Patrologia Latina/54/Quesnelli praefatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Fairytale left blue.png Præfatio generalis Epistola nuncupatoria editioni Quesnellianæ præfixa Fairytale right blue.png
P.  QUESNELLI
PRÆFATIO GENERALIS
IN SUAM EDITIONEM OPERUM S. LEONIS MAGNI.

31 AI. Sanctæ Ecclesiæ catholicæ fundamentum a Christo positum unum est, fides divina. Fidei porro fons unicus, verbum Dei, seu illud quod sacris litteris expressum legitur, seu quod apostolis viva voce creditum per sanctorum Patrum traditionem ad nos usque transmissum accepimus. Quamobrem his labor, hæc opera homine ecclesiastice digna in primis 32 Acensenda est, quæ in eo ponitur, ut geminus ille catholicæ fidei alveus ab adventitia colluvie purior semper evadat: ne, vivis illis ac cœlestibus veritatis divina aquis peregrinarum doctrinarum luto turbatis, inficiantur potius quam reficiantur fidelium mentes.

Secernendis eluendisque mendis quibus sacræ paginæ seu temporum ignorantia, seu malitia hæretico33 Arum inspersæ fuerant, tam diligenti cura, tam felici successu laboratum est ab eruditis Ecclesiæ catholicæ alumnis, ut ab isto jam limpidissimo fonte scientiam salutis haurire cuique sine ulla erroris formidine liceat. At SS. Patrum scripta, per quæ velut per alterum alveum veritas a Christo capite ad nos usque volventibus sæculis traducitur, nondum ab erratorum et interpolationum fæce satis purgata sunt, nondum suæ puritati plene reddita : tametsi jam a centum quinquaginta et amplius annis hoc moliri cœperint haud mediocribus vigiliis viri impense docti, ut nobis sancti Patres toti quasi renascerentur. Ætati nostræ servata palma hæc videtur; in qua præcipuorum ex illis Opera accurata recensione, luculentisque eruditorum virorum Bcommentariis illustrata vel prodierunt non ita pridem, vel brevi sunt proditura. Mihi pro mearum tenuitate virium hæc tam multiplicis laboris particula contigit, ut S. Leonis papæ Opera expurganda pristinoque, si possent, nitori restituenda susciperem : Leonis, inquam, scriptorum mole minimi, cognomine Magni, vitæ sanctimonia, gestisque juxta et scriptis rebus maximi; cujus scripta tanto sunt majoris in sacra traditione momenti, quanto et majores apostoli quibus successit, et Romana quam rexit Ecclesia, cæteris Occidentalibus antiquior, omnibus eminentior propter potentiorem, ut loquitur Irenæus, principalitatem semper est habita.

In eo autem, quem nobis sumpsimus, labore tot antecessores habuimus, ut vix inter sanctos Patres Cunus sit cujus scriptis medicam manum plures adhibuerint, nec alius tamen qui ea cura magis indigeret. Antequam igitur nostri in hac editione instituti se laboris rationem reddamus, operæ pretium est brevi hic elencho repræsentare quid ab aliis præstitum in suis editionibus, tum ne sua cuiquam debita laus pereat, tam ut quid opella nostra huic accesserit, facilius quisque possit intelligere.

II. Johannes Andreas Aleriensis in Corsica insula episcopus primam Operum S. Leonis I editionem procuravit [1] Venetiis ann. 1485; typis Andreæ Parmensis socii artis impressoriæ. Hæc prima editio paucas admodum Epistolas continet Sermonibus adjectas.

Eadem editio ibidem repetita est an. 1505, in Dtypographeio Bartholomæi de Zanis de Portesio, librariæ artis peritissimo, expensis hæredum nobilis viri Q. Domini Octaviani Scoti.

Prodiit Parisiis anno 1511 alia editio, in qua insertus habetur tractatus de Conflictu virtutum et vitiorum.

Jacobus Merlinus, theologiæ doctor Parisiensis, 34 Aevulgavit Parisiis an. 1524 Isidorianam Conciliorum et Epistolarum pontificiarum Collectionem, in qua Epistolæ Leonis nonaginta quatuor habentur, multis quidem locis mendosæ, sed vicissim in aliquibus multo recentioribus emendatiores. Prelo hæc iterum subjecta Coloniæ an. 1530, et Parisiis 1535.

Petrus Crabbe, Minorita, Mechliniensis ampliorem Conciliorum editionem accuravit an. 1538, excuditque Coloniæ; In qua, ut monet ille, Epistolarum Leonis papæ I magis propria et apta ordinatio; quæ enim, addit idem, prius confuse conscriptæ sunt, nunc secundum consulum (modo sciri possint) ac mensium debitum ordinem sunt constitutæ; quibus deficientibus ordo reliquarum Epistolarum, qui aptior visus est, servatur. Prima igitur laus tentati Epistolarum Bistarum ordinis Crabbeo debetur, cujus editio denuo excusa est an. 1551.

Petrus Canisius Noviomagensis, clericus tunc Coloniensis diœcesis, qui postea societati Jesu nomen dedit, ac pietate doctrinaque insignis fuit, uberiorem Operum S. Leonis collectionem publicavit Coloniæ ann. 1546 et 1547 : Adminiculo, ut scribit, admodum vetustorum et emendatissimorum exemplariorum adjutus, quamquam haud sine gravi labore. Laudanda viri adhuc tum junioris diligentia; non laudandus ubique successus : dum enim auctiorem vult promere Leonem, ejusdem scriptis inseruit libellum illum De conflictu vitiorum et virtutum, quem vel sola mentio Regulæ S. Benedicti non esse Leonis nostri persuadere debuerat. Plura etiam menda magnificasque aliquot Cepistolarum inscriptiones continet, quæ nec in anterioribus Canisiana editionibus, nec in codicibus mss. leguntur, ut suis locis annotabimus.

Laurentius Surius Carthusianus tota Ecclesia celebris operam suam in Leonis editione navavit an. 1561, in qua multum se temporis ac operæ posuisse profitetur in corrigendis illius operibus, licet ante annos aliquot, inquit, ductorum virorum studio emendata prodiissent. Fatetur tamen non se totum Leonem suæ ubique integritati ita restituisse, ut nihil jam reliquum esset castigatione dignum: Nec mirum, inquit, cum ipse Leo fateatur etiam tum eum adhuc in humanis ageret, vitiatam fuisse epistolam illam suam, quæ est ad Flavianum.

