Jump to content

Quaestiones subtilissimae in Metaphysicen/7

Checked
E Wikisource


 LIBER 6 LIBER 8 



      [7.15 UTRUM SINGULARE SIT PER SE INTELLIGIBILE A NOBIS]

Utrum singulare sit per se intelligibile a nobis.

[] Videtur quod non: auctoritatibus.

[] Et primo auctoritate Aristotelis hic. Videtur enim dicere pluries et ostendere quod "abeuntibus a sensu" etc.

[] Item, II De anima: "sensus est singularium, intellectus uniuersalium".

[] Ex hoc multipliciter arguitur: et quia "diuersarum potentiarum sunt diuersa obiecta". Et etiam permutando. Et etiam deducitur de proportione potentiae ad obiectum secundum materiale et immateriale. Intellectus angelicus omnino immaterialis, sensus omnino materialis, intellectus noster medio modo; ergo consimiles condiciones obiectorum. Additur etiam quarto quod materia secundum se est ignota; illam includit singulare. Maior habetur in isto

[] capitulo, et ad hanc intentionem uidetur. Minor habetur ex De caelo et mundo: cum dico "hoc caelum", dico materiam etc.

[] Item, "quod quid est" est obiectum intellectus, ex III De anima. Singulare non habet proprium "quod quid est": tum quia tunc esset definibile, tum quia tunc de ipso esset scientia propria, quorum utrumque est contra Aristotelem, capitulo penultimo VII7. Et improbat secundum, quia tunc quandoque scientia esset, quandoque nonscientia. Tunc etiam secundo: infinitae possent esse scientiae, quia infinitas non repugnat singularibus. Unde propter hanc rationem secundum Porphyrium: "iubet Plato quiescere", et singularia ab arte relinquere. Tunc etiam tertio: habens notitiam perfectam de specie specialissima haberet imperfectam et in potentia tantum de quolibet singulari, sicut est de genere et specie. Sed hoc consequens improbatur. Nam agens per cognitionem non potest perfectissime se dirigere in agendo nisi cognos

[] cat perfectissime agibile quantum possibile est. Artifex autem per artem tantum uniuersalem de domo perfectissime se dirigit in faci endo hanc domum, ita perfecte sicut si hanc eandem prius nouisset. Igitur domus facta non est nata perfectius cognosci ab ipso quam in uniuersali.

[] Responsio: facit ut tantum per accidens illud quod non nouit; singularitas enim est annexa naturae quae est per se terminus.

[] Item, ad principale. Si singulare per se intelligitur, uniuersale per se non intelligitur; consequens falsum. Probatio consequentiae: aut uniuersale intelligeretur per eandem speciem per quam et singulare, aut per aliam. Non per eandem: tum quia idem quomodo repraesentabit aliquid sub ratione distincti et indistincti? Tum quia aut sic per eandem quod unica species, quae est ipsius uniuersalis, est etiam omnium singularium; aut quaecumque est alicuius singularis propria, illa etiam cum hoc est ipsius uniuersalis. Non primo modo, quia quomodo unica erit distincta ratio cognoscendi plura ut plura? Non secundo modo, quia tunc tot intentiones uniuersalis quot singularium. Non secundo principali modo: tum quia tunc pari

[] ratione manet species uniuersalis cum specie cuiuscumque singularis, et tunc infinitae species erunt uniuersalis; aut si secunda intendat primam, poterit intendi cognitio uniuersalis in infinitum. Quicumque etiam plura singularia intelligit, perfectius intelliget uniuersale. Tum quia quando duae species infuerunt, quare est altera uniuersalis et altera singularis, cum ab eodem phantasmate gignantur, et uirtute eiusdem intellectus agentis?

[] Contra:

[] Intellectus cognoscit differentiam inter uniuersale et singulare, igitur et utrumque extremum differentiae secundum propriam rationem, quia tantum sic differunt.

[] Item, discurrit a singulari ad uniuersale, et e conuerso; ergo cognoscit utrumque extremum discursus.

[] Item, singulare solum mouet intellectum, quia mouere est actio realis; ergo est suppositi.

[] Item, uirtus inferior ut sensus potest cognoscere singulare; ergo magis superior.

[] Item, species per se repraesentat illud a quo gignitur; quaelibet species intelligibilis primo gignitur a singulari, non ab intellectu agente, quia tunc esset eius species et principium intelligendi ipsum.

[] Dicitur quod in alio lumine aliud repraesentat.

[] Contra: lumen non facit aliam speciem; species ex natura sua repraesentat illud cuius est. Exemplum de quercu putrida non ualet, quia duae rationes agendi concurrunt, secundum quarum utramque in lumine semper agit, sed altera actio est imperceptibilis sensui quando fit fortior actio, sicut actio lucis incorporatae ibi quando color mouet in praesentia luminis maioris; quando autem fortior non potest esse propter defectum luminis, minor perci pitur.

[] Item, ad principale: nullius est distincta memoria cuius non praecessit distincta apprehensio. Intellectus suorum actuum, qui non sunt sensibiles, habet distinctam memoriam, ut patet, et hoc in quantum singulares. Ergo et distinctam notitiam habet eorum quando insunt.

[I. Ad quaestionem]

[] Responsio: quaestio est metaphysica quatenus quaerit de in telligibilitate simpliciter; pertinet autem ad librum De anima qua tenus quaerit de intellectualitate singularis respectu intellectus nos tri.

[] Dea primo articulo, primo uidendum est quomodo singulare sit per se intelligibile. Secundo, quomodo est "primo intelligibile". Tertio, quomodo dicitur sumptum sic "primum intelligibile" respectu duplicis intellectionis.

[A. Art. 1: De intelligibilitate singularis absolute 1. Quomodo singulare est per se intelligibile]

[] De primo: intelligibilitas absolute sequitur entitatem, ut dictum est VI, quaestione ultima. Singulare totam entitatem quiditatiuam superiorum includit, et ultra hoc, gradum ultimae actualitatis et unitatis, ex quaestione "De indiuiduatione", quae unitas non de minuit, sed addit ad entitatem et unitatem, et ita ad intelligibilitatem.

[] Item, singulare nihil includit quod non includit uniuersale nisi gradum praedictum. Sed non excluditur ab ipso intelligibilitas ra tione alicuius inclusi in uniuersali, quia tunc uniuersale non esset per se intelligibile; nec ratione illius gradus, quia tunc Deus uel angelus singularis non esset per se intelligibilis; ergo etc.

[2. Quomodo singulare est primo intelligibile]

[] De secundo: "primo intellectum" dicitur quod adaequat actum

[] a Loco De sic textus alter: Ad propositum ergo notandum quod singulare dicitur absolute intelligibile; secundo quomodo primo intelligibile; tertio quomodo duplex erit sumptum intelligibile

[] intelligendi. Puta, quando uidetur quantum bipedale ut adaequans uisionem, pars eius (licet per se uideatur) non tamen adaequat uisionem. Sic, quando species intelligitur ut adaequans intel lectionem, illud est primo intellectum; non genus nec differentia primo intelligitur, licet utrumque per se intelligatur.

