; huc præsertim selectissimas doctrinæ suæ copias convertere et ingenii nervis intentissimis contra ipsum in hoc exercitatiorum campo depræliari decrevit. Sed audi ipsum : Inter illas dissertationes fucato colore ecclesiasticæ traditionis et Leoninæ doctrinæ illustrandæ, a Paschiaso Quesnello conscriptas, principem locum habet illa : De Vita et Rebus gestis S. Leonis Magni. Multis fraudibus enim magis atque commentis totam hanc dissertationem et Dcœteras subsequentes esse refertas, vix intelligere potuissem, si in illis percurrendis semper ad ipsum Leoninum textum non provocassem, ut rerum veritatem inspicerem. At cum tanto artificio ipse uti soleat, ut sensim lectores etiam probos et optimos in pravas suas opiniones pertrahere possit, hosque multis præjudiciis imbuere, plurimum mihi laborandum fuisse præsens hoc opus indicabit. Vix enim enarrare possum, 92 Astudium adhibitum in exaggeranda sua erga S. Leonem et apostolicam sedem devotione animique pietate, quam testari se simulat ornata quadam oratione vel in hujus laudes excurrendo, vel Leonina gesta atque statuta cum aliorum episcoporum doctrina, pietate, religione clarissimorum operibus simul comparando, vel in medium interim adducendo quarumdam particularium synodorum regulas, quæ ante Leonis ævum alicubi obtinuerunt, quibus subesse et insistere summum pontificem debuisse asseverat. Quid enim? Aliquando talem, tantumque eruditionis apparatum ad suos lectores delectandos construxit, sensim suisque deque antiquas Ecclesiæ res vertit, perturbavit, miscuit, ut ne vix quidem appareant illicia quibus usus est ad prava sua systemata insinuanda atque firmanda; sibi forte Bblandiendo, in sacris et ecclesiasticis rebus pertractandis hominum ingenia, et dicendi arte et philosophicis conjecturis potius quam rerum veritate et rationum pondere persuaderi posse. Qualis autem quantaque diligentia, et animi attentio, ne deciperer, adhibenda mihi fuerit in percurrenda hac aliisque Quesnelli dissertationibus, nemo facile poterit intelligere, nisi ii forte qui in conscribendis eruditissimis Commentariis, ad ecclesiasticas res pertinentibus, me præcesserunt. Quemadmodum novissime factum fuisse a cl. viro Joanne Antonio Bianchinii norunt qui ejusdem sex volumina de Ecclesiæ potestate æstimarunt. Is enim in familiaribus colloquiis inter nos habitis, non semel testatus est alium numquam scriptorem legisse qui tot simulationibus et artificiis uteretur præter Quesnellum. Quippe qui cum Caliquando se facile perstringi et jugulari posse persensit, statim quasi anguis elabitur, et ex una ad aliam vel plures quæstiones progrediens, vera incertis et æquivocis admiscuit; et rursus falsa et erronea dubiis et probabilibus interserit et implicat, ut ad sibi præfixum scopum perveniat. Non igitur ad eliminanda solum e Leonis Operibus tot commenta, fallacias atque nugas, et ad asserenda sedi apostolicæ sua legitima jura sufficere poterat illorum textum nudum et sincerum undequaque ab omnibus mendis, æquivocis et falsis interpretationibus expurgatum exhibere, verum etiam opus erat ordinata methodo quasdam exercitationes conscribere, quibus haud exiguum lumen Leonis gestis, apostolicæ sedis juribus et ecclesiasticæ regiminis formæ et ordini afferri possemus.

DScilicet enarrandam sibi sumpsit earum hæresium, vel præcipuarum certe historiam, quæ tempore quo S. Leo ad summum pontificatum fuit assumptus, ad vitæ ipsius exitum usque catholicæ religioni vim intulerunt, et Occidentem atque Orientem infestarunt. Propterea, inquit, ut suorum munerum partes impleret, et Christianam fidem custodiret, omne studium ac laborem eum impendere oportuit ad sedandas sævissimas 93 Atempestates quæ diabolico furore debacchante fidei exitium promovebant, Christi imperium et Romanam Ecclesiam vexabant, de quibus omnibus eas victorias ipse summus pontifex reportavit, quas divo Petro hujusque successoribus Christus Dominus in Scripturis promiserat. Igitur duobus libri de Manichæorum, uno de Priscillianistarum, libro uno de Pelagiana, libris itidem duobus de Eutychiana hæresi et historia, copiosum sermonem instituit. Ac Manichæismi historiam ab ovo inde pertexere cœpit, fortasse non ex primo consilio. Etenim jam absolutum sibi fuisse hoc pensum scribit, cum ab amico monitus, Belsobrii libellum in manus sumeret telamque jam prætextam denuo sibi retractandam esse intelligeret. Hinc Belsobrium magis quam Quesnellum in his libris debellat. BContra in Pelagiana historia ea solum quæ Leonem attingerent spectavit, omninoque in singulis quæ Leonis partes vel scriptis vel factis fuerint, insigni in loco ponit. Jam cum satis ingenium consiliumque viri hisce speciminibus declarata esse reor, ad ipsam Operum Leonis editionem progrediamur.

 

1753-55. Romæ apud Josephum Collini, in-fol. T. II. S. Leonis Magni papæ primi Opera omnia ad manuscriptos codices emendata, novis monumentis aucta, notis et observationibus adornata studio F. Petri Thomæ Cacciari, Carmelitæ.

Nimirum tria illa quæ in editore requirunt Ballerinii, juxta verba eorum supra producta, ut edilionem præstet emaculatam, novis scriptis auctam et Cillustratam, Cacciarius quoque in hisce voluminibus effecisse sibi visus ac pollicitus est. Quippe emaculatam et locupletatam dedit ex codicibus maxime Vaticanis, quapropter Romanam appellari cupit, illustratam autera præterquam exercitationibus præviis, in notis jamjam textui subjectis, quæ cum fere omnes contra Quesnelli opiniones atque asserta diriguntur, idcirco Anti-Quesnellianam non immerito suam editionem audire prædicat. Rescissis igitur libris quos novo exemplo Leoni vindicatum iverat Quesnellus, rescisso quoque Codice Canonum et Constitutionum sedis apostolicæ, primo tomo Sermones, cum nonnullis aliis monumentis de re liturgica ex Missali et Ordine Romano et Codice Sacramentario desumptis, altero Epistolas solas complexus est. Ac in DSermonibus quidem non una profecto ralione Quesnellum deseruit, restituendo non solum superiorum editorum ordine, quem a veteribus quoque Collectoribus, in manu exaratis archetypis, servatum observarat, et synopses quas illi concinnaverant, sed textu passim ad mss. fidem immutato, et, ut sibi quidem persuasit, emendato. Et quod varias lectiones attinet in editis et mss. libris deprehensas, nusquam vulgatas ab aliis editoribus subduxisse et novas intulisse se affirmat, nisi tum cum ipsorum codicum summa consensio et Leoninæ orationis ratio id postulare videretur, vel quando manifesto antiquorum errore perspecto duorum saltem codicum subsidio easdem castigari posse et debere existimaret. In qua re, inquit, præsertim 94 Aetiam ad consuetas et satis familiares sancti pontificis loquendi formulas alibi expressas attendentes, quædam corrupta loca ex alicubi repetitis supplevimus, admonitis tamen nostris lectoribus de causis quæ Leonis obscura et difficiliora quædam sensa aliis magis perspicuis et certis nos docebant oportere interpretari. Quæ quidem omnia non magis veritatis causa quam ut artibus adversarii sui Quesnelli, quani sæpissime vel Leonem accusantis, aut in præsidium suorum assertorum traducentis, occurreret, fieri debuisse significat. Hujus etiam causa se coactum fuisse scribit, textum codicum mss. subsidio ita restitutum, notis, observationibus et præmonitionibus adornare, ne forte totura illud, quantum esset, quod ex illa castigatione provenire posset utilitatis, aut penitus Binteriret, aut saltem occultaretur, adeoque nonnullorum opinio de Quesnellianæ editionis præ cæteris omnibus præstantia maneret, aut etiam notæ ejus et observationes tantum poudus habere viderentur, quasi a nemine de errore notari aut de falsitate possent convinci. ‹ Necesse ergo fuit, inquit, hisce Quesnellianis notis et observationibus, novas, veriores atque magis sinceriores opponere, easque non ad calcem hujus nostri voluminis reservare, ut quandoque viri alias doctissimi fecerunt, sed easdem convenientibus sibique aptis locis dislribuere, ut lector nullum prorsus laborem in evolvendis libri paginis subiret, ad ea intelligenda quæ hac Romana editione contra Quesnellianam conscripsimus. Quia vero Ctandem (ut diximus) in suarum falsarum propositionum præsidium, Leoninum textum, perperam et violenter interpretatum, adducere consuevit, allaboravimus, ut in his typis majusculis characteribus ea loca excuderentur, quæ magis apta sunt ad arguendam ejusdem nostri adversarii falsitatem et ad evertenda tot asserta minus catholica, ant maxime impudenter ab eodem pronuntiata. › Jam quod ultimam hujus editionis dotem, augmenta in hoc tomo facta attinet, plures in tot diversis, quot manu versabat, mss. codicibus Sermones Leonis nomine inscriptos invenit, quorum alii magis, alii minus sinceri videbantur, alii manifesto mentiri se hoc nomen ostendebant, et ex sexcentis aliorum pannis consuti erant, in quibus omnibus rite et apte discernendis haud levem operam et plusculum temporis perdidit, unumque ex tot Dimpedimentis fuisse conqueritur, cur opinato serius hanc editionem emittere potuerit. Addidit autem genuinis Leonis Sermonibus, quinque novos ex Vaticanis et Vallicellaneis cod. haustos, et postremam partem sermonis de festo Cathedræ S. Petri, quem mutilum et imperfectum primus evulgaverat Quesnellus. Sunt autem : I. De Dominica Resurrectione, idem, quem Trombellus dederat cujus de sinceritate ejus dubia prolixa præmonitione evertere noster studuit. II. De festo Ascensionis Dominicæ. III, IV. In festum SS. fratrum Machabæorum, Romæ kalend. Augusti in Ecclesia S. Petri ad Vincula celebrari solitum. Posteriores duo in vetustis codd. vel anonymos vel sub Augustini nomine offendit, sed suo aliorum95 Aque doctorum virorum post examen institutum arbitrio Leoni adjudicavit. V. De Natali sancti Pauli Apostoli, itidem a Trombello tamquam alius a pontifice Leonis editus, nunc autem ad antiquissimum cod. Vat. num. 3835 repræsentatus et Leoni M. assertus. Dubios deinde spuriosque et ex diversis Leonis fragmentis consarcinatos appendicibus Quesnelli et PP. Maurinorum, qui Augustini sermones ediderunt, more secrevit, ac in primam quidem eos solos quos Quesnelli appendicula continet, compegit, in altera vero, quam novam Appendicem inscripsit, novem sermones mutilos et imperfectos, dubios et apocryphos, qui in variis mss. Leonis nomen gerebant, exhibuit, postremoque loco posuit Breviarium contra hæreticos et schismaticos a Sirmondo et in Bibl. PP. pridem Bevulgatum, recens autem in bibliotheca FF. Eremitarum S. Augustini Patavii in ms. codice vii sæculi sub Leonis nomine inventum. Hactenus de primo hujus editionis tomo. Alter tomus Epistolas complectitur, in quo non minori codicum mss. imprimis Vaticanorum adjutus fuit auxilio, tantamque in iis messem sibi fecisse visus est, ut libere fateri ausus sit hanc editionem prorsus novam esse ac ex mss. fide unice eductam. Et cum Græcis juxta quam Latinis codicibus mss. bibliotheca Vaticana abundaret, nova quædam monumenta Græca offendere contigit, quorum alia quidem jam in Conciliorum Collectione edita medicam manum postulare videbantur; alia, Græce nusquam, Latine tantum evulgata, in majorem historiæ ecclesiasticæ fidem, alia denique, nec Græce, nec CLatine antehac cognita, tamquam editionis suæ ornamenta adjicere constituit : In quo negotio, quoniam ipse nec in Græcis scriptoribus satis versatus, multo minus compendiosas manu exaratorum librorum notas legere posset, usus est opera docti cujusdam Græci Raphaelis Vernazza, Chio oriundi, presbyteri Romani, qui quadraginta septem epistolas Græcas exscripsit, easdemque ad alia exemplaria iterum relegit, aut cum editis ubi suppetebant diligenter contulit. Sed singula hic enumerare non refert; sufficiet indicasse quatuor epistolas, plane novas, quibus primus Quesnellianarum numerum 141 ad 145 amplifcavit. Sunt illæ : 1º num. 27 : Leonis ad Theodosium imperatorum de Verbi divini Incarnatione epistola, seu fragmentum potius epistolæ Gr. Latinum ex cod. Vat. num. 720, p. 74, erutum : 2º num. 85 : Ad Julianum Depiscopum de Monachis Eutycheti adhærentibus;num. 117 : Ad eumdem de ejusdem contra Eutychianos industria;num. 126 : Ad Anatolium episcopum super Attico ep. Cp. : omnes ex codice ms. Ratisbonensi monasterii S. Emerani, de quo infra dicendi locus erit. Has igitur locis notatis inseruit; in cæteris sequitur Quesnelli ordinem, aliorumque ad Leonem Epistolis, illius more, nullos numeros ascripsit. Synopses quoque Quesnelli retunit, ea licentia ut ubi sensibus Leonis easdem non omnino respondere existimaret, castigaret, suppleret, aut plane novas concinnaret, et ad calcem singularum fere epistolarum discrimen inter Quesnelli verba suaque notaret. Notas 96 Adenique, monita ac marginalia adjecit, quibus partim de variantibus et emendationibus rationem reddit, partim et frequentissime quidem in Quesnellum gladium stringit. Nam cum in ejus annotationibus, quas magno lectorum incommodo ad calcem ab eo rejectas fuisse censet, nec veram semper, nec sanam doctrinam continere observasset, sed quam sæpissime fraudem, fallacias, malam fidem sensim in iisdem haberi detexisset, eas omnes (loquimur verbis ejus) convenientibus suis locis ad veritatis trutinam revocavit, et gravissimis rationibus insistens, eum aut hallucinatione defecisse, aut incautios lectores fallere quæsivisse demonstravit. In quo fungendo munere, inquit, non semper brevitati studuimus, cum multa quandoque et varie inter se admodum Bdisparata objicerentur quæ paucis verbis indicare, eripere atque refellere cuique prorsus impossibile credebatur.