Idem Leonis Epistolas inseruit suæ conciliorum D Collectioni, quæ anno 1567 Coloniæ prodiit et priorem editionem omnium illius Operum anno 1569 Coloniæ recudit.

Joannes Sichardus Clementis Romani Opera collegit, quibus et veterum pontificum pseudoepistolas adjecit. Hæc post plures editiones [2] in Germania emissas Parisiis etiam prodierunt anno 1568, cum plurium 35 Apontificiarum epistolarum præsertimque Leonis nostri accessione, quas ad fidem veterum exemplarium Victorinorum restitutas fuisse testatur editionis hujus procurator anonymus. Hæc ipsa est editio quam Sichardi nomine designavimus in notis et variis lectionibus.

Joannes Ulimmerius prior S. Martini Lovaniensis, cæterique ejusdem cœnobii canonici regulares anno 1575 Leonis Opera cum mss. codicibus contulerunt, inter quos vetustum Epistolarum codicem Joannis Vuamesi J. U. doctoris laudat Ulimmerius. Hæc editio Lovanii annis 1575 et 1577, et Antuerpiæ 1583, prodiit.

Insertæ quoque habentur Litteræ Leonis editioni Conciliorum Venetiis emissæ an. 1585, apud BDominicum Nicolinum, qui operam Dominici Bolani ex ordine Prædicatorum in illorum recensione positam maxime commendat.

Successit his omnibus celebris illa Epistolarum Decretalium summorum pontificum Collectio, quæ Romæ prodiit ex Ædibus Populi Romani an. 1591, a doctissimo cardinale Antonio Carafa sacrorum Bibliorum et sanctorum Patrum editionibus notissimo adornata, ope vetustissimorum codicum Vaticanæ bibliothecæ et aliorum ex diversis et longinquis regionibus undique conquisitorum. Id quidem in epistola ad Innocentium IX nuncupatoria testatum reliquit Antonius de Aquino, qui rapto præmatura morte Carafæ, quem incumbentem operi adjuverat, ejus in lucem emittendi provinciam suscepit.

CSeverinus Binius, ineunte præsente sæculo, suam illam Conciliorum edit. Latinam an. 1606 in publicum emisit Coloniæ, quam altera Græco-Latina post duodecim fere annos subsecuta est, anno scilicet 1618. Quæ postrema Morellianis typis Parisiis excusa est anno 1638. His porro insertam habemus Epistolarum S. Leonis collectionem.

Integra Leonis opera Parisiis ante annum 1614 et 1618 edita fuisse non novi : illa autem una cum Maximi Taurinensis et Petri Chrysologi homiliis edita sunt tribus auctiora sermonibus ex veteri ms. Nicolai Fabri codice, quem nunc celeberrima Thuanorum bibliotheca Parisiensis servat charactere quasi Saxonico exaratum. Hæc postmodum prelis sæpe sæpius repetitis excusa tum Lugduni, tum etiam Lutetiæ DParisiorum annis 1623, 1633, 1651, 1661, 1671 et 1672. Demum postrema Parisiensis Conciliorum omnium congeries locum Epistolis S. Leonis PP. dedit tom. IV.

De Leone nostre optime etiam meriti sunt doctissimus cardinalis Baronius, qui plures sancti pontificis epistolas suis Annalibus inseruit ex codice Arelatensis Ecclesiæ, descriptas, et Gerardus Vossius Tugrensis præpositus, qui nonnullas ex mss. codicibus cardinalis Sirleti magni apud eruditos nominis publicavit suis notis illustratas. Immo spoponderat idem 36 AVossius editurum se opera omnia S. Leonis in multis suo studio atque labore recognita, aucta, et illustrata. Ita profitebatur ad calcem Operum S. Ephrem a se editorum; sed morte præventus, ut opinor fidem liberare non potuit.

Sua laus pariter hoc nomine debetur doctissimo Jacobo Sirmondo e S. J. quod Leonis Epistolas Gallicanam Ecclesiam attinentes ad mss. codices antiquos emendavit, unius additione auxit, et notis etiam suis exornavit, quas uberiores repræsentat appendix tomi IV Labbeanæ Conciliorum editionis.

Denique præcipuæ Leonis epistolæ ad Flavianum emendandæ et illustrandæ operam suam contulerunt, ac partim Latinam, partim Græco-Latinam ediderunt Josias Simierus in Collectione Scriptorum de Bduabus in Christo naturis Tiguri an. 1571, et Joannes Leunclavius anno 1578, uterque extra Ecclesiæ castra positus : necnon et duo catholici doctique viri Gerardus Vossius jam laudatus, et Petrus Franciscus Chiffletius S. J. ad calcem Operum Vigilii Tapsensis.

III. Post tot tantorumque virorum curam ac diligentiam in emendando Leone illustrandoque collocatam, aliquid operæ reliquum nobis fuisse nemo facile credet, nisi quid a nobis fuerit præstitum vel jam oculis ipse lustraverit, vel hic quæ pro reddenda consilii nostri ratione præfari tenemur, perlegerit.

Totum Opus in duos tomos partiti sumus : quorum primus quidquid Leonis est complectitur; in alterum Cquæ Leoni accedunt, vel appendicis nomine, vel illo trandi Scriptoris nostri gratia, non sine lectoris commodo conjecimus.

Libelli duo plane aurei [3], De Vocatione Omnium Gentium cæteris Leonis Operibus præeunt : quoniam scripti ab eo videntur cum adhuc archidiaconi munere fungeretur in Ecclesia Romana. Jampridem editi fuerant, primum inter S. Ambrosii Opera, postmodum inter Prosperiana, ubique cum mendis longe plurimis ac gravissimis, quas ope præclari codicis ms. Thuaneæ Bibliothecæ eluimus, collatis etiam antiquis editionibus, quæ nonnumquam in dubiis subsidio fuerunt. Breviores Notas sparsimus, ubi lucem obscurior textus poscere visus est; ab uberioribus, quibus patebat celebris materies et diuturnis Dvexata disputationibus, consulto abstinuimus, ne contentioni studere magis videremur, quam illustrando Scriptori.

Auctoritates de Gratia et Libero voluntatis Arbitrio subsequuntur. In quibus recensendis minus a nobis laboratum : quia et jam olim ab omnibus Conciliorum et Epistolarum Pontificiarum editoribus emendatæ, et mss. earumdem codicibus abundant bibliothecarum foruli.

