Schœnemanni notitia historico-litteraria | Præfatio in sermones S. Leonis Magni |
Absolutis dudum Collationum spiritalium libellis sensu magis quam sermone insignibus (quia alto sanctorum virorum sensui sermo nostræ imperitiæ impar fuit), cogitaram, et propemodum constitueram post illum proditæ inscitiæ pudorem, ita me in portu silentii collocare, ut excusarem, quantum in me esset, per taciturnitatis verecundiam, loquacitatis audaciam. Sed vicisti propositum ac sententiam meam laudabili studio et imperiosissimo affectu tuo, mi Leo, veneranda [Al. mi Leo venerande] ac suspicienda charitas mea, Romanæ Ecclesiæ ac divini ministerii decus, producens me ex illo Bpræmeditati silentii recessu in publicum formidandumque judicium; et nova subire cogis adhuc de præteritis erubescentem : cumque etiam minoribus impar fuerim, par majoribus a te esse compellor. Ego enim ne in illis quidem opusculis quibus per ingenioli nostri oblatiunculam Domino sacrificavimus, moliri aliquid aut usurpare tentassem, nisi episcopali tractus imperio. Crevit itaque per te oris nostri et styli dignitas. Nam qui jussi antea de Dominicis studiis locuti sumus, nunc id exigis ut de ipsa Incarnatione Domini ac majestate dicamus : ita qui prius in sancta templi velut per sacerdotalem manum introducti sumus, nunc ductu tuo atque subsidio quasi in sanctorum sancta penetramus. Magnus honor, sed periculosa progressio [Al. professio]; Cquia obtineri sacrorum penetralium ac divini præmii palma non potest, nisi hoste superato. Exigis itaque ac jubes adversum recentem hæresim ac novum fidei hostem conserere imbecilles manus, et contra pestiferi serpentis graves hiatus aperto, ut aiunt, ore consistere : scilicet ut insurgentem in Ecclesias Dei sinuosis tractibus draconem vis prophetica et sermonis evangelici divina virtus, me quasi incantatore, irrumpsi. Pareo obsecrationi tuæ, pareo jussioni; malo enim de me ipso tibi, quam mihi credere, maxime quia id tecum amor Jesu Christi Domini mei præcipit, qui hoc ipsum etiam in te jubet. Superest ut effectum imperati negotii ab ipso postules per quem imperasti. Tua enim jam hic magis causa quam mea vertitur, tuum magis Djudicium quam meum officium periclitatur. Me enim, sive par sim tuo imperio, sive non sim, ipsa aliquatenus obedientiæ ratio atque humilitatis excusat; nisi quod hoc plus meriti est in obsequio meo, si minus est in possibilitate. Facile enim cujuslibet jussioni ex abundantia satisfacimus : illius officium grande est et mirabile, qui etiam idem in volo habet quod in viribus non habet. Tua ergo hæc res, tuum negotium, tui pudoris opus est : ora et obsecra ne imperitia mea periclitetur electio tua; et opinioni 116 Atantæ nobis non respondentibus, etiamsi ego per obedientiæ veniam bene pareo, tu tamen per inconsiderantiam judicii male imparasse videaris.
Legimus quæ (S. Leo) ad sanctæ et beatæ memoriæ Flavianum scripsit; et gratias egimus Domino nostro humanissimo Deo, quod advocatum et propugnatorem veritatis invenimus. His et ego litteris consensi . . . . cui etiam subscripsi; et ex hoc probavi quod regulas apostolicas, hoc est vera dogmata, sequor.
Petrus per Leonem ita locutus est . . . . Pie et Bvere Leo docuit.
Ipsi naves suas in cursu repetiere rectores, Christo ad intelligentiam prospere dirigente, qui ostendit in Leone mirabili veritatem; qui sicut sapiente Petro, ita et isto utior assertore.
Nobis impenetrabilem omni errore propugnatorem Deus providit, et Romanæ Ecclesiæ papam ad victoriam præparavit, et doctrinis eum per omnia veritatis astringens, ut quemadmodum Petrus, et hic affectu ferventiore decertans, omnem ad Deum sensum intelligentiamque perducat.
CQuod Leonem sanctissimum prædecessorem tuum mors abstulerit, contra hæreses invigilantem, et lolium in agro Domini, heu! nimis fructificans eradicantem, dolemus.
Leo papa ita plene atque dilucide sacramentum Dominicæ incarnationis exposuit, ut non modo catholicus, sed ne Christianus quidem valeat nuncupari, quisquis illic (id est in Leonis epistolis) et redemptionis suæ causas non evidenter agnoscat.
DEpistolam (suscipimus) B. Leonis papæ ad Flavianum CP. episcopum destinatam, de cujus textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter acceperit, anathema sit.
Qui præcessit beatitudinem tuam, inter sanctos constitutus, Leo archiepiscopus, ad Attilam tunc erronem barbarum per se currere non duxit indignum 117 A, ut captivitatem corrigeret corporalem. Et infra p. 437. Vera rectæ fidei confessio tradita nobis a papa Leone, inter sanctos constituto.
Leo papa ad Flavianum scribens, Doctor apostolicus, dicit, etc.
Quis hujus Romani antistitis (Leonis) gravitatem non prædicet? Quis tantam constantiam non honoret? Movere hunc posset ullo modo sæcularis potestas a sententia non retractandi quæ divinitus fuerant constituta (in concilio Chalcedonensi) quem corporaliter loco movere non potuit?
BTam præclari pontificis atque doctoris, id est beati Leonis, epistolam aperte pia dogmata continentem, etc.
Sanctissime Orientis Ecclesiæ uno sensu, una doctrina, fidem ejusdem sanctæ memoriæ Leonis tenent.
Magnæ Romanæ Ecclesiæ antistes, vir fortissimi pectoris sanctissimusque Leo.
Sed et beatus Leo egregius papa atque præcipuus 118 Adoctor ex sermone sanctæ Epiphaniæ ita nos docuit, etc.
In Ephesino latrocinio cunctis præsulibus et ipsis quoque patriarchis prolabentibus, nisi Magnus Leo, imitator scilicet Leonis illius de quo scriptum est, Vicit Leo de tribu Juda, divinitus excitatus, os aperiens, totum orbem et Augustos ipsos concuteret, et ad pietatem commoveret; religio Christiana penitus corruisset.
Leonis sanctissimi papæ Romani gloria magna magnusque pietatis ac religionis zelus fuit et studium.
BLeo admirabili virtute animi, sapientia et sanctitate præditus, Romanæ Ecclesiæ pontifex, præclarissimis monumentis virtutem suam, præcipue autem rectam fidem testatam reliquit.
Leo urbis Romæ beatissimus episcopus doctrina fidei clarus habetur.
Leo Romæ papa, apostolis æquandus.
Alia antiqua testimonia partim in epistolis ad Leonem scriptis, partim in admonitionibus, præsertim ad epist. 28, inserta inveniuntur.