Restat nunc ut pauca de operis totius descriptione, specie ac norma adjiciamus. Singulis itaque tomis post dedicationem (prior inscriptus est cardinalii Nerio Corsinio, alter Benedicto XV, P. S.) subjicitur præfatio in qua de editionis consilio, editionibus superioribus, in primis Quesnelliana ejusque methodo et malis artibus, suoque denique studio et subsidiis verbosius fere disputat, et utramque indice mss. librorum, quibus usus fuit, claudit. In secundo tomo, antequam ad hæcce argumenta devenit, prolixam de iis, maxime catholicæ Ecclesiæ doctrinis; quas Quesnellus labefactare studuerat, sermocinationem orsus Cest, cui vix post quadriganta et amplius paginas finem imponit. Sequuntur deinde Sermonum Epistolarumve contentorum indices una cum synopsibus, quæ dupliciter adeo impressæ sunt, tandemque ipse textus binis columnis impressus, cui notæ in ima ora latis lineis exscriptæ subsunt. Ab intitio cujusque sermonis aut epistolæ ad marginem litteris minusculis editiones et codices mss. ex quibus desumptæ et castigatæ fuerint, sicut in cæteris marginalibus argumenta et sententiæ potiores indicantur. Monita vel admonitiones modo præmittuntur, modo ad calcem subjecta, interdum media inter duo, ad quæ pertinent scripta, collocata sunt. Tandem cuique volumini index rerum et nominum memorabilium satis copiosus additus est. Characteres ut plurimum rotundi sunt, grandiusculi, Dsed apti invicem pro loco suo et luculenti, et raro typothetarum vitia occurrunt.

Jam si de editore ejusque meritis sententiam requiras, satius ipsi fuisset, putaverim, si vires consideratius ponderasset, antequam tale opus Leoninarum lucubrationem in primisque Epistolarum editionem post Quesnellum, nedum contra Quesnellum, aggrederetur. Enimvero sine ulla hæsitatione tanto immersit se oceano, etsi sentire debeat sibi multa eorum quæ in unoquoque editore necessaria, nedum ornamento sunt, deesse. Etenim præter doctrinam aliquam in theologia polemica, non elegantem illam, sed talem quæ fortasse muneri examinatoris apostolici cleri Romani sufficeret, omnis ejus eruditio, præ97 Asertim in historia et jure ecclesiastico, non diuturna lectione et studio acquisita, sed pro præsente rei necessitate festinanter coacta fuit, adeo ut quæ modo immenso labore ab aliis addidicit, nisi a sensu ejus atque intelligentia nimis disjuncta fuerint, tamquam sua statim atque intra animum enata proferre atque alios docere audeat; id quod non solum ex Exercitationibus ejus manifestum fit, sed potissimum etiam in iis quæ de Quesnello sentit, declaratur : quippe quem vix semel laudabilem aliquam in Leonis editione operam fecisse agnoscit [41], doctum numquam fatetur, sed hominum ignavorum more adversarium quem inconsulto lacessendum sibi sumpsit, non virtute sua, sed fraude et astutia metuendum clamitat. Certe, si quidquam aliud tot lepidæ de Quesnelli Bartibus, fallaciis, simulationibus falsis et æquivocis interpretationibus exclamationes et querelæ, in singulis pene paginis reptitæ, demonstrant, quanta viri ingeniosissimi eruditio Cacciario inopi negotia facessiverit, præsertim dum ipse semper circumspectans ne anguis in herba lateat, lectoribus frequenter acclamat ne ipsum timidum reputent, aut Quesnellum vinci non posse credant. Hinc fit ut huic certamini plane impar, incertus etiam apertone campo aggredi debeat, an ubi occasio data fuerit hostem vellicare, neque conserto argumentorum robore totum ejus systema falsarum doctrinarum oppugnet, sed declamationibus fere utatur, et non raro pro refutatione se illum non intelligere objiciat. Cæterum hancce Ccensuram unusquisque, cui editionem Cacciarii manu versandi facta fuerit copia, quemque operæ suæ non pœniteat, veram atque justam esse deprehendet. Sed jam antequam moliminis hujus successus hominis ingenium manifestaret, nemini magis quam sibi ipsi imbecillitatem virium incognitam fuisse, ab ipso iterum edocemur. Eo scilicet tendunt illæ ejus de invidis et obtrectatoribus, quorum irrisiones et adversa in se studia quotidie non sine editionis impedimento expertus sit, querimoniæ, quarum jam ad Exercitationum ejus commemorationem mentio injecta est, quasque in utriusque tomi præfatione ingeminat. Qui autem propius intuebantur, nosse poterant operam in alio quovis ecclesiastico scriptore bene ab eo collocatam in Leone perditum iri, unde poterant non aut palam aut occulto consilium illud improbare, et cum Dnimium diu protraheretur, opinari eum in medio opere defecisse.

 

1755-57. Venetiis apud Simonem Occhi, in-fol. Tomis III. Sancti Leonis Magni Romani pontificis opera post Paschasii Quesnelli recensionem ad complures et præstantissimos mss. codices ab illo non consultos exacta, emendata, et ineditis aucta; præfationibus, annotationibus et admonitionibus illustrata. Adduntur etiam quæcumque in Quesnelliana editione 98 Ainveniuntur, eaque ad crisin revocantur; curantibus Petro et Hieronymo Fratribus Balleriniis, presbyteriis Veronensibus. Tomus primus, sincera S. pontificis Opera continens, id est, Sermones et Epistolas cum suis appendicibus.

Tomus secundus, continens Opera S. Leoni attributa, quæ nec ad Sermones nec ad Epistolas pertinent. Accedunt S. Hilarii episcopi Arelatensis Opuscula, ad codd. exacta et aucta. Subjiciuntur dissertationes undecim Quesnelli in S. pontificis Opera, ejusque notæ in Epistolas, criticis observationibus appositis.

Tomus tertius, seu Appendix ad sancti Leonis Magni Opera, seu vetustissimus Codex Canonum ecclesiasticorum et Constitutorum sanctæ sedis Bapostolicæ, a Quesnello ejusdem pontificis Operibus adjectus, nunc autem ad præstantissima mss. exemplaria recognitus, et in meliorem multo formam restitutus; cui alia subjiciuntur rarissima, et quinque dissertationes Quesnelli in eumdem Canonum Codicem ad criticen revocatæ. Præmittitur tractatus de antiquis, tum editis, tum ineditis collectionibus et collectoribus canonum ad Gratianum usque.