Epistola seu Libellus ad Demetriadem Virginem succedit utrique illi opusculo. Mss. porro codicum, 37 Aqui illum contineant, tanta penuria est, ut ne unum quidem naucisci potuerimus, qui in locis obscuris depravatisque restituendis opem ferret. Sola exemplaria antiquitus edita adminiculo fuerunt, cum scholiis perbrevibus Petri Nannii Alcmariani in S. Ambrosii Opera Basileæ excusa an. 1531. Ubi hæc defuerunt, conjecturæ indulgendum fuit : an infelici successu, unusquisque judicabit.

Erant fortasse non pauci, qui reum me poscant temeritatis ac non exspectati doctiorum judicii, quod tria opuscula proxime numerata Leonis operibus indubitanter accensuerim, ne uno quidem in Leonis gratiam clamante codice vel excuso vel ms. reclamante ab octingentis et amplius annis conciliorum scriptorumque plurium testimonio. Hoc unum in Bpræsenti postulo, ut se paulisper ab omni præjudicio sustineant, qui ita sentiunt, usque dum dissertationes 2, 3 et 4 quibus consilii nostri rationes continentur, perlegerint. Interim temeritatis notam abs me deprecer doctissimorum virorum exemplo, qui scriptoribus celeberrimis nonnulla opuscula ex unius styli suffragio vindicare ac sub eorum nomine publicare non dubitarunt.

Sermones Pontificis nostri [4] excipiunt præmissos libellos : quæ pars Operum Leonis, quia magis in omnium usu omniumque teri solita manibus, magis etiam varietati lectionum, interpolationibus, mendisque fuit obnoxia. Quod ad eosdem spectat, duo sunt genera codicum mss. qui occurrunt in bibliothecis : alii continent omnes sermones Leonis in Cunum corpus collectos, et secundum solemnitatum anni seriem ordinatos, eo fere modo, qui in editis conspicitur; alii vero sunt Lectionarii libri ad usum Ecclesiarum descripti, qui variorum Patrum Leonis que imprimis sermones et homilias habent in nocturnis officiis recitandas. Id priores commodi habent, quod sub uno conspectu omnes Auctoris nostri sermones complectantur; incommodi vero, quod recentiores plerumque sint, et quia longius a fonte recedunt, minus emendandis erratis idonei. Posteriores antiquitate proculdubio præstant cæteris; at non uno laborant incommodo. Primum est quod non omnes continent sermones, et hi quidem aliquos, illi alios pro diverso Ecclesiarum more, quarum usui descripti sunt : adeo ut immensa et innumera Dplerumque evolvenda tibi sint volumina, ut paucos aliquos sermones ad illos codices recenseas. 2º Cum iidem variis propriisque locorum solemnitatibus accommodati sint, sæpe sæpius peregrinis quibusdam additamentis et ab auctoris mente prorsus alienis auctiores habentur : quibus nonnumquam discernendis vix sufficias. Insigne hujusmodi exemplum habes in sermone 41 qui quartus est de quadragesima. 3º Quia iis sermonibus describendis addicti sunt 38 Asæpissime rudiores monachi, nec satis linguæ Latinæ periti, hinc maculosi mendisque scatentes frequenter hujusmodi libri occurrunt. Iis igitur ex æquo et bono usi sumus, nec fidem cuiquam habuimus, nisi re pensiculatius examinata.

Sermones omnes sub una numerorum series ordinavimus, non omissa tamen usitata prius numerandi ratione. Nulli suo loco moti sunt, tribus solummodo exceptis, scilicet quarto in anniversario assumptionis suæ, sexto de collectis et eleemosynis, et nono de jejunio decimi mensis : qui olim ex codice ms. v. cl. Nicolai Fabri ad calcem cæterorum adjecti erant; nunc vero suo loco jacent col. 19, 37 et 61. Numerum sermonum non auximus, immo vero minuimus, uno et altero in appendicem rejectis. Unicum Bsermonem 96 in cathedra S. Petri [5], ex Regio codice descriptum cæteris accensuimus, nec accensuisse pœnitet. Etsi enim hoc ipso præfationis loco primæ editionis nostram ipsi censuram castigassemus, re tamen iterum examinata styloque perpenso, ad priorem mentem redimus, hunc sermonem Leoni adjudicare non ausi.

Quid ex Pontificali Romano, quamque ob rationem Sermonibus attexuerimus, quid istorum appendicula contineat, admonitiones suis quæque locis præfixæ satis superque explicant.

IV. Epistolæ [6], quæ ultimam tomi primi partem occupant, primum merito locum inter Leonis Opera omnium sententia tenent, eo quod plurima habeant decreta, quæ ad totius ecclesiasticæ disciplinæ seu Cgeneralis seu sacramentalis notitiam conferant, ac præsertim pœnitentialis, in quam quasi fibulam, totius Ecclesiæ disciplinam coarctari jam olim Pacianus monuit. Nec disciplinam solam perdocent epistolæ, sed et quidquid rerum majoris momenti, ab anno 440, per viginti et amplius annos actum est in Ecclesia, id fere totum his epistolis vel continetur, vel illustratur.

Sed porro circa eas a nobis præstita sunt. 1º Rejectæ spuriæ ac subdititiæ. 2º A germanis abstersæ mendorum et interpolationum maculæ. 3º Mutatus ordo et ad genuinum quoad fieri potuit revocatus. 4º Auctus est plurium accessione earum numerus. 5º Suam cuique synopsim præfiximus, quod nec in Sermonibus est omissum. 6º Quotquot occurrerunt Dad S. Leonem datæ ab aliis Epistolæ, relativis ejus litteris inseruimus, quibus intelligendis sæpe sunt necessariæ, nec legenti Leonem plerumque ad manum sunt.

Unam, quæ est ad Germaniarum et Galliarum episcopos, de chorepiscopis, omnino rejecimus : quia de ejus suppositione dubitari non potest; rejectionis que causas dissertatione 11, quæ tom. II habetur, exposuimus. Septimam [7], quæ ad Septimium scri39 Apta legitur, et decimam septimam, quæ ad universos Siciliæ episcopos, ex epistolarum Leonis nostri numero expungendas censuimus in notis, suum tamen eis locum servavimus, ne doctiorum judicio, quibus rationes nostras subjicimus, præjudicare videremur.

De genuinarum emendationibus abunde a nobis ratio reddita in notis, ad quas lectorem remittimus.