[] Ad propositum: quodcumque aliud a singulari intelligitur, non includit complete singulare quantum ad quidquid intelligibilitatis est in eo, quia non includit gradum quo singulare est singulare. Singulare autem includit complete quidquid est intelligibilitatis in quocumque superiori. Non est ergo natum intelligi singulare ut pars inclusa in primo intellecto, sed tantum ut primum intellectum in quo alia quaecumque superiora per se intelliguntur.

[] Iuxta hoc additur quod ideae diuinae maxime erunt singularium, quia distincte repraesentant omnia alia intelligibilia a Deo.

[3. Quomodo singulare dicitur "primo

[] intelligibile" respectu duplicis intellectionis]

[] De tertio, intellectio duplex: una quiditatiua, quae abstrahit ab exsistentia; alia, quae dicitur uisio, quae est exsistentis ut exsistens. Prima, licet sit communiter respectu uniuersalium, tamen potest esse

[] primo respectu singularis. Et quandocumque est singularis, est eius primo. Non enim singulare ex se determinatur ad exsistentiam, sed abstrahit, sicut et uniuersale. Intellectio secunda est simul totius, id est, singularis in quantum exsistens. Et sic exponendo, "simul totum" apud Aristotelem non includet aliquod accidens sed tantum exsistentiam, quae non est de ratione alicuius, nec in quantum "quid" nec in quantum "hoc participans quid". Non est autem singulare primo modo obiectum intellectionis secundae nec e conuerso, sicut exponetur respondendo ad secundum argumentum.

[B. Art. 2: De intelligibilitate singularis

[] respectu intellectus nostri in hac uita]

[] De secundo articulo principali, primo uidendum est quod intellectus noster in hoc statu non intelligit per se singulare;b nec

[] b SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Contra: de articulis fidei qui sunt de singularibus; ut de actu uoluntatis, qui est circa rem particularem, de quo sunt praecepta diuina et circa quae sunt peccata. Ad primum: 8 III24 quaere qualem notitiam incomplexam de Christo requirit fides.

[] sensus sentit. Secundo, quomodo aliquo modo intelligimus sin gulare et sentimus, et quomodo non.

[1. In hac uita intellectus non intelligit

[] per se singulare nec sensus sentit]

[] De primo ostenditur quod ita est, sic: potentia cognoscens per se aliquod obiectum sub aliqua ratione, circumscripto quocumque alio, illo remanente, cognoscet illud per se; non sic est de intellectu, nec de sensu nostro respectu singularis; ergo etc. Probatio primae partis minoris: distinctissima intellectio singularis uidetur esse alicuius intentionis quam intellectus distincte cognoscit; sed posita illa praecise, amota differentia temporis, amoto alio et alio gradu intentionis, et sic de omnibus accidentibus illi intentioni, non uidetur quod intellectus sciat distinguere uel discernere si osten datur sibi a quacumque alia intentione singulari eiusdem speciei; ergo etc. Probatio secundae partis minoris per idem: haec albedo ponatur simul in loco cum illa albedine, manet ergo haec et haec, illa et illa, quia haec non est haec per hoc esse. Numquid sensus discernit in eodem loco duas esse albedines numero, si sint aeque intensae? Non. Quomodo etiam uisus discernit diuersitatem solarium radiorum, qui tamen a quibusdam ponuntur continue uariari?

[] Contra illud obicitur quod numerus propriorum sensibilium est per se sensibilis. Respondetur: quando utrumque sensibile secun dum illam unitatem, secundum quam est principium numeri, est proprium sensibile, talis non est unitas singularitatis proprie dicta; huius primi quaeritur "propter quid".

[] Responsio: nulla potentia cognoscitiua in nobis cognoscit rem secundum absolutam suam cognoscibilitatem, in quantum scilicet est in se manifesta, sed solum in quantum est motiua potentiae. Quia cognitiuae hic mouentur ab obiectis; natura autem non mouet secundum gradum singularitatis. Tum quia iste gradus non est principium actionis, sed limitatiuus principiorum actionis; tum, a posteriori, quia non est principium assimilandi, sed natura tantum, et idem est principium agendi et assimilandi.

[] Contra: "operationes sunt singularium", I29. Responsio: si in telligatur de "principio quo", exponitur: illud est naturae, non sine singularitate, non tamen per singularitatem formaliter.

[] |{ Contra: dictum est quod intellectus noster in hoc statu non potest cognoscere singulare sub ratione qua est singulare, quia "natura non mouet secundum gradum singularitatis", quia "ille gradus

[] singularitatis non est principium actionis, sed limitatiuus principiorum actionis". Sed hoc, si uerum esset, concluderet quod angelus non intelligit singulare, ita quod singularitas sit modus intellecti, quia eius intellectus est passiuus.

[] Ideo dicitur, corrigendo, quod omnis entitas actualis cuiuscumque rationis est ratio agendi in intellectum actione intelligibilis, quia sic actus et intelligibile conuertuntur. Probatur de exsistentia, quae est alterius rationis ab entitate quiditatiua et indiuiduali, quae tamen mouet in intellectione quae est uisio. Non tamen entitas indiuidualis uel exsistentiae est principium actionis naturalis dis tinctae contra actionem intelligibilis; ita enim quantitas est actiua.

[] Ex hoc sequitur quod intellectus, immediate receptiuus actionis obiecti, potest moueri a singularitate; non autem qui est receptiuus mediante actione naturali. Tantum primus est intellectus angelicus, qui uidet immediate singulare materiale. Secundus est noster intellectus, in quem non agit natura nisi mediante gignitione in sensum, quae potest dici actio naturalis materialis, respectu illius quae est intelligibilis, in intellectum.

[] Contra: intellectus noster habet aliquam intellectionem, quae dicitur uisio, quae potest esse naturae exsistentis sine uisione singularitatis, sicut uisus oculi uidet. Ergo intellectus noster est immediate receptiuus actionis a re; ergo a singulari.

[] Hoc conceditur: aliter non esset memoria in intellectu, ut est praeteriti. Illa enim non est alicuius nisi cuius fuit uisio intellectualis.

[] Et tunc corrigitur quod omnis entitas actualis est ratio agendi immediate in intellectum, qui capax est: non cuiuslibet actionis immediate sed a tali entitate sic intellectus angeli a quacumque entitate; noster non nunc ab entitate indiuiduali quae ratio, cum sit capax actionis ab exsistentia quae magis uidetur alterius rationis.

[] Item, quare angelicus, non noster? Nonne potentiae eiusdem rationis sunt respectu omnis entitatis? Istud poni potest tertium cuius non est causa in natura potentiae intellectiuae cum illis duobus de phantasmate, et tunc angelicus potest, quia perfectior. Nec passiuum a pluribus est imperfectius quando non potest perfici nisi patiendo; sicut perspicuum non est minus perfectum quod est illuminabile a quocumque luminoso quam quod tantum a sole.