Ita inscribitur editio, quacum præter Coustantii præclaram de Epistolis Romanorum pontificum operam vix alia in tota ecclesiastica litteratura comparari potest, quæque editoribus suis tertium merito inter studii hujus coryphæos, Beluzium et Coustantium subsidiorum, id est, mss. librorum copia ac Cpræstantia, sed multo magis etiam peritia eorum et usu diligenti, tum vero eruditione prompta atque accurata superant. Nimirum codices mss. non solum ex Vaticana plurimos et præstantissimos, sed ex aliis etiam intra et extra Urbem et in omni pœne Italia Bibliothecis, qui in Germania etiam ex Vindobonensi, Cæsarea et Ratisbonensi S. Emerami admodum insignes habuit. Ex his sermonibus emendandis potissimum profuerunt exemplaria Romana, quorum nonnulla ad basilicas Urbis pertinuisse, certoque Romana esse cognoverunt, eorumque lectiones tamquam puriores sæpius vulgatis, quæ a Quesnello non emendatæ erant, aut a Quesnello non apte satis vel perperam mutatis substituerunt. Quippe tercenta circiter loca vel certa emendatione restituisse, vel ad Dmeliorem lectionem revocasse se affirmant. Præterea ex tot diversæ originis codicibus simul collatis ordinem in nonnullis perturbatum esse detexerunt et correxerunt, duos sermones qui in unum coaluerant, diviserunt, sermonem Leoni perperam tributum, aliumque eidem a Quesnello ex suo codice affictum removerunt, alium denique quem ille Leoni detraxerat restituerunt, pluraque id genus, de quibus passim in annotationibus monent, præstiterunt. Similiter in Epistolis nec paucas nec leves correctiones intulerunt, chronologiam in aliquibus restitue99 Arunt totumque ordinem immutarunt, item quasdam a Quesnello in dubium vocatas et nonnulla ab eodem expuncta adjuvantibus mss. libris vindicarunt. Quod inedita attinet, adjecerunt huic editioni tres novas Leonis epistolas ex codice Ratisbonensi [42], et unam Græcam Anatolii Constantinopolitani episcopi ad Leonem; item Epistolas aliquot Græcæ interpretationis antiquæ ex eodem Vaticano; porro ex codice Veneto S. Marci integram actionem concilii Chalcedonensis in gratiam epistolæ 93 Leonis habitam, nec non aliam actionem ejusdem concilii in causa Domni Antiocheni, in qua pontificia Leonis auctoritas commendatur ex ms. olim Veronensi, nunc Vaticano, tomo secundo; denique Sermones complures Leoni in mss. tributos, in appendice. Hic primus Beditorum labor fuit, nempe ut textus emendatior quam in Quesnelliana prodiret et auctior; alteram curam esse voluerunt, ut quoad ipsa Leonis Opera fieret sincerior, secernendo genuina a supposititiis, præsertim illis quæ arbitrario Quesnellus eidem tribuerat. Neque enim omittenda duxerunt, quæcumque ab eo huc semel collata essent, sed segregare maluerunt, iisdemque mss. librorum medelam ubi copia facta esset, adhibere. Restabat tertium, textus intelligentia, rerumque a Leone gestarum aut eum attinentium justa explicatio, id quod absque severo omnium Quesnelli annotationum et dissertationum examine fieri nequibat. Enimvero etsi in quibus ille offensam dedit, ad duo præcipue capita, de gratia divina scilicet et sedis Romanæ quibusdam Cprærogativis redeant, intelligebant tamen, universe iis non eo successu obviam iri posse, ut omnes ejus errores paterent et convincerentur, sed pedetentim se eum sequi oportere, omnesque ac singulas ejus assertiones et commenta ad vivum resecare. Statuerunt itaque ipsas ejusdem lucubrationes integras editioni suæ inserere, et suas cuique observationes subjicere, quibus ea quæ confutatione viderentur digna, impugnarent aut corrigerent. Quo simul illud sese consecuturos esse sperabant, ut Quesnelli editio, quæ huic ipsorum in totum inserta inveniretur, non amplius esset necessaria, et lucubrationes ipsius, quæ in editionibus ejus interdictæ essent, in hac et cum animadversionibus et censuris eorum legere liceret. Quibus ita pro consilio operis descriptis ordo Datque distributio totius hæc exiit. Primus tomus exhibet omnia genuina Leonis Opera, id est, Sermones et Epistolas sinceras, in quibus emendandis tam suis codicibus mss. quam Quesnelli variantibus usi sunt. Constat ergo hic tomus duabus partibus, quarum cuique peculiaris, de fontibus mss. unde omnino tam Sermones quam Epistolæ prodierint, præfatio ad universam hujus scriptorum generis tractationem criticam apprime utilis præmittitur. Ipsis porro Sermonibus atque Epistolis præfationes et admonitiones ubi opus fuit præmiserunt; annotationes autem utrisque subjectæ partim emendationum rationem 100 Areddunt, et variantes lectiones, tum ipsorum, tum Quesnelli codicum designant, partim ipsius pontificis textum, ubi indigere visus est, illustrant. In his Balleriniorum annotationibus etiam locum habent illæ notæ quas Quesnellus Sermonibus vel Epistolis ipsis quandoque apposuit, ne scilicet quidquam illius desideraretur. Quoniam autem ille Sermonibus quasdam notationes aut postillas affixit, quæ longiorem disputationem postularent, idcirco post Sermones ediderunt observationes in quædam peculiaria loca eorumdem, iisque Quesnelli illas notationes aut postillas, sicut et Ciampini de vocis areæ in sermone 27 emendatione dissertationem inseruerunt. Optaverim vero ut simili instituto post Epistolas statim addidissent longiores Quesnelli in easdem Bobservationes, quo concinnius omnia quæ ad Sermonum Epistolarumque elucidationem spectant, uno volumine fuissent comprehensa. Sed tomo secundo illas reservarunt eodem ordine ac apud Quesnellum post dissertationes edendas, haud dubio non aliam ob causam quam ut æqualis voluminum magnitudo evaderet. Proxime autem post Sermones sinceros sequitur appendix dubiorum aut male ipsi tributorum, maximam partem ineditorum. Præmittitur per præfationem notitia aliorum, qui in nonnullis mss. exemplaribus Leoni perperam ascripti, in aliis autem codicibus aliis auctoribus tributi, et quia inter aliorum Patrum Opera jam excusi essent, non repetendi videbantur. Epistolas porro excipit dissertatio de Epistolis deperditis tum S. Leonis ad alios, tum Caliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad Epistolas pertinentibus, dispositis ordine chronologico; ubi simul fragmenta Leonina quæ supersunt inseruntur. Sequitur eam notitia decretorum quæ Leoni in libro Pontificali tribuuntur, ac denique appendix Epistolarum S. Leonis, aliquot litteras supposititias aliaque documenta ad Epistolas pertinentia, quæ inter Epistolas non collocanda erant, comprehendens.

Tomus secundus exhibet appendicem prolixiorem Operum quæ Leoni ascripta fuere, ac primo quidem editur Sacramentarium omnium vetustissimum, Leoninum in vulgatis appellatum ipsiusque creditum. Sed quoniam nec omnia quæ in eo continentur Leonis sunt, nec ipsius compingendi auctor idem pontifex certo appellari potest, quædam Leonina tamen in Deo deprehenduntur, ex quibus eidem in editis adjudicatum est, jure suo in appendice locum postulare visum est. Idque eo magis faciendum fuisse editores monent, quod Quesnellus tres præfationes veluti Leoninas in calce Sermonum edidisset, quarum duæ in ea ejusdem Sacramentarii parte quæ superest inveniantur, tertiam vero in ea quæ intercidit parte exstitisse probabile sit. Sacramentarium excipiunt libri duo de Vocatione omnium gentium, Capitula seu auctoritates de Gratia et Libero Arbitrio, et Epistola ad virginem Demetriadem, seu tractatus de Humilitate; quæ omnia Leonis nomine Quesnellus ediderat, Ballerinii 101autem ex mss. codicibus emendarunt et nonnullis in locis suppleverunt. Subjicitur Breviarium adversus hæreticos, seu, ut alibi inscribitur, Breviarium fidei adversus Arianos, quod Sirmondus olim sine auctoris nomine edidit. Leoni quippe assertum invenerunt in duobus antiquis codicibus, Patavino atque Mediolanensi, qui etiam correctiones aliquot præbuerunt. Licet autem in duobus aliis codicibus, a Sirmondo inventis inter ejusdem pontificis Opera insertum fuerit, ob manifestum tamen scriptoris discrimen ipsi pontifici attribui non posse, sed fortasse aliquid quod ad nostram notitiam non pervenerit, cum eodem conjunctum habuisse, ideoque appendice non indignum judicarunt. Post hæc, ne quid desset quod Quesnellus suæ editioni inseruit, repræsentarunt Hilarii BArelatensis Vitam et Opuscula, duobus, Sermone scilicet de miraculo Genesii Arelatensis martyris, et Carmine de Machabæis, aucta et ex aliquot mss. exemplaribus emendata. Hactenus appendix. Dehinc in hoc tomo undecim ex Quesnelli dissertationibus, quæ vel ad Leonem, vel ad præmissa Opera spectarent, recusæ sunt. Cuique dissertationi subjiciuntur observationes, quæ, ut inquiunt, dissertationis censoriæ vicem gerere possint, et ad præcipuum quodque thema a Quesnello propositum refellendum tendunt. Ubi autem quædam tantum in dissertationibus corrigenda aut confirmanda essent, notationes in calce paginarum appositæ sunt; id, quod in prima præsertim, quæ Vitam Leonis describit, servari debuit, in qua etsi non pauca castiganda, nonnulla etiam adjicienda Cfuerint, plura tamen satis constare fatentur. Concludunt hunc tomum ejusdem Quesnelli observationes et notæ in Leonis Epistolas, quas uti prolixiores ipse quoque post dissertationes vulgavit, una cum annotationibus editorum in ima paginæ ora subjectis.