Immutatum epistolarum ordinem incusabit aliquis, tum quia molesta res videtur antiquo numero assuetis, novum menti velut inscribere, tum quod difficile futurum sit loca a Scriptoribus sub priori numero citata adire, epistolis scilicet novo notatis numero, et ignoto jam ordine collocatis. Verum omnem incommodi metum auferent indices præfationem Bsecuturi, qui non posteriorum modo edilionum ordinem repræsentabunt, sed et antiquiorum, quod in nullis aliis invenias. Jam vero quam necessario ineunda fuerit nova epistolarum ordinatio, facile intelliget quisquis recentiorem nostram cum antiqua contulerit, perpenderitque quantopere chronicus epistolarum historicarum ordo et memoriam adjuvet, et ad claram rerum notitiam conferat, et enodandis plerumque gravissimis difficultatibus prodesse consueverit. Innovandi ordinis necessitatem auxit, et earum accessio epistolarum quas primum publicamus, et veterum confusio : ut enim quæque secundum annorum ordinem positæ unam historiæ seriem constituunt; ita si triginta de novo additæ, et triginta ex antiquis, quæ nullo temporum ordine servato Cprius editæ sunt, promiscue collocarentur, informe omnino et inconditum epistolarum corpus conflarent. Tantum vero interest epistolas restituta genuina serie recenseri, ut Pelagius II PP. seu sub ejus nomine Gregorius Magnus, in epistola ed Eliam et cæteros Istriæ episcopos, hoc in eis arguat, quod fuci faciendi causa aliqua ex S. Leonis epistolis ac encycliis testimonia sumpsissent permixto confusoque ordine. Et statim recensens ipse testimonia ab Istricis episcopis prolata ex epistola ad Leonem Augustum, quæ antea 78 numerata, nunc vero 132 nostræ editionis est [8], hanc ultimatum Leonis epistolam vocat; ultimaum procul dubio codicis epistolarum, qui Romæ pontificum manibus volvebatur, qualis nullus [9], puto, ad hanc usque diem emersit e tenebris. In D Thuaneo exemplari ms. Codicis Romani, huic adjicitur : Collectio triginta et trium epistolarum Leonis nostri, quæ antiquissima est et vix ab ipso Canonum et aliorum Constitutorum Codice divellenda : eamdem tamen esse, quam Pelagius II et Gregorius I 40 Apræ manibus habebant, non ausim affirmare : quia licet epistola ultima ab illo appellata, ultima sit earum, quæ ad Leonem Augustum datæ sunt, in laudato Codice, non omnium tamen ultima est : duæ enim ad Anatolium, tertia ad episcopos qui Chalcedonensi concilio interfuerant, quarta ad Dorum Beneventanum, et post aliqua interjecta, quinta ad Theodoritum habentur in eo exemplari ms. An ei postmodum superadditæ fuerint, asseri vel negari a quoquam nisi divinando posse non existimo.

Jam de aucto epistolarum numero paulo fusius disserendum. Duas ex Collectione Romana Lucæ Holstenii viri doctissimi accepimus : tertiam enim aute ipsum non editam ex Grimanico Codice emendatiorem habemus. Unam ex Codice Bonævallensi Bdescriptam subministravit Tomus I antiquorum Conciliorum Galliæ J. Sirmondi. Unicam etiam transcripsimus ex Bibliotheca Floriacensi; sed cujus fides plurimum vacillat.

V. Sed viginti et octo insignes epistolas debet Ecclesia Codici Cardinalis Dominici Grimani, quem bibliotheca domus Institutionis Oratorii D. Jesu in Parisiensi S. Michaelis suburbio nunc possidet dono acceptum a R. P. Andrea de Berziau Oratorii presbytero de eadem domo bene merito. Huic Codex, paternæ hæreditatis pars non ignobilis, obvenit a nobilissimo viro, parente suoo, Theodoro de Berziau Classium Inquisitoriarum in curia Parisiensi præside, non avita solum nobilitate, sed propria etiam laude propter eximias animi dotes, litterarumque Cstudium singulare clarissimo. Is porro Codicem Leoninum cum aliis optimæ notæ habuit a Vitrico suo illustrissimo Andrea Huralto Messæo Regibus Christianissimis Carolo IX, Henrico III et Henrico IV, a sanctioribus consiliis, viro in tractandis publicis rebus prudentiæ dexteritatisque non vulgaris, quem celeberrimus Huraltus Chevernius Franciæ cancellarius regii sigilli custodem etiam se vivente deligi peroptarat, quem denique gemina ad rempublicam Venetam legatio difficillimis temporibus feliciter obita clarum reddidit. Is cum ea occasione Venetiis ageret, ut erat litterarum studiosissimus, plurima selectorum librorum volumina, partim excusa, partim manuscripta diligenter conquisivit, pecunia redemit, inque Gallias exportata suæ intulit Dbibliothecæ. Ex hujus penu jam a septuaginta et quinque annis aliqua Synesii Opuscula Græca prodiere studio Frederici Morelli Regii tunc in Academia professoris, ope ms. codicis Græci, qui Epistolas et Tractatus aliquot continet, quo etiam usus est, mutuante eo41 Adem Morello, doctissimus Petavius in sua omnium Synesii Operum editione anni 1612, annis 1631 et 1640 repetita. Servatur modo codex iste in Oratoriana eadem Sammichaelini suburbii bibliotheca.

Venetiis igitur asportatus in Gallias nostras codex Epistolarum S. Leonis, qui olim fuerat celebris illius Dominici Grimani cardinalis : ita enim codicem notatum num. 1124 propria, ut videtur, manu inscripserat : Liber Dominici Grimani cardinalis S. Marci. Is fuit Antonii Venetiarum ducis filius, Sabellici, Niphi, Erasmi, Pici Mirandulæ, aliorumque scriptis celebratissimus, episcopus Portuensis et patriarcha Aquileiensis, vir inculpatissimæ vitæ, raræ in patrem pietatis, omnium scientiarum peritissimus; qui instructissimam 8000 voluminum bibliothecam, Bomnijugis, ut de ea loquitur Erasmus, omnium linguarum libris refertam reliquit, quam nescio an eamdem illam esse recte crediderim bibliothecam, quam in cœnobio D. Antonii Venetiarum idem Dominicus Grimanus cardinalis exstruxit, instruxitque marmoreis signis ac libris exquisitissimis publicæ commoditati, sumptu maximo : quod ita testatur Joannes Dominicus Trajanus in præfatione Operum Guillelmi Alverni episcopi Parisiensis, quorum editionem Venetiis procuravit an. 1591, ope imprimis Grimanici hujus bibliothecæ codicis. Ex his libris manuscriptus unus fuit, quem laudamus, quemque ut eximiæ notæ codicem cardinali obtulerat quidam Antonius Bellonus Utinensis Tabellio [10], quod ejusdem epistola seu Donationis libellus codici præfixus testatur. Hunc Cdescribimus, posteris scilicet significaturum ex quo primum fonte, quem quidem noverimus, prodierint tot egregiæ Leoni Magni epistolæ.