[] Ulterius de intellectu agente potest dici quod non habet actionem circa Intelligentiam; et ideo nulli obiecto coagit in intellectione uisiua, quae est immediate in intellectiua, non mediante specie in memoria. Tunc enim non esset uisio, sed nec intellectus agens obiecto, nato intelligi uisiue, coagit ad speciem in memoria, quia illa fit ibi mediante uisione, et ita ab Intelligentia, non ab intellectu agente. Itaque cum omnis entitas, quae est actu in re, nata sit ab angelo uideri, nulla requirit intellectum agentem. Nec in nobis natura quae nata est uideri, et est actu in re, ut natura. Sed nec in nobis respectu singularis, quia si esset natum mouere intellectum nostrum, esset ad uisionem. Uniuersale ut uniuersale non est actu in re, et ita non est actu sub ratione talis intelligibilis nisi fiat in memoria, quia intelligentia praesupponit actu intelligibile; ergo non potest fieri in memoria ab intelligentia, sed tantum ab intellectu agente, non a re tantum, quia nec sic est indeterminata, nec nata est sola agere nisi in intelligentiam. Itaque in angelo et nobis tantum propter uniuersale est intellectus agens. }|

[2. Quomodo intelligimus singulare aliquo modo et quomodo non]

[] De secundo dicitur quod intelligimus singulare reflectendo ad phantasmata. Intelligitur enim per lineam reflexam, secundum Aristotelem in III De anima. Commentator habet "lineam spiralem", et ipse sic exponit quod quiditas abstrahitur a quiditate donec restet quiditas a qua non possit abstrahi.

[] Sed tunc esset linea recta, non spira nec spiralis. Aliter exponitur quod in phantasia confusum est substantia cum acci

[] dentibus, uel multa accidentia mutuo se contrahentia. Intellectus intelligendo uniuersale, abstrahit quodcumque illorum. Intelligendo tandem ut intelligat singulare, scilicet naturam quae est haec, non in quantum haec, sed cum accidentibus propriis huic, componit subiectum cum accidentibus. Et ita terminus a quo et ad quem reflexionis est confusum, et in medio est distinctum. Unde dicitur quod non tantum sunt aliqua secundae intentionis condiciones singularis exprimentia, ut "singulare", "suppositum" etc., sed etiam aliqua primae intentionis, ut "indiuiduum", "unum numero", "in communicabile" etc. Natura igitur intelligitur determinata istis, et est conceptus non simpliciter simplex, ut ens, nec etiam simplex quiditatiuus, ut homo, sed tantum quasi per accidens, ut homo albus, licet non ita per accidens. Et iste est determinatior conceptus ad quem deuenimus in uita ista. Nam ad nihil deuenimus cui, de ratione sua in quantum a nobis concipitur, contradictorie repugnet alteri inesse. Et sine tali conceptu numquam concipitur singulare distincte. De hoc autem et quomodo aliter singulare sit intelligibile, quaere in quaestione "De uniuersali". Quomodo autem est sensibile, quaere in solutione secundi articuli.

[II. Ad argumenta principalia]

[] Ad argumenta igitur:

[] Ad primum: quod dicta Aristotelis hic communiter sunt de "simul toto". "Illud enim immanifestum est recedens a sensu", et scientia fieret nonscientia, quia habitus idem manens, mutato obiecto, mutaretur.

[] Ad aliud: illud est modus obiecti, non ratio intrinseca neque cognita.

[] Contra: quae differentia inter obiectum sensus et intellectus? Responsio: sensus subordinatus est; ergo obiectum secundum om nem rationem subordinatur. Ideo non ualet proportio permutata, sicut nec in aliis ordinatis.

[] Sed quomodo est sensus singularis determinate magis quam intellectus? Responsio: sensus "simul totius" est, et ideo actus sensus non est abstractiuus ab exsistentia; intellectio autem ab strahitur. Et est ista condicio obiecti, non tantum per accidens concomitans, sed per se in quantum sensatum, per accidens autem semper concomitatur intellectionem quiditatiuam, de qua loquitur Aristoteles ut plurimum; quia de uisione intellectuali nihil uidetur locutus.

[] Ad deductionem de organico: ignis non est organicus, nec uirtus in semine; non tamen producunt uniuersalia. Solummodo sequitur "ergo non determinatur ad obiectum ex natura organi, quae est determinatae complexionis, sicut determinantur sensus"; aliunde potest determinari, et sensus indeterminari, quia natura ut natura est principium agendi in sensum.

[] Ad illud de materia: de "simul toto" exponitur, quod est mutabile, et ideo ignotum, id est non scibile.

[] Ad secundum principale: minor est falsa ex quaestione "De indiuiduatione", quia iste gradus indiuidualis facit unum per se cum natura. Primum consequens de definitione conceditur, et secundum, si scientia huius dicitur habitus inclinans ad speculandum aliquid de hoc in quantum hoc. Aristoteles exponitur de "simul toto". Et quod obicitur de infinitate: quodlibet infini torum est scibile nobis, non omnia simul, sicut si species ponerentur infinitae. Ultimum de scientia in potentia conceditur. Et cum improbatur per artificem, respondetur quod facit singularitatem per accidens, quia naturam per se, quam in esse consequitur singularitas; facit autem per accidens quod non per se cognoscit. Ducitur enim ratio ad oppositum, quia est tamen possibile cum alia intellectione per euidentiam rei.

[] Ad tertium principale: uidetur ostendere quod per nullam intellectionem, quam modo habemus abstrahendo, sit possibile dare modum quo uniuersale per se intelligatur, et singulare per se. Et est pro primo secundi articuli uel ad primum secundi articuli principalis. Aut si est possibile, quaere in quaestione "De uniuersali".

[] Ad argumenta contra: ad 1, 2 et 4 intelligitur de conceptu non simpliciter simplici uel "simul toto", secundum praedicta. Tertium et quintum de natura, quae est singularis. Sextum de aggregato cum accidentibus.


=============================================================
[recensere]

MISSING 7.16

=============================================================
[recensere]

[7.17 UTRUM DIFFERENTIA DIVISIVA GENERIS INFERIORIS INCLUDAT DIFFERENTIAM DIVISIVAM PRIMAM]

[] Utrum differentia diuisiua generis inferioris includat differentiam diuisiuam primam.

[] Quod sic:

[] Hic in VII: oportet in diuisione generis procedere per differentias per se, et tunc secunda diuidit priorem per se. "Nam fissio pedis est pedalitas". Quod praedicatur de alio in abstracto est praedicatio per se primo modo.

[] Item, si non, ergo duae differentiae specificae essent prima praedicata. Probatio consequentiae: illa sunt prima praedicata de quibus non praedicantur praedicata priora per se; ergo rationale et irrationale sunt prima praedicata, et tunc generalissima. Et tunc ex hoc sequitur quod propositio negatiua negans unam differentiam ab alia sit immediata: "rationale non est irrationale".

[] Item, si non, ergo differentia inferior non diuersificat genus secundum se; consequens falsum et contra Aristotelem quia animal, hoc ipsum quod est, est diuersum per differentias diuersas. Probatio

[] consequentiae: in genere diuiso, si sit genus intermedium, non est nisi genus superius et differentia constitutiua eius; genus superius non includitur in differentiis inferioribus, nec differentia, quae constituit scilicet sensibile, non distinguitur per differentias, quia ipsa non includitur in aliis differentiis, quia se habet ad ipsas sicut potentia ad actus; sed potentiale non distinguitur secundum essentiam suam per actum.