Tertius tomus, complectens vetustissimam Collectionem Canonum et Constitutionum sedis apostolicæ aliaque antiquissimi juris canonici monumenta, totus editoribus proprius et peculiaris, idemque amplissimæ utilitatis et maximo editioni huic ornamento est. Tametsi enim laudata collectio a Quesnello primum e duobus exemplaribus mss., Oxoniensi altero, recentiori ac valde mendoso, altero Thuaneo, antiquiori et optimæ notæ, sed quod, serius acceptum, non diligenter satis adhibere potuit, edita et quinque Ddissertationibus, quæ hic quoque subjiciuntur, illustrata fuerit; Ballerinii tamen, cum in ea non solum multo plura e Thuaneo codice aliunde, sed quam 102 Aplurima etiam ex alio, hactenus ignoto, at pervetusto bibliothecæ Cæsareæ libro ejusdem collectionis accepissent; permulta menda corrigere ipsamque meliori et primigeniæ quasi formæ restituere potuerunt. Neque vero hoc contenti fuerunt; conquisitis enim, quæ ad hujus collectionis castigationem et illustrationem adjumenti aliquid conferre possent, subsidiis, præsertim aliarum veterum collectionum mss. exemplaribus, in quibus omnia, vel fere omnia hujus collectionis documenta, licet sparsim inserta, reperire et recognoscere contigit : aliam ex hoc studio eamque longe præstantiorem collegerunt utilitatem. Nacti enim sunt in iisdem codicibus non pauca rarissima juris antiquissimi canonici monumenta, quæ post laudatam Collectionem vel emendatiora, Bvel primum omnino edere ipsis licuit [43]. Simul autem hoc ipso diligenti mss. librorum examine factum est, ut non solum aliquot ignotas et ineditas collectiones Canonum deprehenderent, sed tales circa vulgatas etiam collectiones notitias colligerent, quæ novissimos et eruditissimos harum rerum scriptores latuerunt, quibusque juris canonici antiqui historia eximie illustrata est. Quippe inde enatus est tractatus de antiquis tum editis, tum ineditis collectionibus et collectoribus canonum ad Gratianum usque, Quesnellianæ collectioni præmissus, quo quidquid ab aliis hactenus de eadem materia disputatum fuerat, vileseere statim et quasi sordere cœpit. Dispescitur ille in quatuor partes, quarum prima de Græcis Canonum collectionibus, secunda de antiquioribus collectionibus CLatinis, quæ vel sunt anteriores Dionysio, vel ex fontibus Dionysio anterioribus originem ducunt, tertia, de Collectionibus Dionysianis et cæteris, quæ a Dionysio profecerunt, quarta denique, de antiquis Canonum breviationibus, aliisque collectionibus Latinis in titulos et locos communes distributis, ad Gratianum usque, exponit. Claudunt hunc tomum quinque dissertationes Quesnelli ex sexdecim reliquæ ad Codicem Canonum pertinentes cum prolixioribus ac valde utilibus Balleriniorum annotationibus et correctionibus. Enimvero tantum abest ut hac generali hujus editionis descriptione satis declaratum arbitremur quantum ingenii, doctrinæ ac studii illi sit impensum, ut potius, si quis omnes ejus dotes rite explicare velit, singulorum ei Sermonum atque Epistolarum Dtractationem enarrandam putemus. Tot sunt profecto tamque illustria artis atque sagacitatis horum virorum documenta, ut, si in aliis non sane vulgarium scri103 Aptorum operibus evenire soleat ut usu atque consuetudine diuturniori opinion ab initio concepta minuatur, aut etiam peccata et errores auctoris passim oculis retegantur, hoc opus contra, quo magis assiduo studio versaveris, tanto impensius admirere necesse est. Exemplo sit, cui exempla sufficiunt, admonitio prima et secunda Epistolæ ad Aquileiensem episcopum et Septimum Altinatem (quacum decima octava ad Januarium Aquileiensem conjuncta est), præmissa, nec non illa in epistolam vigesimam octavam ad Flavianum. Ne autem alterum hujus tam laudatæ operæ momentum taceam, in quo tam ob diuturnum, quod Romanæ sedis episcopi eorumque jurium et potestatis rigidiores defensores aluerant, ejusmodi editionis desiderium, quam ob speciale Benedicti XIV Bmandatum, pars longe gloriosissima laboris editorum posita esse debebat, Quesnelli refutationem dico : illud quidem haud inviti fatemur, doctrinam et methodum, qua singulis adversarii sui assertionibus et argumentationibus modo apertis modo tectis occurrere, easque innumeris in locis et tantum non in singulis paginis levitatis aut manifesti erroris, aut, quod magis est, fallaciæ et fraudis arguere calluerunt, tam arcte cum universa ingenii atque eruditionis eorum laude esse conjunctas, ut ab ea omnino divelli nequeant, nec crebro accidere possit ut criticam eorum facultatem et explicandi artem laudando hanc in Quesnelli disputata crisin reprehendas, quod autem universam quæstionum de primatus pontificii vel ac potestate enodationem attinet, de horum virorum hæresi, paucis, ut equidem arbitror, ignota [44], a Cnobis hoc loco haud refert judicium ferri, quod vel alienissimus a partium studio propter auctorum artificium periclitetur. Diligens hujus editionis recensio exstat in Bibliotheca theologica (vernacule scripta) Jo. Aug. Ernesti, T. IV, fasc. vii (1763), pagg. 579-614.

 

1761. Florentiæ impensis Antonii Zatta Veneti, in-fol. Vita, Epistolæ et Decreta Leonis papæ I; in Jo. Dominici Mansi nova et ampliss. sacror. Conciliorum Collectione, T. V, col. 1203-1430; T. VI, col. 1-432.

Etsi hic titulus Labbeanam et Binianam editionem sapit, nec umquam fere Mansius, et ne quidem in Coustantii gratiam a Labbeo veluti in Veneta Coletiana repræsentatur, recedere ausus est, hoc Dloco tamen præcessorum suorum exempla deseruit et Balleriniorum editionem exprimere curavit, non tam ob insignem hujus operæ præstantiam, quam quia facilius sic negotium expediri posse videretur. Intelligebat enim, post Quesnelli, Cacciarii et Balleriniorum editiones, multa sibi in Labbeo sarcienda ac supplenda fore, et quia metuebat ne in additionibus hisce locis suis inserendis sine ipsi interdum oscitanti aliquid mendi vel transpositum obreperet, cui malo in 104 Atanta a loco ubi editio præstabatur (Venetiis), distantia vix succurri potuisset, vel fucus aliquis fieret typographis, ut aliud pro alio folium assumerent et loco non suo nonnulla assignarent, Balleriniorum pro Labbeana assumendam judicavit. Hanc autem, inquit, quasi veritus ne satis ingenium declarasset, præferendam cæteris existimavi, non quod præstantiorem duxerim ea quam pater Cacciari Carmelita eodem fere tempore quo Ballerinii suam adornavit et Romanis typis produxit, sed quod Venetiis excusum opus, Veneto typographo paratior erat et ad manus. Sic tota hujus immerito laudati hominis compilatio ne minimam quidem liberalitatis speciem præ se fert! Servavit ex Balleriniorum animadversionibus eas quas textui statim subjecerant, criticas fere et breviores; Bfusiores autem, veluti admonitiones et dissertationes pro consolii sui a Balleriniorum fine discrepantia subduxit, aut subinde paucioribus verbis contraxit. Inseruit etiam Cacciarii additamenta, quæ apud Ballerinios desideraret et Sirmondi notas rariores ex appendice ejus in Concilia, quemadmodum in Coletiana Conciliorum editione erant exhibita. De suo addidit synopsin quarumdam epistolarum Leonis vetustissimam ex codice Lucensi 190, Balleriniis non incognitam, et ne quid ex superioribus periret, vitam Leonis ex libro Pontificali cum Binii notis præmisit. Hic vero mihi aliquis objiciet fieri illud debuisse propter majorem cum cæteris partibus consonantiam. Audio equidem, neque id magnopere reprehendo, sed totam operam improbam et fama hujus viri indignam Ccenseo. Quid enim referebat tanta cum pompa repetere quæ ante centum et amplius annos satis laudabiliter quidem conscripta essent, et alias atque alias eruditorum hominum annotationes et emendationes tam anxia sollicitudine assuere, cum longe fructuosius ipse studium suum tali operi consecrasset. Cæterum monitu non eget epistolas ad concilium Chalcedonense pertinentes non iterum in actis illius expressas esse, sed lectores ad hanc integram collectionem remitti.

1780. Helmstadii litteris viduæ Schnorri, in-4º. Leonis Magni episcopi Romani epistola contra Eutychen de vera incarnatione Domini ad Flavianum episcopum Constantinopolitanum. E recessione Balleriniorum cum præcipua varietate lectionis, notulis Det admonitione historica. Civibus academiæ Juliæ Carolinæ in religione solemni Christo incarnato sacranda a 1780; commendata (ab Henrico Philippo Conrado Hencke theologo Helmstadiensi).

Præclare editor celeberrimus hac solemni occasione usus est, ut juvenibus sedulo theologiæ operam navantibus libelli tam illustris argumenti copiam faceret. Quapropter in præmissa ipsi epistolæ admonitione historica primo loco, quanti illa in historia dogmatis de Christo momenti sit, ostendit, deinde de 105 Aauctore, occasione, consilio, auctoritate et existimatione, qualem ab initio statim et postea semper auctiorem nacta fuerit, disputat. In subsidium stabiliendæ genuinæ lectionis ipsius epistolæ revocavit etiam versionem antiquam Græcam, eademque usus est ad difficiliores quasdam phrases Latinas explicandas. Cf. Commentarii Helmstad. de reb. nov. lit. 1781. fasc. i, sc. 5, p. 38 sq.

1789. Parisiis sumptibus Petri Didot filii primog. in-fol. S. Leonis papæ I Epistolæ XII ad Galliæ episcopos et Epistola ad Flavianum (dogmatica XXVIII), una ad Ravennium missa, cum notis, observationibus et annotationibus denuo illustratæ a monachis Congreg. S. Mauri; in Collectione concilior. Galliæ nuper ab ipsis inchoata, t. I, pagg. 442-568.

BSirmondi editio pro fundamento fuit. In emendationibus autem Quesnellum ita secuti sunt, ut ipsi non negligerent denuo mss. codices inspicere. Suppetebant præterea Coustantii schedæ, ex quibus haud pauca observationibus suis intulerunt.

§ II. Versiones.

Sermones Leonis adeo olim in deliciis habitos novimus, ut haud semel in linguam Italicam transfunderentur. Gallicam versionem non nisi unam deprehendere licuit, hoc indiculo teste.

1485. Firenze, in-fol. I Sermoni di S. Leoni tradotti da Filippo di Bartolomeo Corsini, in fine : In Firenze a di 21 di Maggio 1485. Expressa est editio Andreæ Aleriensis, traducta simul ejus ad Paulum II S. P. Epistola, quam excipit brevis traductoris Ccommendatio a Marsilio Ficino ascripta et deinceps rubricæ operis. Memorant hanc editionem Ballerinii T. I, præf. p. 30, Bibl. degli aut. volg. inserta in Pacc. d'Opusc. scient. e filol. T. XXXIV, p. 261, et Argelati Bil. degli volgarizz (in Milano 1767). T. II, p. 300 sq.

1547. In Venezia al segno de la Speranza, in-8º. I divini Sermoni di san Leone papa primo nuovamente di Latino in volgar lingua tradotti per Gabriel Foresto da Brescia. Raccolta l. l et Argelati p. 301, sq., ubi fuse admodum describitur, inserta epistola integra traductoris et contentorum tabula repræsentata. Ex hoc autem apparet duas esse hujus ejusdem anni, loci et typographi, haud parum tamen quoad contenta diversas Sermonum Leonis versiones.

D1564. In Venezia per Girolamo Scotto, in-4º. Sermoni (III) di S. Leone papa I : Sermone V, del Digiuno del settimo mese; Sermone XI, del Digiuno della quattro tempora; Sermone nella festa di Tutti Santi; in Sermoni de SS. Agostino, Crisostomo, Bernardo e Basilio. Parte secunda Cf. Argelati l. l et p. 158, it. t. I, p. 14. Auctor versionis fuit Galeatius Florimontius (Galeazzo Florimonzio) episcopus.

1698. Paris, chez Andr. Pralard, in-8º. Sermons de S. Léon, pape, surnommé le Grand, traduits sur l'édition latine du P. Quesnel, par Nicolas Fontaine. Cat. Bibl. Reg. Paris. t. I, p. 385, n. 811.

§ III. Codices.

Quæ ante Quesnellum in subsidium vocata sunt ab 106 Aeditoribus Leonis mss. exemplaria haud operæ arbitramur sollicite circumspicere. Post Quesnellum Cacciarius plures illi haud visos codices contulit, sed longe plurimos et majori solertia Ballerinii, iique in iisdem examinandis, ordinandis et describendis tam egregiam posuerunt operam, ut ex hac de Leonis mss. codicibus notitia etiam ad aliorum scriptorum ecclesiasticorum, in primis vero pontificum Romanorum opera, non parum utilitatis proficisci possit; quapropter peculiari diligentia nobis hoc loco non indigna visa fuit.