Reverendissimo D. D. Dominico Grimano cardinali Sancti Marci Antonius Bellonus Ultinensis Tabellio S. P. D.

Audio te Venetiis erigere bibliothecam, pulcherrimum Grimanæ virtutis atque munificentiæ monimentum, et maxime lætor : ipsa enim artes liberales, unde clarus honos, colentur in omne tempus. Debebunt et tibi plurimum studiosi, qui posteros omnes multorum participatione voluminum quæsiveris fieri sapientes. Nec mirum: quippe ille es, in quo sapientia cum liberalitate, liberalitas cum sapientia de principatu contendunt. Ut autem ipse quantulocumque possum Dmunusculo tuam augeam istam bibliothecam (librorum namque vetustate, copia, delectu condecoratur) divi 42 ALeonis codicem hunc antiquitate venerabilem ad te do. Videbis, et si dignus visus fuerit, delectis inseres. Cœterum spero, si virtuti fortuna se subscribere dignata fuerit, te quemadmodum scientia et sanctitate, ita gradu et sede, quo nil sane bonis omnibus desideratius, relaturum quondam Leonem ipsum, decimo, qui sedet, si forsan majorem non licet dicere, in nihilo certe inferiorem. Vale.

E regione istius epistolæ habetur etiam nuncupatorium codicis ejusdem epigramma Germani Belloni, Antonii, ut promptum est credere, consanguinei. Et hoc lectori repræsento.








B

En, Grimane, Leo, veteri qui scriptus in Albo
Ad te cœlesti convolat e specula.
Cujus diva tibi fauste dat dextra Libellum,
Felicemque novo nuntiat ore senem;
Perpetuumque tibi tandem promittit honorem,
Qui celer a lævo Juppiter axe tonat.
Ergo cape, atque inter sacrata volumina Pallas
Condet, et in propriis hæc dabit esse locis.
At quæ hunc dextra dedit, propria te sede reponet,
Et te felicem Juppiter usque dabit.

Leoninus iste Grimani codex annorum fere est nongentorum, continetque centum et septem Leonis epistolas, quarum viginti et octo antehac numquam editæ; quas authenticas germanasque esse et stylus, et materies, et codicis antiquitas, et quidquid optimæ notæ sinceritati fetus suffragari potest, manifestissime demonstrant. Earum præterea nonnullas indubitatæ fidei asserunt testes locupletissimi ex variis orbis Christiani regionibus, ex Africa, inquam, Italia, Gallia, et Anglia advocati, sedis apostolicæ pontifices Vigilius papa et Pelagius II, Facundus Hermianensis Cepiscopus, Prudentius Tricassinus episcopus, et Beda presbyter, qui fragmenta earum aliqua protulerunt suis locis notanda. Leo ipse plures earumdem indicat in aliis ejusdem materiæ epistolis, ut in notis nostris observatum lector inveniet.

Nec hoc solum debemus Grimanico codici, quod plurimis magnique momenti epistolis auctiora Leonis scripta reddiderit, sed etiam quod longe emendatiora quam ante essent. Nullus enim codex occurrit ex quo plures insignioresque castigationes hauserimus.

Post epistolas habes aliarum aliquot fragmenta, ut et Commonitorii legatis ad Chalcedonense concilium proficiscentibus dati; quibus et unica adjicitur quæ restat Juliani episcopi Coensis ad Leonem Augustum epistola; cujus Juliani tot ad Leonem nostrum Ddatæ ex legationis officio litteræ nisi temporum injuria excidissent, et Leonis nostri epistolæ, et rerum 43 Atunc in Ecclesia gestarum memoria maximam inde lucem mutuarentur.

Tomum primum fere claudit Vita S. Hilarii Arelatensis episcopi scriptore S. Honorato episcopo Massiliensi illius discipulo. Hæc ut Leonis Operibus subjiceretur, postulavit initum a nobis Apologiæ Hilarianæ conscribendæ consilium; cujus occasione cum plurima ex ejus Vita decerpserimus in dissertatione quinta lectori fontem ipsum adire cupienti commodum erit eum sub oculis invenire. Nec fas fuit ejus consanguinei, magistri, et in episcopatu Arelatensi prædecessoris Honorati Vitam ab ipso Hilario conscriptam ab hujus Vita sejungere, tum propter arctum utriusque nexum, tum ut quod reliquum habemus Opusculorum Hilarii si quis cum ejus Vita et BApologia conferre voluerit, ea ad manum habeat, et quidem castigatiora antiquis exemplaribus, quæ etiam rara sunt. Habes eodem loco Metrum de Genesi ad S. Leonem papam, quod sub Hilarii nomine circumfertur, et perbrevem ejusdem epistolam ad Eucherium Lugdunensem episcopum scriptam.

VI. Tomus alter hujus operis complectitur Appendicem seu Codicem canonum et constitutorum sedis apostolicæ ex codicibus mss. Thuaneo et Oxoniensi nunc primum editum, deinde Dissertationes tum in ipsum hunc Codicem, tum in Leonem nostrum; denique notas, varias lectiones et observationes nonnullas.