[] Contra:

[] Si sic, ergo differentiae essent differentes. Probatio: V dicit Philosophus: "differentia sunt diuersa aliquid-idem entia".

[] Similiter, X5: differentia aliquo sui sunt differentia; diuersa non. Sed rationale et irrationale sunt diuersa et differentia, quia conueniunt in differentia superiori, per te, sed ex hoc proceditur in infinitum, si omnis differentia includit superiorem. Quia si differunt, differunt differentiis, et illae differentiis, cum includant superiorem.

[] Similiter, tunc differentia esset uere species, et tunc plura genera quam decem, cum non sit species alicuius illorum decem; omne quod habet praedicatum dictum de ipso in quid et differentiam dictam in quale, est species, quia compositum ex genere et differentia, et potest per ista definiri, et omne definibile est species.

[] Sed talis differentia inferior habet superiorem, "praedicatum in quid", et aliam qua differt ab opposita differentia, quae dicitur de ea in quale.

[I. Ad quaestionem

[] A. Opinio Thomae]

[] Dicitur quod superior includitur in inferiori, quia dicit Philosophus quod ultima differentia est substantia rei; hoc non, nisi includeret alias praecedentes.

[] Similiter, Philosophus dicit: non oportet ponere alias differentias, sed solum ultimam, quia si aliae ponantur cum prima, est nugatio; quia non oportet ponere "animal bipes habens pedes"; hic nugatio transponendo terminos, nam dicto "pede" superfluum est ponere "habens pedes".

[] Similiter, dicit quod "ordo non est in substantia"; sed si

[] ultima non includeret primas, esset uere ordo in substantia, quia haec differentia prior, haec posterior.

[B. Contra positionem Thomae]

[] Contra: quod rationes non concludant. Et primo quod prima auctoritas non concludit, quia est copulatiua, sicut si allegant unam partem, concedant aliam quod "ultima differentia sit definitio rei", quod non concedunt, quia definitio est composita.

[] Item, quod ultima differentia non est tota substantia rei, quia de substantia huius non solum sunt omnes differentiae, sed etiam genus; ergo genus erit de per se intellectu differentiae ultimae.

[] Item, ultima differentia non est tota substantia rei, quia "omnis ratio habet partes"; et sicut "tota definitio exprimit totam rem, sic pars partem". Cum ergo differentia sit pars definitionis, exprimet partem rei, et non totam substantiam rei.

[] Quod ipsi uolunt de nugatione: quod sequitur ad dicta sua, non nobis. Probatio: omnis definitio uel dabitur per genus primum

[] et per differentias intermedias usque ad ultimam, uel per genus proximum et differentiam specificam. Si primo modo, differentia intermedia ponetur in definitione; et ultima includit omnes, per te; ergo omnes intermediae dicentur bis, quia et in se et in differentia ultima. Si secundo modo, cum genus proximum includat differen tiam suam, et ultima includit eam, dicetur bis.

[] Dicitur quod non sic datur, sed per genus primum et ultimam differentiam.

[] Contra, hic in littera: "omnis definitio dabitur per genus proximum et differentiam ultimam, uel per primum genus cum aliis differentiis intermediis".

[] Item, manifestius Boethius, Libro diuisionum, post diuisionem generis, dicit quod primo in definitione accipiendum est genus cum differentia, et uidendum si sit aeque cum specie definienda. Si minus fuerit, accipienda est alia differentia, et genus cum differentia priori erit loco generis, et sic quousque reddat speciem definiendam. Ergo non solum primum genus ponendum est cum ultima differentia, sed

[] genus cum omnibus differentiis intermediis. Plane dicit hoc in littera. Ergo uel ponendum est genus proximum cum ultima dif ferentia, uel primum genus cum multis differentiis.

[] Item, Philosophus, II Posteriorum, uult idem. Differentiae autem omnes concipiuntur cum genere in definitione speciei.

[] Contra tertium quod "ordo non est in substantia", contra: omnis substantia definibilis componitur ex quo et quali, VIII huius; et forma prior est, actus potentia ex IX cap. 724 tempore et perfectione; et similiter VII25: forma est magis ens quam materia et prior.

[II. Solutio quaestionis]

[] Propter istas rationes, et specialiter propter istam rationem probantem processum in infinitum in differentiis: uel erit dare aliquam differentiam quae non includit priorem; uel quod differentiae haberent differentiam praedicatam in quale, et aliam in quid, ut sensibile, et sic essent species.

[] Propter nugationem dicitur aliter: quod sicut forma, quae est tantum forma, est tantum actus, ita quaelibet differentia significat formam tantum de principali intellectu. Tamen illam formam per modum totius significat, quia quaelibet differentia est specifica respectu alicuius, et ideo quaelibet differentia est per se diuersa ab alia.

[III. Ad argumenta principalia]

[] Ad primum: quod Philosophus non uult nisi quod differentia superior diuidatur per differentias inferiores per se, quia fissio pedis solum diuidit habens pedes, non quod pedalitas praedicetur per se primo modo de fissione pedis.

[] Vel aliter: quod est concretio duplex. Quaedam enim forma concernit suppositum quod est eiusdem naturae concretae et in eodem genere; et est alia concretio ad subiectum quod non est eiusdem naturae. Et per hoc, abstractio duplex: scilicet a supposito, sicut humanitas; et alia a subiecto, sicut albedo. In proposito est abstractio non solum a subiecto alterius naturae, sed a supposito propriae naturae. Unde "fissio pedis" et "pedalitas" non sunt idem solum propter identitatem subiecti, sed quia pedalitas abstrahitur a supposito eiusdem generis.

[] Ad aliud: quod omne principium, quod solum est principium, est se toto diuersum. Et similiter omnis differentia, quae est solum differentia, se tota est diuersa. Et omnis talis est praedicatum primum, ita quod non est praedicatum quod sit de intellectu alicuius differentiae, quod sit prius aliqua differentia. Unde differentiae duae nihil habent commune praedicatum de eis in quid per se primo modo.

[] Ad tertium: quod consequentia non ualet, quia diuersitas secundum se materiae est per formas. Quia quod facit unum cum actu, diuersitas illius est per actum diuersum; et tunc genus, quod est potentiale, distinguitur in diuersas species per differentias.

[] Et si obiciatur quod tunc genus non distinguitur per dif ferentias nisi sicut materia per formas, et ego concedo, nec Philo sophus plus uult.

[IV. Ad argumenta Thomae]

[] Ad aliud, quod differentia est tota substantia: supra patet quod non est intentio Philosophi, sed completiue et perfecte est substantia rei, quia ab illa differentia est completiue tota substantia rei.