I. codices quesnelli.
A) Sermonum.

1. Corbeiensis. Codices mss. tres olim monasterii S. Petri Corbeiensis jam Bibl. monast. S. Germani Ba Pratis, in quibus Sermones LX et amplius.

2. Navarræus, i. e. codex Bibl. Regii collegii Navarræi in Acad. Paris. Sermonum variorum, in quibus plures Leonis.

3. Regii. Lectionarii duo, in quibus plures Leonis Sermones.

4. Sammaglorianus, codex lectionarius ms. ad usum abbatiæ S. Maglorii Parisiensis, in Bibl. Sammagloriana seminarii archiepiscopalis presbyterorum Oratorii D. Jesu ad muros Parisienses.

5. Thuanei : 1º codex ms. qui fuerat olim Nic. Fabri, in quo Sermones aliquot Leonis; 2º liber lectionarius ad usum insignis Ecclesiæ Lugdunensis; 3º codex lectionarius S. Petri Fossatensis, in quo Sermones plures, scr. a. 1057.

C
B) Epistolarum.

1. Barberiniani, codices mss. tres Bibl. card. Franc. Barberinii, ex quibus varias lectiones plurimarum Epistolarum S. Leonis, jussu suo excerptas, ad Quesnellum post publicatam primam editionem transmisit. Signabantur num. 57, 77 et 2888. Tertius quoque codicem Canonum, quem Quesnellus Romanum dicit, continebat.

2. Bellovacensis, i. e. Bibl. Ecclesiæ Bellovacensis codex ms. Canonum et Decretorum pontificiorum, in quibus ex Leone plura.

3. S. Germanensis, codex Dionysianæ Canonum et Decretorum Collectionis ex Bibl. monast. S. Germani a Pratis.

4. Grimanicus, codex ms. D. Grimani card. S. Marci, Dnongentorum circiter annorum, in quo centum et septem Leonis epistolæ, quarum viginti octo ante Quesnellum non erant editæ, et plures aliæ pene novæ. Acceperat eum ex Bibl. domus institutionis Oratorii D. Jesu ad muros Parisienses. De hoc codice fuse disputat Quesnellus in præfatione § 5. Cf. Observata Balleriniorum.

5. Corbeiensis, codex Canonum antiquissimus, cujus collectionem amplissime descripserunt Ballerinii in diss. de antiquis Canonum Collectionibus inserta tomo III, Opp. Leonis. Ex Bibl. monast. S. Germani a Pratis.

6. Herovallianus, codex ms. Isidorianæ Collectionis, cui et Liberati Breviarium et alia quædam sub107 Ajiciuntur; quem, quia beneficio D. Vion d'Heronval acceperat, Herovallianum appellavit, antequam rescivisset illam esse ex Bibl. Antonii Faure D. th. facultatis Paris. Eccl. metrop. Remensis canonici et vicarii generalis episcopi Remensium.

7. Oxoniensis, codex ms. in quo codex quem appellat Quesnellus, Canonum et Constitutorum sedis apostolicæ cum variis Leonis, quæ eidem annectebantur, quorum indicem una cum apographo codicis ad Quesn. miserat E. Bernardus, astronomiæ tunc in academ. Ox. professor. Servabatur in Bibl. Ox. collegii Crielensis, n. 91, B.

8. Remigianus, codex ms. Epistolarum, cujus notitiam et varias lectiones ex Bibl. S. Remigii Remensis suppeditaverat D. Franc. Delfau, Benedictinus BSangermanensis.

9. Thuanei: 1º codex ms. Canonum et Const. sedis apost. cum triginta tribus Leonis Epistolis, num. 129; 2º codex ms. in quo plures Epistolæ ad synodum Chalcedonensem et ad Arelatensis Ecclesiæ privilegia pertinentes, item Epistolæ Flaviani ad S. Leonem versio antea non edita, aliaque primum e tenebris eruta, num. 780; 3º codex ms. librorum de Vocatione omnium gentium, et aliquot Epistolarum S. Leonis, num. 729; 4º codex ms. plurimarum Epistolarum S. Leonis notatus, num. 432; 5º codex ms. Canonum et Decretorum PP. Rom. collectore Dionysio Exiguo; 6º, 7º, 8º, codices mss. tres Isidorianæ Conciliorum et pontificiarum Epistolarum Collectionis; 9º codex ms. Can. et Decretorum Cpontificum Rom., qualis editus Moguntiæ a. 1525, qui Cfuit olim Claudii Falcheti (Fauchet); 10º codex ms., in quo pars actorum synodi Chalcedonensis.

10. Treco-Pithœanus, codex ms. continens Concilia plurima, Epistolas pontificias præsertimque Leonis, et alia monumenta ecclesiastica, qui olim ad celeberrimum Pithœum pertinuit, ex Bibl. collegii Treco-Pithœani presbyterorum Oratorii D. Jesu.

C) Sermonum et Epistolarum.

1. Cisterciensis, i. e. Bibl. abbatiæ Cisterciensis Parisiis; codex ms. cujus indicem et loca aliquot communicaverat D. Jacobus de Lannoy, ejusdem abbatiæ subprior.

2. Claromaricensis, i. e. Bibl. monasterii Claromaricensis prope Audomaropolim; codex ms. cujus Dindicem per Jo. Mabillonium acceperat.

3. S. Mariani et Regniacensis, i. e. Bibl. monasterii S. Mariani Autissiodorensis ord. Præmonstratensis, codices mss. duo, quorum collatas lectiones una cum indice alterius, qui fuerat Regniacensis monasterii excerpsit et ad Quesnellum misit D. Chrestien Eccl. Autissiod. can. et theol. Par.

4. Victorinus, i. e. Bibl. S. Victoris Parisiensis; codex ms. Sermonum et Epistolarum fere omnium S. Leonis.

II. codices cacciarii.
A) Sermonum.

I. Vaticani.—1. Codex num. 3835. Prior pars antiqui pergameni lectionarii, continens quamplures 108 Ahomilias in nocturnis divinis officiis recitandas in Natali S. Leonis, Passione, Resurrectione, Ascensione Domini, et Pentecoste, atque de sanctorum apostolorum Petri et Pauli solemnitatibus. Scr. currente'sæc. viii, Romanis characteribus in duas columnas distinctis. Hujus et sequentis scripturæ specimina ære incisa proposuit Cacciarius in fide hujus recensus, tomi I præf. p. 29.

2. Codex. num. 3836, altera pars præcedentis lectionarii, continens Sermones in festo SS. septem fratrum Machabæorum, S. Laurentii, de Jejunio septimi mensis aliasque homilias usque ad Nativitatem Domini recitandas, inter quas celebris Ep. XXIV ad Flavianum de Incarnatione Verbi.

3. Codex num. 3828, pergamenus, x sæculo Bexaratus, continens aliquot Sermones Leonis in variis anni solemnitatibus.

4. Codex num. 1195, pergamenus in-fol., præter quasdam sanctorum homilias, etiam Leonis nonnullas continens. Scr. circa xi sæc. Cacciario judice.

5. Codex num. 1267, ut præcedens forma majori in duabus columnis exaratus circa'sæc. xi, cont. inter plurium veterum PP. Sermones, nonnullos Leonis M. de Nativitate et Epiphania et de S. Stephano.

6. Codex num. 1268; pars altera præcedentis lectionarii, cont. Sermones quamplurimos a dominica Septuagesimæ usque ad Nativitatem Domini legendos.

7. Codex num. 1269; postrema pars ejusdem, cont. Cpræter Sermones de Tempore, orationes de Natali SS. apostolorum Petri et Pauli, de Natali SS. Laurentii et de S. Leonis Assumptione ad pontificatum.

8. Codex num. 1270, pergamenus in-folio magno, in quo varii Leonis Sermones. Cacciarius ejus subsidio potissimum sermonem de festo Cathedræ Petri, quem primus Quesnellus, sed mutilum et imperfectum, evulgarat, primigeniæ integritati reddidisse testatur.

9. Codex num. 1271, pergamenus in-fol., varios Leonis Sermones exhibens.

10. Codex num. 1272, pergamenus in quarto, sæculi x, cont. Sermones et Homilias quæ olim legebantur in singulis apostolorum festivitatibus. Præter Dquasdam Leonis orationes, habebat quoque antiquum quemdam Missæ Canonem, homiliæ de octo Beatitudinibus adjunctum, quem integrum Cacciarius una cum characterum specimine ipsi subjecto pagg. 297-304, t. I, excudi curavit.

11. Codex num. 4222, in-folio magno Longobardicis characteribus exaratus, sæc. ix, cont. quosdam Leonis Sermones secundum anni dies festos legendos.

12. Codex num. 5451, sæc. xii Romanis characteribus scriptus, cont. Leonis Sermones de solemnitate Paschæ, Pentecostes et de festis SS. apostolorum Petri et Pauli.

13. Codex num. 6450, pergamenus, xii sæculi, 109 Acont. homilias in nocturnis officiis recitandas, interque eas plures Leonis et illam in festo Cathedræ Petri pariter ac in Quesnelli codicibus mutilam.

14. Codex num. 6451, præcedenti non absimilis, eodem sæc. et charactere scriptus, cont. sermonem tertium de Paschate, quo Cacciarius primum Leonem mactavit.

15. Codex num. 6452 duobus præcedentibus forma, figura, sæculo et charactere persimilis, cont. Leonis Sermones de Quadragesima, cum aliis nonnullis ad Domini Passionem pertinentibus.

16. Codex num. 6454, similis tribus præcedentibus in quo præter alios Patrum sermones, Leonis nomine tum plures ex vulgatis, tum alii nonnulli occurrebant, quos ille tamquam dubios in Bappendicem rejecit.

II. Vaticano-Palatini num. 442, 443. Lectionum et Homiliarum SS. PP. libri duo chartacei, cont. quamplures Sermones Leonis, quorum nonnulli mutili et imperfecti, accommodati ad usum alicujus particularis Ecclesiæ. Scriptura erat Germanica, in duas columnas distincta et notis compendiariis difficillimis referta, quem se ipsum legere nequivisse fatetur.

III. Vallicellanus vetustus liber, cont. varios Leonis Sermones, quem ipse tamen Cacciarius non vidit, sed a P. Jos. Blanchinio cum editis fuit exactus et quidam sermones inde exscripti sunt, de quibus suis ille locus monet.

IV. Chisianus, codex quondam ex Vat. archivo Cexscriptus, cont. varios Leonis Sermones, inter quos tres ex iis quos Chrys. Trombellius t. II, part. I Anecdotorum primus omnium adornavit.

B) Epistolarum.
a) Latini.

I. Vaticani.—1. Codex num. 541, pergamenus in-folio magno, variis picturis auro et minio diligenter circa xiii sæc. ornatus, quo Nicolaus V papa utebatur, cont. omnes Leonis Epistolas in vulgatis ante Quesnellianam occurrentes.