Codicem illum [11] amplissimum vetustissimumque inscripsi omnium qui huc usque editi sunt in lucem, nec contra aliquem dicturum confido. Certe si de Ccodicibus canonum et constitutorum Romanæ Ecclesiæ loqui velimus, amplius aliquid audeo : nec enim vetustissimum modo et amplissimum, sed unicum dicere debueram. De Justelli prisco codice quid sentiendum, dissertatio nostra duodecima explicat. Dionysii vero Exigui uterque codex, unus canonum synodicorum, alter Epistolarum pontificiarum, numquam conditus est ad usum Ecclesiæ Romanæ vel episcoporum Romanorum seu mandato seu consilio; sed ille quidem instantia Stephani episcopi Salonitani, hic vero Juliani presbyteri Sanctæ Anastasiæ piis, ut ipse ait, studiis et sollicitudine; quos postmodum usu celeberrimo Ecclesia Romana complexa est : ita enim ex Cassiodoro (Div. Lect. cap. 3) asserunt vulgo scriptores rei canonicæ; licet de solo canonum Decclesiasticorum codice precibus Stephani adornato, non de altero, id Cassiodorus asseveret. Verum sit ita de utroque; hæc tamen una laus Codicis Dionysiani, quod privati hominis industria conditus, ab Ecclesia Romana meruerit adoptari, suisque deputari usibus sexto sæculo jam mediam partem elapso. At codex noster is ipse est quem sibi confecit Ecclesia Romana statim atque scripto jure et ipsa administrari cœpit et Ecclesias ad suam ordinationem pertinentes regere. Enimvero ante Nicænos Sardicensesque 44 Aconditos canones sola consuetudine ecclesiastica, solis regulis partim a principibus apostolorum, partim a proximis eorum successoribus usu ipso vivæque traditionis manu acceptis jus ecclesiasticum dictum videtur in Ecclesia Romana; post Sardicensem vero synodum, de condendo canonum codice cogitari cœpit, qui ex Nicænis Sardicensibusque canonibus sub una numerorum serie colligatis conflatus, solus per aliquod tempus rerum ecclesiasticarum regendarum legem sanxit, ac variis per succedentes ætates accessionibus auctus eam formam induit, quam nunc habes præ oculis, quæque ducentorum beationis illius ævi annorum disciplinam genuine repræsentat.

Vel ex hoc uno intelligit quisque cujus palato sapiunt antiquitas ecclesiastica et canonica disciplina Bvetus, quo in pretio habendum egregium istud utriusque καμήλιον, quo melius aliquid et ecclesiasticæ rei convenientius haud scio an præsente sæculo fuerit a tenebris vindicatum. Plura tamen adhuc sunt quæ codicem commendent. Quid enim quod exhibet antiquam illam canonum Orientalium versionem, quæ in usu fuit per plures Ecclesias Occidentales ante Dionysianam? Hanc quidem ex parte habemus in Isidoriana Collectione; sed nec hanc illam antiquam esse confidentius quis pronuntiare ausus esset, antequam id ex ejus collatione cum nostra appareret; nec sincera omnino habetur apud Isidorum, sed mendis, interpolationibus, aliisque corruptelis vitiata. Præterea antiqua Romanæ Ecclesiæ disciplina ex ista versione innotescit, dum aliquos Ccanones Orientales ab ea rejectos docet, alios mutatos suoque accommodatos usui : quod ex Dionysii versione obscurum manet, quippe qui canones ad fidem Græci textus transtulit, non habita ratione receptæ ab Ecclesia Romana disciplinæ. Mitto quod antiquas primasque habet versiones opusculorum sanctorum aliquot Patrum, qui sæculi quinti initio celebres fuere, et pontificum Romanorum conciliorumque usu consecratæ; quod Romanæ Africanæque disciplinæ nexum notiorem facit; quod plures fidei libellos qua editos, qua non antehac editos continet; quod aliqua Africanorum decreta in editis prætermissa redintegrat; quod epistolas aliquot Romanorum pontificum aliaque monumenta egregie interpolata sinceritati suæ restituit; quod non ea solum Dexhibet quæ ad disciplinam ecclesiasticam pertinent, sed etiam quidquid fere pro fidei causa actum scriptumque est vel ab apostolica sede, vel ab aliis episcopis per illa tempora, id codex comprehendit; in quo præstat et Dionysiano et cæteris canonum constitutorumque codicibus, qui nihil de rebus fidei attingunt, si capitula de gratia et libero arbitrio Cœlestini epistolæ annexa excipias, quæ apud Dionysium habentur et desiderantur in nostro, et Gangrenses anathematismos.

45 AHæc et alia hujusmodi, quæ suis locis occurrent, præclara quidem sunt. Duo tamen præter illa sunt quæ Ecclesiæ Romanæ studiosos (ecquis porro hujus studiosus non sit, si catholicus?) et antiquitatis ecclesiasticæ amatores magis afficient. Unum, quod ope hujus codicis dignoscitur, quæ quove tempore Orientales synodi in usum receptæ fuerint in Ecclesia Romana, quo Antiocheni canones, Constantinopolitani, Africani, et si qui alii in controversiam vocantur.

Alterum est, ex eodem nostro codice repelli ac funditus convelli impudentem calumniam, quam famosi illi Magdeburgenses centuriatores adversus sanctissimos pontifices Romanos Zosimum, Bonifacium et Cœlestinum sceleratissime struxerunt, cum eos palam et publice traducunt velut Nicænorum Bcanonum adulteratores, falsatores, corruptores : quasi per immane scelus et impietatem, ac furiosam ambitionem a Zosimo papa sciente ac volente suppositi sint Sardicenses canones pro Nicænis, cum illos sub Nicænorum nomine Carthaginensi concilio per legatos suos obtulit in celebratissima illa Appiarii presbyteri causa : In qua nefaria decretorum Nicænorum adulteratione pervicaciter perstiterit Bonifacius, homo ambitiosus, inquiunt, et impius, ac pertinaciter perseveraverit Cœlestinus : licet Africanam synodum veriora exemplaria Nicænorum canonum Constantinopoli et Alexandria accepisse, ac sceleratum fraudem falsatorum canonum detectam esse, probe sciret. Certa erit deinceps ex codicis inspectione non dicam modo apud catholicos, sed et apud quosvis non desperatæ Cconscientiæ homines, et scelerata hominum mente corruptorum protervia, et sinceritas candorque episcoporum Romanorum, qui quod acceptum a majoribus in suo codice legebant, bona fide protulerunt; quos eam ob rem ignorantiæ accusare non possis, quin Africanos episcopos, Orientales, ac plerosque Occidentales pariter insimules, quibus vel nullatenus vel obscure admodum innotuerant Sardicenses canones ac Nicænorum numerus, de quo ad nostram usque ætatem perseveravit eruditorum controversia.

VII. Hæc quidem optime, dicet aliquis, ac probata manet utilitas sinceritasque codicis : sed quamobrem Leonis Operibus annexus, ut simul prodirent? si quidem ille una cum dissertationibus sibi propriis volumini seorsim excudendo sufficere poterat.