[] Ad aliud de nugatione: quod non est intentio Philosophi

[] quod definitio non potest dari per genus et multas differentias. Unde dico quod si ponantur in definitione multae differentiae ordinatae, non sequitur nugatio. Sed supponendo oppositum illius quod Philosophus uult probare, sequitur nugatio. Haec est hypothesis quod ab ultima differentia non est unitas rei. Et probat oppositum: quia da oppositum, et quandoque si genus sit remotum, datur definitio per multas differentias. Si enim unitas non est ab ultima differentia, cum unitas compositi sit ab ultima differentia, cum haec non sit ultima, erit aliqua alia ultima et actus; et cum multae sint ibi, tunc erit aliqua differentia ultimus actus, et ab ea erit compositum unum, et tunc aut erunt duae, aut una. Si una, erit nugatio, cum utraque ponatur. Si aliud, et utrumque in actu, et "ex duobus in actu ultimo non fit unum", sequitur quod ex illis duobus non fit unum.

[] Et de tertio, scilicet ordine substantiae: non plus uult Philosophus nisi quod ordo, in differentiis positis qualitercumque, non uitet nugationem, quia si uno modo sit nugatio, qualitercumque transponantur differentiae, adhuc erit.


[7.18 UTRUM UNIVERSALE SIT ALIQUID IN REBUS]

[] Quoniam autem de substantia consideratio.

[] Hic quaeritur utrum uniuersale sit aliquid in rebus.

[] Quod sic, uidetur:

[] Omne quod est tale per participationem reducitur ad aliquod tale per essentiam, alioquin tale per participationem esset primum tale; sed singulare est tale per participationem, ut "hic homo" per participationem hominis, quia aliter non plurificaretur homo in istis; ergo etc.

[] Praeterea, substantia est primum ens, et ita reale; sed intellectus noster nihil causat nisi accidens, secunda uero substantia est substantia; ergo etc.

[] Praeterea, si nihil esset in re nisi singulare, nulla est unitas realis nisi unitas numeralis, quae est propria singulari. Consequens falsum propter sex:

[] Primo, quia tunc omnis differentia realis esset numeralis, nam omne diuersum ea unitate est diuersum ab aliquo qua est in se unum. Hoc consequens falsum:

[] Tum quia omnia aeque differrent realiter, et ita non esset in re

[] aliquid quare intellectus magis unum conceptum abstrahit ab hoc albo et illo quam ab albo et nigro. Haec consequentia patet, quia si omnis differentia realis est tantum numeralis, ergo differentia numeralis est praecisa causa differentiae realis. Sed quaecumque aequaliter participant praecisam causam alicuius effectus, aequaliter participant effectum, patet. Sed omnia differentia realiter aequaliter participant istud, scilicet "differre numero", quia omnia differentia realiter in aliquo communi conueniunt et inter se distinguuntur, ut patet per definitionem differentiae, V Metaphysicae. Ergo omnia aequaliter differunt numero; et ultra: ergo omnia aequaliter realiter.

[] Tum quia differentia genere et specie esset tantum differentia rationis, et ita secundum quid; sed differentia numeralis esset realis et simpliciter; et ita arguendo "differunt specie, ergo differunt numero" esset fallacia secundum quid et simpliciter, quod est contra Aristotelem, V Metaphysicae cap. "De uno".

[] Secundo: consequens principale est falsum, quia tunc non esset generatio uniuoca sine consideratione intellectus.

[] Tertio: non esset aliqua similitudo realis, quia proximum eius fundamentum est unum, ex V Metaphysicae. Et istud tertium improbat responsionem quae posset dari ad secundum, scilicet quod

[] generans et genitum non habent aliquam unitatem sed similitudinem tantum.

[] Quarto: non esset aliquod unum mensura realis aliarum specierum in genere, quia non unum numero, secundum Aristotelem.

[] Quinto: non esset contrarietas oppositio realis, quia extrema eius prima non sunt singularia, et oportet utrumque esse in se unum.

[] Sexto: ipsius sensus non esset aliquod obiectum unum, quia non unitate rationis, nam obiectum praecedit natura actum sentiendi, et iste omnem intellectionem in nobis; et illud obiectum sensus non est unum singulare, quia tunc aliud non sentiretur. Confirmatur per illud II Posteriorum: "sensus est uniuersalis"; sed sensus tantum est obiecti realis; ergo etc.

[] Contra:

[] Aristoteles, VII Metaphysicae cap. illo "Quoniam autem de substantia consideratio". Primo sic: "substantia uniuscuiusque est propria sibi, et non inest alteri"; sed uniuersale nulli est proprium. Praeterea, secundo sic: "substantia non dicitur de subiecto, et uni uersale dicitur".

[] Et Commentator ibidem: "Uniuersale est de capitulo rela tionis".

[] Item, I De anima: "Uniuersale aut nihil est aut posterius est".

[] Item, aliter logica, quae est de uniuersali, esset scientia realis, quod falsum est.

[I. Ad quaestionem

[] A. Opinio Platonis de statu uniuersalium]

[] Ista quaestio primo potest pertractari contra positionem Platonis ponentis ideas secundum quod Aristoteles imponit sibi propter entitatem formalem rerum, secundum primam rationem superius positam ad quaestionem; et propter scientiam, quae est de necessariis tantum, et singularia ista sunt corruptibilia; et etiam propter generationem, quia generans particulare non sufficit.

[] Ista opinio si ponat ideam esse quandam substantiam separatam a motu et ab accidentibus per accidens, nihil in se habens nisi naturam separatam specificam perfectam, quantum potest esse perfecta, et forte habentem per se passiones speciei (aliter de ipsa

[] nihil sciretur) non potest bene improbari, quia non uidetur repugnare rationi absolutae entitatis tale singulare sic naturam habens. Nec absolute hoc improbat Aristoteles; sed quatenus ponitur incorruptibile, arguitur contra hoc in fine X. Hic autem in VII arguitur non impossibilitas, sed non-necessitas. Quia enim nihil non manifestum ponendum est a philosophantibus sine necessitate, arguit Aristoteles contra ideas quod non sunt necessariae propter illa propter quae ponebantur, et ita simpliciter non sunt ponendae. Quod non propter entitatem nec scientiam, arguit Aristoteles, VII Metaphysicae cap. illo "Utrum autem quod quid est"; quod non propter generationem, in capitulo sequenti.

[] Si autem ulterius ponat quis quod dicta idea est formaliter uniuersale, ita quod per identitatem praedicetur de isto corruptibili praedicatione dicente "hoc est hoc", statim uidetur includere contra dictionem quod idem numero sit quiditas multorum diuersorum, et tamen extra ipsa aliter non esset incorruptibilis.

[B. Opiniones aliquorum de statu uniuersalium

[] iuxta sententiam Aristotelis]

[] Isto praetermisso, potest quaestio pertractari secundum senten tiam Aristotelis loquendo de uniuersali. Et sunt hic duae opiniones extremae:

[1. Prima opinio: Uniuersale est in re

[] a. Expositio primae opinionis]

[] Quarum prima est quod uniuersale est in re, propter tres rationes quarum prima est: uniuersale est quod est "aptum natum dici de pluribus". Sed res de se est apta nata dici de pluribus, quia si non, aptitudo sibi repugnaret; nec conferri sibi posset, saltem non ab intellectu, quia tunc posset intellectus dare Socrati talem aptitudinem.

[] Praeterea, uniuersale, de quo loquimur, praedicatur de re, puta de singulari, praedicatione dicente "hoc est hoc", ut "Socrates est homo"; sed impossibile est aliquid praedicari de re nisi sit in re.