2. Codex num. 542, pergamenus in-quarto, sæc. xiii, easdem continens Epistolas.

3, 4, 5, 6, 7. Codices num. 543-547, similes omnes characterum forma, Epistolarum collectione et ætate præcedentibus. Nullus enim ante xii sæc. exaratus Dfuit. Lectionibus tamen inter se differebant.

8. Codex num. 630, pergamenus in folio magno, sæculi fere xiii, cont. Isidori Mercatoris collectionem Can. et Epp. pontiff. Rom., inter quas XXXIX Leonis.

9. Codex num. 631, collectionem similem præcedenti exhibens, labente sæc. xii exscriptam, sed quinque tantum Leonis Epistolas.

10. Codex num. 1319, in-quarto, sæculi xii, cont. acta syn. Chalced. cum variis Leonis Epistolis in Eutychetis et Eutychianorum causa exaratis.

11. Codex num. 1321, in-folio parvo, sæc. circiter xii, cont. libros Facundi Hermianensis pro syn. Chalced., inque iis non solum varia Eop. Leonis 110 Afragmenta, sed et illas Epistolas quæ Leo in illius synodi generalis confirmationem conscripsit.

12. Codex num. 1322, antiquissimus, ut ex characterum specimine, quod Cacciarius pag. 65 præf. ad t. II incudi curavit, apparet; cont. omnes et singulas Chalcedonensis synodi actiones, quas inter notat Cacciarius illam quæ ad Domni Antiocheni episcopi causam pertinet, quamque veluti supposititiam, et a Latino impostore confictam Quesnellus rejiciendam esse censuit; tum quia (ut ipse aiebat) in Græcis exemplaribus non legitur, tum quia ex unico nullius auctoritatis antiquitatisve codice chartaceo ab ignotis scholaribus in lucem prodiisse affirmatur. Habet autem varias hic codex ad eamdem synodum pertinentes epistolas.

B13. Codex num. 1342, pergamenus, sæc. ix labente aut ineunte x scriptus. Characterum formam et notas Cacciarius ibidem, ubi præcedentis, exscribi fecit; cont. antiquam Canonum Collectionem cum sex decim Leonis Epistolis, quarum prima ad Rusticum Narbonensem.

14. Codex num. 1328, pergamenus, in-fol., sæc. circiter xii, cont. acta concilii sexti generalis et præter Epp. fragmenta in iisdem occurrentia alias quasdam Leonis Epistolas cum quibusdam Chalced. conc. actis.

15. Codex num. 1337, pergamenus, scr. ante sæc. xi, cont. Canones diversorum conciliorum et epistolas decretales plurium summorum pontificum. Incipit Collectio a Nicænis Canonibus, omnesque Leoninarum CEpp. decretalium titulos cum iisdem Epp. repræsentat.

16. Codex num. 1338, collectionem præcedenti similem, sed serius, sæc. xiii, exaratam, continens. Recenset autem inter Leoninos Canones etiam Epistolam ad Afros Mauritanæ provinciæ in causa Lupicini episc. scriptam, quam Quesnellus supposititiam dicere ausus fuit.

17. Codex num. 1340, pergamenus, sæc. xiii, cont. Isidori Collectionem et in ea omnes Epp. Leonis quæ in editis Surii, Lovaniensium et Raynaldi occurrunt. Hac Collectione sæpissime se usum esse testatur Cacciarius, quod inter recentiores magis castigatam deprehendisset.

18. Codex num. 1341, sæc. xi, a diligenti et perito Damanuensi scriptus, cont. præter diversorum concil. Canones et plurium Rom. pontiff. Epp. quadraginta unam Leoninas.

19. Codex num. 1343, sæc. xi, Collectionem præcedenti plane similem continens.

20. Codex num. 1344, præcedentibus duobus forma et charactere prorsus similis, cont. acta Chalced. synodi cum Leonis Epp. ad eamdem spectantibus.

21. Codex num. 1345, sæc. xi, inscriptus Collectio Cresconii, quæ olim pertinebat ad celebre monasterium S. Columbani de Bobio, cont. nonnullas Leonis Epistolas.

22. Codex num. 1353, sæc. xii, optime scriptus, cont. plure Leonis Epistolas.

111 A23. Codex num. 3791, sæc. xii, optimæ notæ, cont. Leonis Epistolas L.

24. Codex num. 3836, lectionarius, de quo supra in Sermonibus dictum est, cont. solam Epistolam ad Flavianum, quam sæculo viii et ix in divinis officiis ante festum Nativitatis legere solebant.

25. Codex num. 3787, pergamenus, in-folio, sæc. xii, cont. Epp. VI de causa Eccl. Alexandrinæ et Timothei Æluri.

26. Codex num. 4661, præcedenti respondens, cont. totidem Epistolas.

27. Codex num. 5748, cont. Cresconii Concordiam Canonum cum nonnullis Leonis Epistolis decretalibus.

28. Codex num. 5750, scr. ante sæc. ix. Olim fuit Bmonasterii S. Columbani Bobiensis. Cont. XXXI Leonis Epp. cum priore synodi Chalcedon. actione. Formam ac characterem Cacciarius ære incisam dedit pag. 65.

29. Codex num. 5845, antiquissimus et Cacciario plerumque Longobardicus dictus, cont. Collectionem Canonum et Epp. pontiff. Rom., inter quas XXIV Leonis.

II. Vaticano-Palatinus codex, num. 579, sæc. x, cont. IV tantum Leonis Epistolas.

III. Vaticano-Urbinates.—1. Codex num. 65, pergamenus, optime sæc. xv scriptus, cont. omnes Epp. editionum ante Quesnellum vulgatarum.

2. Codex num. 179, recens, adeoque exigui usus, cont. Collectionem Isidori Mercatoris.

CIV. Vaticano-Alexandrini, i. e. Vaticani, qui quondam fuerant reginæ Suecorum, Christinæ Alexandræ.

1. Codex num. 586, membranaceus in-4º, sæc. xii, inter cætera cont. Paschasini Lilyb. Epistolam ad Leonem.

2. Codex num. 755, membr. in-fol. parvo, sæc. xiii, cont. ejusdem Ep. de Paschæ observatione.

3. Codex num. 849, membr., sæc. xii, cont. Collectionem Canonum præcipue ex Africæ conciliis, quædam acta. conc. Chalced. et Ep. Leonis ad Anastasium episc. Thessalonicensem.

4. Codex num. 1038, membr. in-fol., sæc. xii, cont. Decreta pontiff. Rom. ex Isidori Collectione nec non Bedæ librum de Computo, etc.

5. Codex num. 1039, membr. in-fol., sæc. xiv, Dcont. Cresconii Concordiam discord. Canonum.

6. Codex num. 1040, in-fol., sæc. xi, cont. concilium generale VI.

7. Codex num. 1044, membr. in-fol., sæc. xiii, cont. Epp. Rom. pontiff. a Clemente ad Leonem.

8. Codex num. 1043, membr. in-fol., sæc. xiii, cont. Collectionem Canonum, forte Dionysianam inquit Cacciarius, cum adjectis Symmachi et Hormisdæ Decretis.

9. Codex num. 1127, membr. in-fol., sæc. x, cont. varia PP. opuscula et codicem Canonum, apostolorum et conciliorum Decreta et pontiff. Rom. Epistolas complectentem.

10. Codex num. 1997, pergamenus in-fol., sæc. x, 112 Acont. Collectionem Dionysianam, in qua V tantum Leonis Epistolæ.

V. Taurinensis, Bibliothecæ regiæ codex num. 29, D. IV, pergamenus in-folio, circa sæc. xiii optime exaratus, cont. LII Leonis Epistolas et nonnullas aliorum. Contulerat pro Cacciario P. Cyrillus Gubernatis Carmeli Taurinensis alumnus, a. 1739.

VI. Florentinus, Bibliothecæ Medicææ codex pergamenus in-folio, sæc. xiii, cont. omnes Leonis Epp. editionum ante Quesnellum vulgatarum.

VII. Grimaneus. Celebris hujus codicis exemplar Cacciarius in chartaceo folio Parisiis exscribi fecit ad explorandam Quesnelli fidem, indeque in Vaticana Bibl. reposuit.

VIII. Ratisbonensis, Bibliothecæ monasterii S. Emerami, Bcodex num. 113, DDAA. membraneus in-quarto, constans foliis 157, cont. Epistolas Leonis LXXII. Characterum formam ex delineatione Frobenii Forsteri tunc temporis apud S. Emeranum prioris et bibliothecarii, qui easdem Epistolas in usum editoris Romani diligentissime exscripserat, ære incidendam curavit Cacciarius pag. 62, præf. Ætatem ejus monente Forstero Bernardus Pezius in t. I Thes. Anecdot. p. 11, prope mille annorum æstimavit. Plura de eodem dabit Forsteri epistola (d. ad. S. Emeran. xii kal. Septembris a. 1752), pag. 61 sq. excusa.

b) Græci.

I. Vaticani.—1. Codex num. 451, chart. in-folio, sæc. xiv, inter variorum PP. Græcorum scripta, Cfragmentum Epistolæ Flaviani ad Leonem de Incarnatione D. N. J. Chr. continebat.

2. Codex num. 730, chart. in-folio, sæc. circiter xv, cont. Theodoreti episc. Cyri Epistolas.

3. Codex num. 720, pergamenus in-folio, sæc. x; inter diversorum PP. Opera aliquas Leonis Epistolas continet.

4. Codex num. 712, in 8º, sæc. xiv, cont. diversorum PP. Epistolas, et præsertim quas Flavianus in Eutychetis causa ad Leonem scripsit, cum responsis illius.

5. Codex num. 1178, chartaceus in-folio, sæc. xv, cont. omnia Chalced. conc. acta cum Leonis Epistolis ad illud pertinentibus.

6. Codex num. 1431, pergamenus in-folio, sæc. xii, cont. inter diversorum Opera et Epistolas etiam DLeonis cum Chalced. conc. Collectaneis.

7. Codex num. 1455, bombycinus, sæc. xiii, optime scriptus, cont. pontiff. Rom. et SS. PP. Epistolas, quas inter Epistolæ Flaviani, Theodoreti, Anatolii et Marciani ad Leonem, cum Leonis responsis.

II. Regio-Vaticani.—1. Codex num. 44, chart. in-4º, sæc. xvi, cont. plurium SS. PP. aliorumque auctorum Homilias et Opera, tum ad Scripturam, tum ad ecclesiasticas res pertinentia, inque illis nonnullas Leonis Epistolas.

2. Codex num. 57, chart. in-folio, sæc. xiv, cont. conciliorum general. et partic. Canones et alia antiquorum PP. Opera, quæ inter Flaviani et Gennadii episc. CP. ad Leonem Epistolæ.

113 A3. Codex num. 67, chart., sæc. XV, cont. unam dumtaxat Leonis Epistolam.

III. Vaticano-Ottobonianus, codex num. 29, non absimilis Vat. num. 1178, cont. omnia Chalced. conc. acta cum variis in iisdem Leonis Epistolis.

C) Sermonum et Epistolarum.

