Patrologia Latina/54/Quesnelli epistola nuncupatoria

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Quesnelli præfatio generalis Schœnemanni notitia historico-litteraria Fairytale right blue.png
EJUSDEM QUESNELLI NUNCUPATORIA
SUÆ EDITIONI PRÆFIXA.

47 DSancto Leoni Magno Ecclesiæ Romanæ episcopo, nec tantæ sedis impari, viro apostolico [1], Ecclesiæ luminari [2], orthodoxæ fidei columnæ [3], vocis Petri interpreti [4], apostolicorum dogmatum defensori [5], apostolis coæquando [6], angelis æquali [7]; cujus 48 Dsententiam quidquid ubique catholicum est [8], velut cœleste oraculum miratur, celebrat, veneratur; catholicæ veritatis assertori [9], sed pacifico; ecclesiasticæ pacis amatori, sed intrepido [10]; evangelicæ legis interpreti, sed non ex suo [11]; sacerdotalis sanctimoniæ præconi, 49 Ased non otioso [12]; Ecclesiæ catholicæ doctori, sed traditionis discipulo [13]; canonicæ disciplinæ instauratori sapientissimo [14], exsecutori religiosissimo [15], vindici [16] fortissimo [17]; fideli ac fidenti Ecclesiæ propugnatori [18], hæreticorum non ficto aut trepido impugnatori [19] : qui mysterium sacrosanctæ Trinitatis contra Priscillianistas [20], Jesu Christi incarnationis necessitatem contra Judæos [21], eamdem cum Patre substantiam contra Arianos [22], humanæ proprietatem naturæ contra Eutychen [23], personæ singularitatem contra Nestorium [24], Ecclesiæ jura ac potestatem contra Novatianos [25], corporis mystici unitatem contra Donatistas [26], gratiæ [27] Bsanguine mediatoris partæ omnimodam necessitatem, 50 Agratuitam largitionem, insuperabilem virtutem, contra Pelagianos Pelagianorumque reliquias [28]; mysteriorum omnium veritatem, dignitatem, sanctitatem, contra Manichæos [29]; sincerum religionis cultum contra impios et Pseudo-Christianos [30], cœlesti doctrina, pietate singulari, invicto animo, exemplo, sermonibus, scriptis ex ipso apostolorum corde prolatis explicuit, asseruit, propugnavit [31]. Tantæ sanctitatis, tantæ fidei, tantæ doctrinæ [32], pontifici, Ecclesiæ ad victoriam divinitus præparato [33], se ac suam hanc qualemcumque opellam in scriptis ejus colligendis, purgandis, illustrandis positam, e Gallicanæ Ecclesiæ sinu unde olim ad Petri cathedram ille quæsitus est [34], offert, dicat, consecrat, devotissimus cliens Paschasius Quesnel Parisinus, presbyter congregat. Oratorii D. Jesu. iv kalend. Julii Leonis BMagni memoriæ sacro. A. R. S. c|ↄ iↄ c. lxxv [35].





  1. Hincm. Rem. l. de Prædest. c. 33.
  2. Facund. l. v, cap. 5.
  3. Libell. episc. Oriental. ad Agapetum PP.
  4. Lib. ep. 2 Syriæ ad Justinianum imper.
  5. Relat. conc. Chalc. ad Leonem PP.
  6. Libell. synodicus c. 89.
  7. Idem, c. 94.
  8. Prat. Spirit. c. 149.
  9. Adrian. PP. II in concil. CP. iv.
  10. Ep. 20 (nunc 23) S. Leon. ad Flav. c. 2; ep. 69, 89 (nunc 89, 115), etc.
  11. Ep. 78, 79, 80, 81 (nunc 104, 105, 106, 107), etc.
  12. In Serm. et alibi passim.
  13. Vid. Dissert. 1, de Vita et Reb. gestis.
  14. Leo ep. 134, 135 (nunc 165, 166), etc. Et Simplic. PP. ep. ad Zenon. Aug.
  15. Facund. l. ii, c. 6.
  16. Idem, ibid.
  17. Ep. decr. 1, 2, etc. Gelas. PP. ep. ad Dardan. et Marcian. August. ibid.
  18. Facund. l. v, p. 213, et diss. 1, de Vita.
  19. Facund. l. ii, c. 5.
  20. Idem, l. v, c. 4.
  21. Epist. 15, ad Turrib., et Serm. de Pentecost.
  22. Serm. de Nat. et Epiph. Dom.
  23. Ibid. et in Epist.
  24. Ep. 24 (nunc 28), ad Flav., etc.
  25. Ep. 27, 46, 64, 77, 92, 96, 97 (nunc 31, 59, 84, 102, 119, 123, 124), et in Serm. Eulog. ep. C Alexand. in defens. S. Leonis PP.
  26. Ep. 14 (nunc 18), ad Januar. Aquil. et ep. 1 (nunc 12), ad Afr.
  27. Epist. 1 (nunc 12), ad Afr. et in Sermon.
  28. Lib. de Voc. gent. Ep. ad Demetr., capitul. de Grat. et Lib. Arb. Epist. 6, ad Aquileiens. episc., etc.
  29. Ep. 8 (nunc 7), ad episc. Ital. Ep. 15, ad Turribium. Serm. 8, 15, 23, 74 (nunc 9, 16, 24, 76), etc.
  30. In Sermon. passim, etc.
  31. Hormisdas PP. ep. ad. cler. et archimandr. 2 Syriæ.
  32. Ep. Episc. 44 Galliæ ad Leonem cap. 5 (nunc ep. 99).
  33. Allocutio concil. Chalc. ad Marcian. Aug.
  34. Prosper in Chronico.
  35. Vide tom. II, diss. 1, ad an. 461, num. 8 et seq.