DNon una profecto ratio id consilii persuasit. Non dicam per id temporis a me codicem inventum, cum Leoni edendo incubarem, et inde natam utrumque uno partu emittendi cogitationem; eodem codice usum esse Leonem nostrum; nonnullam lucem ex eo conciliari Leonis Operibus, ac præsertim eo loci ubi Sardicenses canones pro Nicænis ab eo laudantur : multa ejus ætate in codicem fuisse illata, magnam partem ab eodem illi insertam; maximam Eutychis sectatorumque ejus damnata dogmata attinere, quæ propria est et Leonis victoria et scriptorum ejus 46 Amateries. Sed potior ratio fuit, quod Leonis Epistolæ quæ Operum ejus pars est insignior, sunt velut necessarium codicis supplementum; quo resecto, codex nobiliore sui parte minutus mancusque erit; quo adjecto, jam perfectus est, integramque exhibet juris canonici veteris Romani bibliothecam, ex qua ecclesiasticæ administrationis leges depromptæ per tot sæcula fuerunt ab apostolicæ sedis præsulibus.

Epistolas Leonis necessarium dixi codicis supplementum, quia nihil omnino quod Leonis sit codici insertum habemus [12] : cum tamen omnium a Siricio papa usque ad Anastasium II præsulum Romanorum epistolas præcipuas complectatur, exceptis Anastasio I, cujus nihil superest, Sixto III, qui vix duas epistolas, et Hilaro PP., qui plures scripsit. BEt tamen cujus potius epistolæ suum in codice locum obtinere debuerant, quam Leonis, qui et plura cæteris scripsit de disciplinæ ecclesiasticæ observantia, et in Pelagianis Eutychianisque damnandis (quæ hæreses reliquum fere codicis occupant) pars magna fuit, et in posteriori etiam præcipua? Istam omissionem non ex casu vel oblivione contigisse, multo minus ex contemptu natam quisquam dixerit. Ex industria igitur factum ab iis qui codicis capitibus 41 et 42 (quæ adversus Eutychen gesta continent et a Leone videntur inserta) satius duxerunt una series subjungere, quæ adversus eosdem hæreticos acta erant Simplicio, Felice et Gelasio Romanis pontificibus, quam actorum filum interrumpere prolixis Leonis nostri de multiplici materia epistolis; ex quibus si tantum Caliquid delibassent codici inserendum, rem minus utilem et commodam facturi essent, quam cum plerasque ejusdem epistolas in unum corpus collectas ad calcem codicis posuere, ut ego factum suspicor.

Conjecturæ huic nostræ suffragatur utrumque codicis exemplar ms. Thuaneum et Oxoniense, ad quorum calcem Leonis epistolæ instar supplementi descriptæ sunt; ut in dissertatione duodecima diximus, et in indice integro Thuanei, quem codici præfiximus, quisque cernere potest.

De cæteris hujus voluminis partibus vix aliquid hic habemus præfandum. Dissertationem materiem exhibet illarum index mox secuturus. Notæ, observationes lectionesque variæ per se claræ sunt. Plerumque codices mss. ex quibus istæ manant, vel quæ Dgenuinam restituere, designavi; sæpe hos omisi recensere, cum videlicet indubitatæ certitudinis est emendatio et ad eam codices omnes conspirant. Earum aliquæ prolixiores fortassis videbuntur et aliquatenus alienæ : in hoc plurimorum eruditorumque scriptorum exemplo obsecutus sum, qui perspicuitati magis studuere quam brevitati, nefasque duxerunt non ea vel alieno loco illustrare, quæ illustranda quavis occasione occurrebant.

In his nonnumquam a doctissimorum virorum opinionibus recedimus, eas aliquando etiam impugna47 Amus; non alio ducti quam veritatis aperiendæ studio. Hanc dum sincere quærimus, si ab ea quandoque aberrare contigit, quod sæpe accidisse mihi merito vereor, de errore a quolibet, sive amico animo, sive inimico admoneri, id laudis ac beneficii loco referam; eumdem agnoscere ac delere, victoriæ deputabo.

VIII. Præfari desinam, si prius præstitero ne litterarius orbis ignoret, quorum beneficio promota et adjuta sit nostra in expurgando Leone opera, dum codicum mss. copiam fecerunt, omnemque opem benevole contulerunt. Regia librorum mss. Gaza uti libentissime permisit vir clariss. D. Carcavi hujus gazophylacii vigilantissimus præfectus. Quidquid e celeberrima Sangermanensis cœnobii bibliotheca usui Bnobis esse potuit, qua excusum, qua manuscriptum, id omne liberalissime profudit R. P. Domnus Lucas Dacheri, cujus doctrinam et pietatem cum omnibus suspicio, cujus amicitia cum paucis glorior. Codicem Leonis manuscriptum perhumaniter communicavit ditissimæ S. Victoris bibliothecæ scientissimus custos D. le Tonnellier. Quantum debeam viro doctissimo Eduardo Bernardo astronomiæ in Oxoniensi academia Saviliano professori, dicere non valeo. Non tantum enim codicis Romani aurum contra æstimandi apographum cura sua descriptum ad me transmisit, sed et bibliothecas Oxonienses summa diligentia ipse scrutatus est, archiva Laudina, Bodleiana, Orielensia, Baliolensia, Pembrochiana, etc., excussit, edita cum mss. codicibus contulit, varias lectiones propria Cdescripsit manu, ea cura, eo studio, ea humanitate, cui parem vix ac ne vix quidem invenias. Nec satis fuit viro liberalissimo sua profudisse, nisi et amicorum studium ac laborem impendisset, quorum oculis Cantabrigenses bibliothecas et codices mss. lustravit, indeque excerptas misit variantes lectiones. Humanissimo D. Thomæ Gale hanc me opem debere quando 48 ABernardus significat, ingratus sim, si viri nomen hoc loco reticeam. Neque tuum, Josephe mi Quesnelle, charissime agnate, vel silentio premere queam, vel sine grati animi significatione commemorare, qui ex ditissimo illo illustrissimi Thuani penu litterario, cujus fidissimus es promus condus, et codicis Romani exemplar ms. et tot Leonis mss. codices subministrasti, non singulari in me solum, sed et in litteras amore. Clarissimum virum D. Vion d'Herouval si pro collata codicum ope laudare omisero, solus ero omnium qui vel eruendæ vel illustrandæ antiquitati adlaborant, qui, nec si velint, se subtrahere queant beneficentissimo ejus erga litteras litteratosque studio. Cæteros, quibus aliquid officiosæ opis debemus, sua laus manet propriis locis commemoranda.