I. Vaticani.—1. Codex num. 541, pergamenus, Nicolai V jussu auro et variis coloribus ornatus, cont. solummodo Leonis Sermones et Epistolas, et quidem eas quæ in editis ante Quesnellum vulgatæ sunt.

2. Codex num. 542, pergamenus in-quarto, sæc. xii labentis. Similis Collectio.

3. Codex num. 644, pergamenus in-folio, sæc. circiter xiii. Collectio non absimilis.

B4. Codex num. 545, pergamenus in-4º scr. circa finem sæc. xii. Totidem Sermones et Epistolas complectitur.

5. Codex num. 546, membr. in-folio, sæc. xii. Collectio similis præcedenti.

6. Codex num. 547, membr. in-4º, ejusdem ætatis et conditionis.

7. Codex num. 548, membr. in-4º. Præter Sermones in superioribus contentos exhibebat etiam sermonem de Absalon, sed quem ad Leonem non pertinere judicavit, ideoque omisit Cacciarius.

8. Codex num. 549, membr. in-4º, præcedenti similis et eumdem de Absalone sermonem in fine præferens.

9. Codex num. 550, membr. in-4º, præcedentibus Cper omnia similis.

II. Regio-Vaticanus, Bibliothecæ Alexandrinæ codex num. 139, membr. in-4º optime exeratus, sæc. xii, solam Leonis Serm., Homil. et Epistolar. collectionem exhibens.

III. Urbinas. Codex num. 65, pergamenus in-fol. parvo, sæc. labentis xiv, eamdem collectionem præferens.

III. codices balleriniorum.
A) Sermonum.
a) Lectionarii.

I. Bergomenses, codices duo, sæc. circiter xii, ex tabulario DD. Consortii Ecclesiæ S. Alexandri in Columna apud Jos. de Salvaneis de Roteriis patricium Bergomensem, cont. XII Leonis Sermones.

DII. Chigiani, codices duo Bibl. Chigianæ num. 3 et 5, sæc. xii, cont. IV Leonis Sermones.

III. Padilironenses, codices tres monasterii Padilironensis S. Benedicti in agro Mantuano, cont. IX Leonis Sermones et Ep. ad Flavianum.

IV. Patavinus, codex PP. Conventualium S. Antonii num. 408, sæc. xiii, cont. Sermones XXX.

V. Patavini Heremitanorum, codices tres PP. Heremitanorum SS. Philippi et Jacobi, num. 111, 110, et 113, cont. XVI Sermones cum Ep. ad Flavianum.

VI. Patavini S. Justinæ, codices duo monachorum 114 ACasinensium S. Justinæ, sæc. xv, cont. XIV Sermones cum prædicta Epistola.

VII. Basilicæ S. Petri in Vaticano, codices tres num. 107, 105 et 106. Sed duo priores longe tertio præstantiores erant, qui sæc. licet xii exaratus, tamen non plures quam sex sinceros Leonis Sermones complectebatur, aliosque falso illi ascriptos.

VIII. Tridentinus, codex ms. capituli Tridentini sæculi xiv, cont. IV Leonis Sermones.

IX. Vallicellani, i. e. codices Bibliothecæ S. Mariæ in Vallicella Patrum Oratorii S. Philippi Nerii Romæ, quæ plures sæculi xi et xii codices Balleriniorum usui concessit, ex quibus enumerarunt codices 25 et 26, qui præter epistolam CLXV, ad Leonem Augustum lectam Adventus tempore (cujus loco in Baliis lectionariis habetur Epistola XXVIII, ad Flavianum) continebat Sermones XXV; codicem 2, cont. Epistolam ad Flavianum et Sermones XXIV; codicem A. 6, cont. Sermones VII; codicem A. 7, cont. Sermones XIII; codicem A. 9, qui ad S. Euticii monasterium pertinuit, cont. Sermones X; codicem A. 10, cont. Sermones VII; codices 7, 20, 23, A. 16, cont. Sermones V, IV, vel III.

X. Vaticani, lectionaria omnium antiquissima, quæ inter in primis eminebant num. 3835 et 3836 vere Romana, quæ diligentissime recognoverunt. Alios plures autem lectionarios codices non quidem per omnia, sed ubi opus fuit, inspexerunt.

XI. Veneti, codices duo Bibliothecæ Venetæ S. Marci, lectionarii signati num. 153 et 154, sæc. circiter Cxiii, in quibus LI Sermones Leonis.

XII. Vercellenses. Ex lectionariis Eusebianæ Bibliothecæ Vercellensis capituli habuerunt collatas lectiones Sermonum XI Leonis.

XIII. Veronenses Cap. i. e. Biblithothecæ capituli Veronensis; codices lectionarios duos, qui XV Leonis Sermones præbuerunt, præterea codex 74. præcedentibus antiquior, cont. Sermones VIII, et recentior ms. liber num. 214, cont. Sermonem unum.

XIV. Veronensis S. F. i. e. codex PP. Conventualium S. Firmi Majoris; lectionarius sæc. circiter xiii, cont. unum Leonis Sermonem.

b) Collectiones.

Collectionum harum ms. quinque distinxerunt genera, ex quibus singulis maxime insignes codices Dtantum indicantur, videlicet, ex Collectione I, liber ms. Casinensis num. 126; ex Coll. II, Barberinus, num. 88, et Casanatensis C. III, 7; ex Coll. III, exempla primæ editionis, quam ex hujus collectionis ms. desumptam censuerunt; ex Coll. IV, Vaticanus num. 546, et qui aliquando adhibitus est 541; ex Coll. V denique Vaticanus num. 544.

B) Epistolarum.

De his in sequentibus Balleriniorum observationibus [45] tam luculenter ac copiose disputatum est, ut singulorum enumeratio supervacanea videretur.