[] Item, "quod quid", absolutissime sumptum, est uera res, quia est principium et causa, ut habetur ultimo cap. VII Metaphysicae. Sed ipsum, absolute sumptum, est uniuersale. Probatio: quia sic absolute sumptum exprimitur per definitionem; sed "definitio non est nisi uniuersalis".

[] Modus ponendi est talis: in re, cum gradu limitationis quo singulare est hoc, ut dictum est in quaestione "De indiuiduatione",

[] est etiam natura per illum gradum limitata. Ista natura non solum est intelligibilis sine illo gradu, sed prior etiam est natura eo in re, et ut sic non repugnat sibi esse in alio, quia ut sic est prior, non est adhuc limitata ad hoc. Ut sic ergo prior est, erit uniuersalis.

[b. Contra primam opinionem]

[] Contra istam opinionem arguitur tripliciter. Primo sic: uniuersale est unum obiectum intellectus numero, et una intellectione numero intelligitur, ita quod intellectus, attribuendo ipsum diuersis singularibus, attribuit obiectum idem numero pluries conceptum, ut praedicatum diuersis subiectis, dicendo "hoc est hoc". Impossibile autem uidetur quod aliquid, quod est in re, sit idem intelligibile numero, et sic attribuatur diuersis.

[] Confirmatur: quia etiam ista natura ut prior gradu limitante, si intelligatur, numquam attribuetur uere nisi uni; alteri enim singulari non uere attribuitur ille conceptus, sed alius alterius naturae quae est in alio.

[] Praeterea, secundo sic: cui inest subiectum sub ratione qua est subiectum, ei inest et passio. Si ergo homo inest Socrati sub ea ratione sub qua homo est uere uniuersalis, Socrates erit uere uniuersalis. Nec erit accidens, quia medium non uariatur.

[] Praeterea, tertio sic: sequeretur quod sensus haberet pro per se obiecto ipsum uniuersale, quia, ut dictum est in quaestione "De intellectione singularis", natura mouet non in quantum haec, licet non nisi haec. Sequeretur etiam, si omne uniuersale est actu in re ex se, quod omnino superflue ponitur intellectus agens.

[] Contra modum ponendi sequitur quod tot sint uniuersalia quot singularia, quia quaecumque natura in quocumque indiuiduo habet illam rationem uniuersalis quae assignatur, et nulla est nisi respectu indiuiduorum, ut ostendit prima ratio supra, et ita quaelibet uniuersalis et nulla. Idem etiam praedicaretur de se in praedicatione uniuersalis de singulari.

      [2. Secunda opinio: Uniuersale tantum est in intellectu

[] a. Expositio secundae opinionis]

[] Alia opinio est quod uniuersale tantum est in intellectu. Ad hoc est auctoritas Commentatoris: "Intellectus facit uniuersalitatem in rebus"; alias etiam non uideretur intellectus agens necessarius. Confirmatur etiam propositum, quia intellectus agens non est uis factiua; ergo nihil causat extra intellectum.

[] Item, Boethius: "omne quod est, est unum numero". Ad hoc

[] est ratio, quia uniuersale est unum in multis et de multis, I Posteriorum. Includit ergo essentialiter comparationem ad supposita, ut praedicabile ad subicibile; sed talis comparatio non est in re, sed tantum in intellectu comparante.

[] Auctoritas ad hoc et modus ponendi habetur ab Auicenna V Metaphysicae cap. 237, ubi uult quod forma intelligibilis respectu animae est singularis, et alia in alio intellectu, sed eadem respectu indiuiduorum extra est uniuersalis. Quaere ibi.

[b. Contra secundam opinionem]

[] Contra istam opinionem: obiectum naturaliter praecedit actum, ergo uniuersale naturaliter praecedit intellectionem quando uniuersale intelligitur; sed non est in intellectu in actu nisi per in lectionem.

[] Confirmatur: quia si obiectum, ut obiectum et ut prius intellectione, non esset uniuersale, non posset ab intellectu comparari ad plura extra.

[] Praeterea, subiectum scientiae, in quantum subiectum, praecedit intellectionem. Sed ut sic, est uniuersale. Quia ut subiectum est primo tale, comparando ad propriam passionem; et si primo, igitur de omni. Et sic de eo scientia esse potest.

[] Confirmatur: sicut primum principium, quod est propositio uniuersalis, primo actu complexo concipi potest, ita terminus extra, sub ea ratione sub qua est eius terminus, prima intellectione incomplexa. Sed terminus, ut terminus, uniuersalis est, quia uniuersaliter sumptibilis.

[] Praeterea, tertio: uniuersalitas esset condicio entis in intellectu sicut uerum, et ita deminueret ens hoc sicut illud, et ita non magis esset aliqua scientia de uniuersali quam de uero.

[] |{ Ad ista posset dici quod licet obiectum sit prius natura actu, non tamen hoc oportet de modo necessario in obiecto maxime qui non est modus cognitus, sed sub quo cognoscitur; maxime si obiectum non est nisi simul tempore cum actu, sicut ponit Auicenna de uniuersali.

[] Contra: tunc, nullo considerante, non esset uniuersale in actu, et ita scientia habitualis non esset obiecti uniuersalis actu.

[] Praeterea, in quantum obiectum est prius actu, non intelligetur sub hoc modo; ergo uel sub nullo modo uel sub opposito, quia ut est obiectum, aliquem modum sibi determinat. }|

[] Contra modum ponendi: ista forma intelligibilis subiectiue

[] est in anima et realiter. Uniuersale autem, si est in intellectu, uidetur ibi esse ut obiectum cognitum in cognoscente. Isti modi essendi sunt diuersi, ergo etc. Et sic improbant hanc opinionem, iam positae rationes.

[II. Solutio quaestionis]

[] Circa huius quaestionis solutionem, primo distinguendum est de uniuersali. Sumitur enim uel sumi potest tripliciter:

[] Quandoque pro intentione secunda, quae scilicet est quaedam relatio rationis in praedicabili ad illud de quo est praedicabile, et hunc respectum significat hoc nomen "uniuersale" in concreto, sicut et "uniuersalitas" in abstracto.

[] Alio modo accipitur uniuersale pro illo quod denominatur ab ista intentione, quod est aliqua res primae intentionis, nam secundae intentiones applicantur primis.

[] Et sic accipi potest dupliciter: uno modo pro illo quod quasi subiectum remotum denominatur ab ista intentione; alio modo pro subiecto propinquo.

[] Primo modo dicitur natura absolute sumpta uniuersale, quia non est ex se haec, et ita non repugnat sibi ex se dici de multis. Secundo modo non est uniuersale nisi sit actu indeterminatum, ita quod unum intelligibile numero sit dicibile de omni supposito, et illud est complete uniuersale.

[] De primo modo potest intelligi secunda opinio, quia ista comparatio, quae est intentio secunda, non est nisi obiecti ut in intellectu comparante. De secundo modo potest intelligi prima opinio, quia natura non est de se haec.