BQuod nec Cæsaream Viennæ bibliothecam [13], nec Romanas laudo, erit qui succenseat, quasi opulentissima illa ἀρχεῖα adire neglexerim. Non profecto peperci operæ, non amicis, quo ad illa litterarum adyta liceret penetrare; sed irrito conatu. Optassem in primis particeps fieri codicis Operum S. Leonis, quem a doctissimo viro Francisco Pegna cum Romanarum bibliothecarum mss. codicibus olim collatum didiceram a cl. viro Emerico Bigotio Rothomagensi eruditionis omnibus notissimæ. Codex ille mortuo Francisco Pegna ad Marium S. Angeli canonicum venerat, huncque in ejus bibliotheca præ manibus habuit Bigotius, qui post Marii mortem de codice per litteras sciscitans, aliud responsum non retulit, nisi quid de illo factum esset, ignorari. Forsan quæ primæ Chuic editioni non adfuere, alteri adornandæ, si quando id contingat, suppeditabuntur : quod ut ab eruditis omnibus prompto animo præstetur, pro sua eos in sanctissimum apostolicæ sedis pontificem doctoremque Ecclesiæ reverentia, pro suo in Ecclesiam ipsam studio enixis precibus cohortamur.




  1. Dicendum est Romæ ante annum 1472, ut patebit ex dicendis in præfatione ad Sermones S. Leonis num. 22. Addenda est etiam altera ejusdem editionis repetitio Venetus an. 1482, quæ præcessit Venetam anni 1485. Hoc loco memoranda pariter est interpretatio Italica Sermonum S. Leonis ex eadem Aleriensis editione Latina; ita ut et quinque epistolæ ejusdem pontificis, et ipsa Aleriensis nuncupatoria epistola Italice redditæ fuerint. Hujus autem rarissimæ editionis in-folio, quam apud cl. virum apostolum Zenum inspicere licuit, hic titulus est: Corsini di Bartolomeo Fiorentino. Sermoni del Beato Leone papa di lingua Latina in lingua Toscana da lui tradotti adi 21 di Maggio 1485.
  2. De Sincera Sichardi editione Basileensi an. 1536, vide præfationem ad Epistolas S. Leonis num. 28.
  3. Hi libelli et duo sequentes, utpote Leoni perperam afficti, inter supposititia opera in tomum secundum rejicientur, ubi et Quesnelli argumenta ac dissertationes ad eos Leonis asserendos lucubratæ confutabuntur.
  4. Confer nostram præfationem Sermonibus præmissam.
  5. Hic sermo suppletus et integer in appendice supposititiorum sermonum edetur serm. 14. Admonitio eidem prælixa legenda erit.
  6. Vide præfationem Epistolis præmissam.
  7. Hanc, quæ in nostra editione est epist. 2, et sequentem ad episcopos Siculos, quæ nobis quoque est epist. 17, Leoni prorsus adjudicandas in peculiaribus admonitionibus demonstrabimus.
  8. Nobis est epist. 162.
  9. Ratisponensem præstantissimam collectionem invenire nobis feliciter contigit : in qua quidem ultima Leonis epistola est illa, quæ a Pelagio II indicatur; eamque esse collectionem a Vigilio papa compactam et indicatam ab eodem Pelagio ostendemus in præfatione ad Epistolas numer. 42. Hinc Quesnelli inquisitio, num hæc collectio exhibeatur in Thuaneo codice, omnine superflua, et aliunde etiam inanis est. Cum enim in hoc codice continetur collectio 5, quam non Romanam sed Gallicanam tomo tertio probabimus; tum vero Leonis epistolæ 32 in eadem collect. 5 primitus descriptæ desinunt, non in epistola ad Leonem Augustum, sed in epistola ad Dorum; adeo ut ea solum, quæ huic epistolæ in Thuaneo codice subjiciuntur, additamenta sint, quæ in puris ejusdem collectionis manuscriptis desunt, nec indicantur in ipsa Thuanei codicis tabula, ubi primævæ originis monumenta recensentur.
  10. De hoc præstanti viro vide Muratorium Rerum Italic. tom. XVI, pag. 23 et 68. Alias vero ejusdem Bellonis litteras scriptas anno 1515, iis anteriores, quas Quesnellus huic præfationi inseruit, hic appendimus. Ex his enim inter cætera discimus, eximium hunc Leoninum codicem antequam in ipsius Belloni et cardinalis Grimani potestatem veniret, fuisse Petri Passerini, celebris Forojuliensis patriæ antiquarii, de quo idem Bellonus in epistola eodem anno data ad Jacobum Purlilianum comitem scripsit : Nihil est in universa patria librorum vetustorum, nihil antiquæ scripturæ, quod non accurate viderit, adamussim collegerit, etc.

    Antonius Bellonus Petro Passerino Sal.

    Librum sanctissimi Leonis papæ, dono quamvis abs te mihi quondam datum, non ut meum, sed ut tuum adhuc reverenter custodivi. Ita enim accipere servareque nolui, ut de Leone tibi liceret non minus quam de me ipso disponere. Cupio nunc ad tui imitationem Angelum Gabrielem illius munere, si concedas, afficere. Poterit enim, cum sit patricius in republica Veneta et litteraria præstantissimus, et Leonem suæ dignitati restituere, et nobis prodesse plurimum. Tu vero de libro non amplius poteris, de me tamen ut semper disponere. Vale.

    Hanc Belloni epistolam, sicut et recitatum alterius epistolæ fragmentum, nobis pro humanitate sua communicavit comes Franciscus Florius cathedralis Utinensis primicerius, qui de optimis studiis, ac de vetustis documentis rebus pluribus bene meritus est.

  11. Hunc codicem vetustum quidem et eximium esse nemo inficiari potest. At nec amplissimum esse omnium collectionum, nec Romanam collectionem exhibere, patebit ex iis quæ tomo tertio de eodem codice ac de aliis incognitis collectionibus canonum et constitutionum apostolicæ sedis fuse disputabuntur; ubi etiam ea confutabimus quæ Paschasius Quesnellus ex eodem suo præjudicio subinde colligit.
  12. Leonis epistolas triginta duas huic collectioni fuisse insertas innuimus annot. 8. Quesnelli præjudicium unde originem duxerit, explicabimus in observationibus ad dissertationem ejusdem duodecimam, quæ tomo tertio edetur.
  13. De Vindebonensis et Romanarum bibliothecarum codicibus, qui nobis usui fuerunt, in generali præfatione aliquid attigimus; sed in præfationibus peculiaribus ad Sermones et Epistolas plura. Codicem vero qui Joannis Baptistæ Mari canonici S. Angeli variantes, lectiones Sermonum S. Leonis tantummodo præfert, in bibliotheca Barberina invenimus. Vide hac super re præfationem ad Sermones, num. 27.