  1. Constant hæc testimonio epistolæ 104 Augustini ad Sixtum Romanæ Ecclesiæ tunc presbyterum, postea Cœlestini in episcopatu successorum, qui eadem occasione usus fuerat, ad Augustinum epistolas mittere. Nec alium ab hoc Leone fuisse memoratum acolythum, ex temporum congruentia maxime fit probabile.
  2. Quesnellus in Vita Leonis ad an. 430-32, num. 3, apud Ballerinios T. II, p. 406. Sed confer horum notata ad Epistolam Leonis ad Maximum Antiochenum 119, T. I, p. 1216, n. 24.
  3. Quesnellus quo magis arduum describeret episcopatus Leonis initium, præter calamitosum imperii statum etiam Ecclesiam internis hostibus, hæreticis scilicet passim propullulantibus, misere vexatam ac quasi discerptam fingit; recte sane, si universe res æstimanda erit; non item, si ex Romani episcopi, et Leonis in primis persona, meo judicio.
  4. Sermo 4 apud Ballerin., p. 16, n. 12, quem si ab initio lustraveris, intelliges, verbum principes non carere dolo
  5. S. V. Griesbach in Locis Theologicis ex Leone II. collectis, sect. 3, § 18, p. 40, 41.
  6. Ep. 73 apud Ballerin.
  7. Vid. Ep. Leonis ad Anatolium, 80 apud Ballerin.
  8. Conc. Chalced. act. 4.
  9. Ep. 80, ad Anatolium.
  10. Totidem scilicet in actis reperiuntur. Alias 23, ab aliis item 15 numerantur.
  11. In 2, 4 et 5.
  12. Ep. 101 apud Baller. p. 1134.
  13. Singulare Balleriniorum acumen est, contendentium, non idcirco a legatis Romanis canoni 28 contradictum eumdemque a Leone improbatum esse, quod proximus Constantinopolitano episcopo post Romanum honor (τὰ ἶσα πρεσβεῖα τῆς τιμῆς μετὰ τὸν Ῥώμης ἐπίσκοπον) decretus, aut illi jus in tres novas Ponti, Asiæ et Thraciæ diœceses datum esset: quippe quo utroque nihil neque dignitatis, neque jurisdictionis primatui Romani pontificis derogatum sit, sed solummodo propterea quod privilegia Romanæ Ecclesiæ a Patribus propter imperium concessa dixisset atque episcopo CP. ob novæ Romæ dignitatem paria conferre præsumpsisset, cum tamen sedes Romana non a Patribus nec ob imperii dignitatem Urbi annexam, sed ab ipso Deo per Petrum apostolum primatum suum acceperit, adeoque sedes Constantinopolitana neque institutione divina neque jurisdictione cum ea comparari potuerit. Vid. notæ ad diss. Quesn. de Vita Leonis T. II, p. 514, 515. Sed hujus offensionis, quæ facile quidem tolli potuisset, ne verbo quidem mentio ab iracundo Leone injecta est.
  14. Vulgaris ea est opinio, in hoc Juliani Coensis officio primum apocrisiarii apostolici in aula principum exemplum exstitisse. Sed qui ubique summa cum religione honori sedis Romanæ student Ballerinii monuerunt, Leonem dum Juliano vicem suam in imperatoris comitatu committeret, non eo consilio commisisse, ut Alexandrini episcopi aut aliorum Orientalium insigniorum exemplum sequeretur, sed hac solum de causa, ut is fidei integritati apostolico zelo prospiciens caveret ne quid a Nestorianis vel Eutychianis catholica fides detrimenti caperet; et ut in hanc rem, ubi opus esset, imperatoris patrocinium et opem posceret. Neque enim tunc Romanam urbem, æque ac Orientales, imperatori Orientis subjectam fuisse observant, ut pro variis causis ac negotiis agendis aliquo ministro indigeret; totamque responsalium et apocrisiariorum Romanæ Ecclesiæ institutionem sub Justiniano demum, qui non minus Italiæ quam Orienti imperabat, incœpisse. Ad hoc autem Leonem commotum fuisse, quia in Anatolio non eum vigorem catholicum, quem circumstantiæ postularent perspexisset. Atque hæc sane tum historiæ, tum Leonis dictis consona sunt. Ad Marcianum enim scripsit (Epist. 111): Illud quoque clementiæ vestræ benevolentiam peto, ut veneratorem vestrum fratrem meum Julianum episcopum, in vestro, sicut facere dignamini, habeatis affectu; cujus obsequiis præsentiæ meæ vobis imago reddatur. Nam et de fidei ejus sinceritate confidens, vicem ipsi meam contra temporis nostri hæreticos delegavi; atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut a comitatu vestro non abesset, exegi; cujus suggestiones, pro concordia catholicæ unitatis, tamquam meas audire dignemini, placentes Deo qui vobis præter regiam coronam etiam sacerdotalem conferat palmam. Juliano autem mandat (Epist. 113): studeat dilectio tua, frater charissime, piam et necessariam curam sollicitudini apostolicæ sedis impendere, quæ tibi apud se nutrito catholicam contra Nestorianos et Eutychianos hæreticos actionem materno jure commendat, ut divino fultus auxilio, speculari de Constantinopolitanæ urbis opportunitate non desinas; ne prædictorum dogmatum impius usquam turbo consurgat. Et quia tanta est gloriosorum principum fides, ut confidenter eis possis quæ sunt insinuanda suggerere, pietate ipsorum ad utilitatem Ecclesiæ universalis utaris. Consulente autem dilectione tua de his in quibus putaveris ambigendum, non deerit relationibus tuis meæ responsionis instructio: ut sequestrata eorum actione causarum quæ in quibusque Ecclesiis præsulum suorum debent cognitione firmari, hanc specialem curam vice mea functus assumas, ne hæresis vel Nestoriana vel Eutychiana in aliqua parte revirescat, quia in episcopo Constantinopolitano catholicus vigor non est, nec multum aut pro sacramento salutis humanæ, aut pro sua æstimatione sollicitus: cum si quid illi inesset spiritualis industriæ, ita et a quibus ordinatus sit, et cui viro successerit, cogitare deberet, ut magis beatum Flavianum quam sui honoris sequeretur auctores.
  15. Vid. ill. Heyne d. de Leone M. Attilæ et Genserico supplice facto in T. III Opusculor. Academicor. p. 127 sqq.
  16. In numeris per parenthesim epistolarum titulis ascriptis littera Q significat ordinem Quesnellianum, A ordinem editionum anteriorum.
  17. III. Est Paschasini Lilyb. Ep. ad Leonem (Q. post. ep. 2, A. post. ep. 63).
  18. VIII. Novella Valentiniani Augusti contra Manichæos (Q. post. ep. 8).
  19. XI. Novella Valentiniani Aug. adversus S. Hilarium (Q. post ep. 10).
  20. XXI. Eutychis ad S. Leonem epistola, a Balleriniis primum inserta. XXII. Flaviani ep. CP. ad S. Leonem (Q. post ep. 33, A. post ep. 8).
  21. XXV. Petri Chrysologi ep. Ravennatis ad Eutychem (Q. post ep. 23). XXVI. Flaviani ep. CP. ad Leonem (Q. post ep. 21, A. post ep. 6).
  22. XLVI. Hilarii Diaconi postea pontificis Epistola ad Pulcheriam (Q. post ep. 47).
  23. LII. Theodoreti episc. Cyri ad Leonem epistola (Q. post ep. 47). LIII. Anatolii ep. CP. fragmentum epistolæ ad Leonem de ordinatione sua (Q. post ep. 57).
  24. LV. Valentiniani Aug. ad Theodosium Aug. (Q. post ep. 47). LVI. Placidiæ Augustæ ad eumdem Theodosium (Q. ib.). LVII. Eudoxiæ Aug. ad eumdem Theodosium (Q. ib.). LVIII. Placidiæ Aug. ad Pulcheriam Augustam (Q. ib.).
  25. LXII. Theodosii Aug. ad Valentinianum Aug. LXIII. Ej. ad Placidiam Augustam. LXIV. Ej. ad Eudoxiam Augustam (Q. post ep. 47). LXV. Episcoporum Arelatensi sedi faventium ad S. Leonem papam libellus seu preces (Q. post ep. 49. A. 108).
  26. LXVIII. Ceretii, Salonii et Verani Gallicanorum episcoporum ad S. Leonem epistola (Q. post ep. 76, A. post ep. 98).
  27. LXXIII. Marciani ad S. Leonem (Q. post ep. 57).
  28. LXXVI. Marciani Aug. ad S. Leonem (Q. post ep. 61). LXXVII. Pulcheriæ Augustæ ad S. Leonem (Q. post ep. 58).
  29. XCVII. Epistola Eusebii et synodi Mediolanensis ad Leonem (Q. post ep. 77, A. post ep. 52). XCVIII. Synodi Chalcedonensis relatio ad S. Leonem Græce, cum versione Rustici. Item Alia versio antiquior cum subscriptionibus (Q. post ep. 77). XCIX. Ravennii Arelatensis et aliorum 43 episcoporum Galliarum ad S. Leonem (Q. post ep. 76, A. post ep. 57). C. Marciani Aug. ad S. Leonem. Eadem epistola Græce, cum nova versione (Q. post ep. 77). Cl. Anatolii CP. ad S. Leonem antea inedita.
  30. CX. Marciani Aug. ad S. Leonem (Q. post ep. 88).
  31. CXXXII. Anatolii CP. ad S. Leonem (Q. post ep. 105). CXXXIII. Proterii Alexandrini ad S. Leonem (Q. post ep. 103).
  32. Ad calcem Operum S. Ephrem, nec non in nolis ad tr. Leonis contra Eulychem in laudatis Miscellaneis vulgatum, ubi observata sua in recognitione Leonina et ad marginem Epistolarum annotata excitat. Adde Nic. Fabrum in epistola ad eumdem (in Opusculis Fabri p. 113, 114), qua se audisse testatur Michaelem Sonnium Parisiensem typographum exspectare quam citius ipsius Operum S. Leonis edilionem. Ac sane Joannes Baptista Marus nactus erat editionem Sermonum Leonis, in cujus marginibus Gerardus Vossius variantes lectiones notaverat, quibus ipse quoque usus est; et Ballerinii (in præf. ad Sermones Leonis pag. 81) suspicantur, codicem Operum S. Leonis collatum a Francisco Pegna cum Romanarum bibliothecarum mss. codicibus, quem Quesnellus (in fine præf. gen.) olim post Pegnæ mortem apud Marium Sancti Angeli canonicum vidisse scribit Emericum Bigotium, Vossianum fuisse. Ostendunt enim laudatum Marium nullum alium esse quam Joannem Baptistam Marum, quem alibi Quesnellus diserte S. Angeli in foro Piscium canonicum appellat, quemque codicem Leonis a Vossio variis mss. librorum lectionibus notatum penes se habuisse dictum est. Errore itaque Bigotii factum esse volunt, ut, quod Vossio esset adjudicandum, Pegnæ tribueretur, eo quod Vossii codex in hujus manus venisset, antequam in Mari bibliothecam transiret.
  33. Cacciarii verba sunt, ex præf. t. I, pag. 3, ubi apostolicam sedem divino Spiritu ductam, ac suorum filiorum pietati ac saluti præcaventem hanc sanctionem sanxisse ait. Quod si recte ab eo statutum fuit, non potuit non a malo quopiam spiritu profecta esse sacræ facultatis theologicæ Parisiensis censura (d. 14 mensis Junii 1670), qua nihil se in hac editione nactos esse profitentur isti theologi, quod dogmatibus revelatis sit contrarium, moribus Christianis repugnans et a disciplina Ecclesiæ universæ alienum; econtrario probarunt editoris fortitudinem, qua Ecclesiæ Gallicanæ splendorem, Gallicanorum præsulum innocentiam et veras Ecclesiæ Gallicæ libertates animose ex occasione propugnaverit.
  34. Anni 1682, pag. 277.
  35. Deficientes numeravit Audiffredus, scilicet ut negligentiæ Lairium argueret, qui in genere titulos majori charactere expressos esse dixerat.
  36. Sonat : Expliciunt omelie beati gregorii pape et origenis presbyteri. Addito anno, non item loco. Uberiorem descriptionem accipies inter editiones Gregorianas in tomo sequenti.
  37. Vid. t. I, p. 475.
  38. Vid. Denis. Garell. Bibl. p. 195.
  39. Non legerunt itaque Ballerinii, aut si legerunt, tamquam fabulam contempserunt, quæ Richardus Simonius in Critica Bibliothecæ Dupinianæ, v. Leo. T. I, p. 190, sq., de Quesnello ejusque hac opera serio, ut videtur, vultu refert, nimirum, non Quesnellum solum, sed plures, et in quos illud Sumus legio quadret, hujus editionis fuisse auctores. Quesnellum solummodo per multos annos ea quæ a pluribus intra Parisios viris doctis accepisset, collegisse, et quia Latine scribere nesciret, vernaculo sermone composuisse, deinde docto alicui Hiberno, qui olim fuerat oratorii ejus socius, tunc vero rhetoricam in collegio Bellovarensi docebat, in Latinum dedisse transfundenda. Vitam Leonis autem traduxisse P. Gerardum Dubois, eidem sodalitio tunc ascriptum, eumdemque invito Quesnello duriora nonnulla ejus in Romanam sedem enuntiata inter traducendum mutavisse.
  40. In præfatione ipsis Operibus præmissa eamdem querelam sic effert : Tantum abest ut Quesnellus ecclesiasticæ et litterariæ reipublicæ hæc beneficia contulerit (ut scilicet Leonis scriptis primigeniam integritatem et nitorem, quemadmodum professus est, redonaret) ut ipsum potius textum compluribus in locis gravius vulneravit, in aliis ad violentas omnino interpretationes distorserit, et in nonnullis denique eumdem minus catholice explicaverit; ita ut ejus studia et labores nonnisi in S. Leonis injuriam, Ecclesiæ catholicæ perniciem et in acatholicorum præsidium atque favorem redundaverint.
  41. Præf, ad T. I, p. 21, ubi de ordine Epistolarum a Quesnello instituto, contra quem justissimis de causis nihil moliri audebat, ait non modicam auctorem exinde laudem retulisse.
  42. Easdem, quas hoc ipso fere tempore Cacciarius evulgavit.
  43. Sunt ea quidem : 1º Prisca Canonum editio Latina, complectens Canones conciliorum Ancyrani, Neocæsariensis, Nicæni, Sardicensis, Antiocheni, Constantinopolitani primi et Chalcedonensis, quæ primum in lucem prodiit ex antiquissimo ms. Christophori Justelli, a Balleriniis autem cum aliis vetustis mss. collectionibus collata integra et emendatior exhibetur; 2º Antiquissima interpretatio Latina Canonum Nicænorum, nunc primum edita ex ms. Vat. Reginæ Suecorum 1997; 3º Vetus interpretatio Latina Canonum Nicænorum, Sardicensium et Chalcedonensium, aliorumque documentorum ad Nicænam et Sardicensem synodum pertinentium, nunc primum edita ex perantiquo ms. codice 55 capituli Veronensis. 4º Documenta juris canonici antiqui : 1. Canones concilii Carthaginensis celebrati a. 419, uti leguntur in antiquissimis collectionibus Italicis; 2. Concilium Carthaginense a. 421, sub Aurelio xviii, ex ms. cod. 55 cap. Veronensis nunc primum editum; 3. Statuta Ecclesiæ antiqua ex præstantissimis mss. collectionibus edita; 4. Epistola canonica : Quæ debeant adimplere presbyteri, diaconi, seu subdiaconi; 5. Præcepta S. Petri de sacramentis conservandis; 6. Glycerii imp. Edictum contra ordinationes Simoniacas, nunc erutum e ms. Vat. Reg. 1997.
  44. Notus est alter ex fratribus inter adversarios Febronii, edito opere Veronæ 1768 in-4º hoc titulo : De Potestate summorum pontificum et conciliorum generalium liber, una cum vindiciis auctoritatis pontificiæ contra opus Justini Febronii, auctore Petro Ballerinio, presb. Veron. Accedit Appendix de infallibilitate eorumdem pontificum in definitionibus fidei.
  45. Sub titulo Observationum Balleriniorum Schœnemannus exhibet fragmenta præfationum quas fratres editores Sermonibus et Epistolis S. Leonis præmiserunt. Nos vero has præfationes suo loco exhibituri, eo lectorem remittimus. Edit.