[] Sed nec prima opinio ponit completum uniuersale, quia non sufficienter indeterminatum, quia non contrarie ad determinationem, sed quasi priuatiue uel contradictorie. Nec secunda opinio loquitur de completa ratione uniuersalis, ut quaestio habet difficultatem, sed de quadam intentione posteriore naturaliter ratione eius completa. Nam indeterminatio quasi contraria, qua "homo" est sic indeterminatum, ut unica intellectione conceptum quiditatiue insit omni, praecedit naturaliter illam intentionem secundam quae est uniuersalitas logica siue habitudo de multis.

[A. Primum membrum argumenti:

[] An uniuersale sit in intellectu]

[] De isto igitur tertio modo accipiendi uniuersale restat uidere primo an sit in intellectu. Et distinguo quod dupliciter potest aliquid esse in intellectu obiectiue, sicut modo loquimur de "esse in". Uno modo habitualiter, et alio modo actualiter; siue in actu primo et secundo. Primo modo est ibi quando est ibi ut immediate motiuum ad intellectionem, secundo modo quando actualiter intelligitur. Ista

[] esse, secundum positionem Auicennae, simul sunt tempore, licet primum prius natura. Licet enim non ponat speciem intelligibilem per quam obiectum est praesens primo modo manere in intellectu nisi dum actu intelligit, tamen prius natura est obiectum praesens ut motiuum quam ut intellectum actu, quia primum praecedit intellectionem ut causa, secundum sequitur siue concomitatur. Alius autem, qui negat speciem intelligibilem, non uidetur quomodo possit ista duo esse distinguere, quia nullum esse habet obiectum in intellectu, secundum ipsum, nisi per actum intelligendi, et ita nullum esse primum, et ita nullo modo mouebit intellectum; cuius tamen contrarium tenet ipse.

[] Tertia uia est communis: quod primum esse et tempore et natura praecedit esse secundum, et manet sine eo, secundum ponentes species intelligibiles manere sine actu. Inconueniens enim uidetur retentionem proprii obiecti post actum negare intellectui in quantum intellectus creatus, cum haec sit perfectionis in sensitiua. Et licet coniungatur intellectus phantasiae, quaero: quae est perfectio intrinseca intellectus? Accidit enim sibi in quantum intellectus coniungi cum phantasia. Et licet sit imperfectior non coniuncto phanta siae, non tamen forte alterius rationis in quantum potentia. Ergo

[] sicut separatus est intrinsece retentiuus, ita noster, licet minus.a

[] Ad quaestionem igitur, quoad hoc membrum, dico quod uniuer sale tertio modo dictum non est in intellectu secundo modo ex necessitate, ita quod quasi illud esse sit sibi necessarium, sicut probant rationes contra secundam opinionem, sed necessario est in intellectu primo modo, ita quod sine illo concomitante obiectum non inest ei uniuersalitas. Hoc probat bene prima ratio contra primam opinionem.

[] Sed quae est causa illius indeterminationis qua obiectum, habens esse primum in intellectu, est complete uniuersale? Respondeo quod non sola res, quia non est eius in se tanta indeterminatio,

[] a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA Sicut potest elici ex dictis eius in ista quaestione: praeter intentionem uniuersalitatis, quae est intentio secunda siue relatio rationis in praedicabili ad illud de quo est praedicabile, est triplex uniuersale. Unum est uniuersale dictum negatiue, et illud est natura in se absolute sumpta, quo modo loquitur Auicen na de humanitate quod nec est uniuersalis nec particularis. Et dicitur uniuersale negatiue quod non est natum fieri uniuersale completum sub illa ratione. Secundum est uniuersale dictum priuatiue, et illud est natura ut in indiuiduo determinata, quia potest fieri uniuersale completum per intellectum agentem. Tertium est uniuersale dictum contrarie, et illud est uniuersale completum, abstractum per intellectum a determinatione. Et dicitur contrarie ad differentiam naturae ut determinatae ad singu laritatem, quae dicitur ut sic priuatiue uniuersale, quia est apta nata fieri uniuersale siue indeterminate in actu. Istud tertium uniuersale habet esse in intellectu obiectiue et non necessario subiectiue. Obiectiue, inquam, non actu sed habitu, uel non actu secundo necessario, sed actu primo. Sed uniuersale primis duobus modis est in re; patet de se, sed alio et alio modo. Hic uniuersale tertium quomodo est in re, patet; licet non sub eodem esse sub quo dicitur uniuersale.

[] ut probat illa prima ratio; nec etiam intellectus possibilis, quia non reciperet indeterminatius quam obiectum esset factiuum. In omni autem natura, ut arguit Aristoteles, III De anima, est dare "aliquid quo est omnia facere, dato aliquo quo est omnia fieri". Hoc est: in tota natura uniuersali cuilibet potentiae passiuae correspondet potentia actiua, et si non extrinseca, intrinseca in eadem natura.

[] Ergo cum experiamur quod est aliquis intellectus in nobis quo est uniuersale fieri, hoc est, cui insit aliquid per quod obiectum est praesens ut uniuersale, necesse est aliquid esse actiuum illius. Et non extra, ut argutum est, ergo intra. Intellectus igitur agens, concurrens cum natura aliquo modo indeterminata ex se, est causa integra factiua obiecti in intellectu possibili secundum esse primum, et hoc secundum completam indeterminationem uniuersalis. Nec est alia causa quare intellectus agens cum natura facit obiectum sic esse nisi quia est talis potentia, sicut nec quare calidum calefacit. Est ergo natura in potentia remota ad determinationem singularitatis et ad indeterminationem uniuersalis; et sicut a producente coniungitur singularitati, ita a re agente et simul ab intellectu agente coniungitur uniuersalitati.

[] Et isto modo bene intelligitur illud dictum Auicennae quod natura de se non est uniuersalis nec particularis, sed tantum natura.

[] Et hanc tertiam indeterminationem probat tertium argumentum cum omnibus suis probationibus, non illam quae est uniuersalis, quia ista minor saluat similitudinem, contrarietatem, etc. Et isto modo dicatur "quid", et ista indeterminatio eius est priuatiua, alia maior quae est uniuersalitatis contraria.

[] Sed quae est actio realis intellectus agentis? Non uidetur quod circa obiectum, cum illud nihil sit in re. Hic dicunt quidam quod abstractio non fit a phantasmate sed ab obiecto, quia nullam speciem intelligibilem ponunt.

[] Contra: obiectum, quando est in esse primo in intellectu, aliter se habet ad intellectum quam prius quando non fuit in esse primo, quia nunc mouet, prius non; nunc intellectus intelligit ex ista motione, prius non. Ergo aliqua mutatio facta est prius naturaliter quam intellectus intelligat. Sed ista non est in phantasmate patet , nec in intellectu agente, nec in eorum coniunctione, quia semper erant aequaliter coniuncta, ex quo illud phantasma infuit. Ergo oportet ponere in intellectu possibili aliquam mutationem priorem natura ipsa intellectione per quam obiectum sit in esse primo in quo non fuit. Hoc conceditur, ita quod abstractio obiecti non est aliqua

[] actio realis, sed causatur species intelligibilis a phantasmate et intellectu agente simul; qua causata in intellectu possibili formaliter, simul causatur obiectum abstractum ibi, non formaliter sed obiectiue; et sic bene saluatur Auicenna, V Metaphysicae cap. 270, de forma intelligibili. Licet enim sit duplex modus "essendi in", tamen unus concomitatur alium necessario. Nisi enim ponatur ista gignitio, nulla actio realis potest dari intellectui agenti, et ita nec aliqua circa obiectum, quia illa numquam est intentionaliter nisi propter aliquam realem. Similiter, numquam obiectum erit abstractum nec uniuersale prius natura quam intelligatur, nisi ponatur quodcumque obiectum habens phantasma in phantasia, coniuncta intellectui agenti, esse abstractum et semper in esse primo, postquam eius inest phantasia. Et tunc quomodo post "addiscere" erit magis in potentia accidentali ad speculari quam ante?

[] Responsio: per habitum generatum; et phantasmata ordinate occurrunt.

[] Contra: iste habitus est in phantasia; si enim esset in intellectu possibili, quid facit circa phantasma, ut illud moueat intellectum possibilem nunc, et illud tunc? Non enim inclinat nisi potentiam in qua est.

[] Sed quod istorum est prius, scilicet "esse in intellectu" uel ista indeterminatio quae ponitur propria uniuersali? Videtur quod "esse in intellectu". Nam intellectus agens primo uidetur facere aliquid esse

[] in intellectu possibili, ergo si facit uniuersalitatem, hoc erit mediate.

[] Contra: tunc uniuersale erit posterius ente uero. Non solum enim est ens uerum quod est in intellectu in actu secundo, sed etiam quod in primo. Et uidetur quod sit imperfectius ens uerum quod est in habitu quam quod est in actu.

[] Item, singularitas prior est natura quam esse in re, igitur a simili.

[] Confirmatur: quia magis uidetur uniuersale abstrahere a quacumque exsistentia quam singulare. Ad istam dubitationem potest dici, etc.

[B. Secundum membrum argumenti:

[] An uniuersale sit in re]

[] Quoad secundum membrum quaestionis, scilicet an sit in re, responsio: esse in intellectu primo modo uel secundo non est nisi habere relationem rationis ad intellectum. Illud autem, quod est in re, bene habet istam relationem; ergo illud quod est uniuersale, est in re.

[] Confirmatur: aliter in sciendo aliqua de uniuersalibus, nihil sciremus de rebus sed tantum de conceptibus nostris, nec mutaretur opinio nostra a uero in falsum propter mutationem in exsistentia rei. Potest igitur uniuersale esse in re, ita quod eadem natura est, quae in exsistentia per gradum singularitatis est determinata, et in intellectu hoc est ut habet relationem ad intellectum tamquam cognitum ad cognoscens est indeterminata. Ita quod sicut ista duo esse concur runt per accidens in eadem natura, et posset utraque esse sine altera, ita etiam determinatio et indeterminatio praedicta. Et ex hoc apparet quod non est necesse illud, quod est uniuersale, esse in re, licet possit, sicut necesse est ipsum esse in intellectu.

[] Contra: contraria non insunt eidem; determinatio, qua est hoc, et indeterminatio, qua est idem huic et illi, sunt contraria secundum praedicta.

[] Dicitur quod non insunt secundum idem, quia unum secun dum unum esse et aliud secundum aliud esse. Sed tunc oporteret ponere ista esse naturaliter esse priora istis contrariis.

[] Similiter, quod absolute contraria compatiantur se in eodem, non uidetur; nec aliqua diuersa secundum quae contraria insunt;b puta album et nigrum secundum aliam et aliam partem superficiei, talia non insunt eidem subiecto proprio. Si autem ad totum com parentur, respectu eius sunt contraria secundum quid.

[] Item, quomodo intelligitur "quid" absolute, et quomodo sin gulare, si semper natura cum intellectu agente facit indeterminatum complete in intellectu possibili?

[] Item, estne ista abstractio intellectus agentis, perfectionis? Vide tur quod sic, quia sine intellectu agente non posset esse intellectio abstracti; ergo illud adiungitur ut concausa propter perfectionem maiorem.

[] Contra: cognoscere confuse est imperfectionis; ergo magis con fuse imperfectius.

[] b SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: quando enim dicuntur inesse secundum diuersa

[] Ad primum de contrariis posset dici, etc.

[] Ad aliud dicitur quod "quid" intelligitur absolute (et ita illud quod est singulare) siue indifferentia uniuersalis, quando natura sola mouet intellectum sine intellectu agente. Sed singulare, in quantum "hoc", numquam mouet, ut prius dictum est; ideo non intelligitur nisi ab intellectu intelligente res in quantum sunt in se manifestae, non quia primo mouetur. Primo modo uisus uidet singulare; secundo modo, non; tertio modo, quando coagit intellectus agens naturae, intelligitur uniuersale complete.

[] Contra: fictio uidetur quod intellectus agens quandoque coagit phantasmati, quandoque non, cum utriusque uirtus actiua sit naturalis, non libera.

[] Item, quomodo phantasma sola uirtute propria mouebit intellectum possibilem?


[7.19 UTRUM CONCEPTUS GENERIS SIT ALIUS A CONCEPTU DIFFERENTIAE]

[] Utrum conceptus generis sit alius a conceptu differentiae.

[] Quod non:

[] Quia in littera dicitur "genus nihil est praeter eas quae sunt generis species".

[] Item, in X huius cap. 102: genus secundum se est diuersum in diuersis speciebus, etc.

[] Item, alioquin esset pars speciei, et ita non praedicaretur formaliter de ea.

[] Item, VII Physicorum: comparatio non fit secundum genus, quia "in genere latent aequiuocationes".

[] Contra:

[] Si non, aut est idem conceptui unius differentiae tantum, et tunc non praedicabitur nisi de una specie. Aut cuiuslibet differentiae, et tunc uel tot erunt conceptus generis quot differentiarum; uel si tantum unus est conceptus generis, illi uni omnino erunt idem conceptus differentiarum, ergo et inter se idem. Omnia illata sunt inconuenientia; igitur etc.

[I. Ad quaestionem. A. Pars negatiua eiusque refutatio]

[] Opinio quod non, propter tertiam rationem supra. Modus ponendi: quod non sunt synonyma "genus" et "differentia". Differunt enim penes modos siue rationes concipiendi eundem conceptum, quae sunt rationes determinabilis et determinantis. Ratio generis est ratio determinabilis; ratio uero speciei est ratio determinati.

[] Contra istud: igitur in definitione erit nugatio, quia idem con ceptus bis dicitur per genus et differentiam.

[] Responsio: nugatio excusatur propter diuersos modos concipi endi.

[] Contra: tunc est nugatio quando, positis definitionibus pro nominibus, idem bis dicitur, ex isto cap.7 et ex II Perihermenias. Positis autem rationibus generis et differentiae, idem conceptus bis dicitur; igitur etc.

[] Confirmatur, quia secundum Aristotelem in isto cap.9, hic est nugatio: "pedes habens bipes", et tamen est alia ratio concipiendi.

[] Item, istae rationes concipiendi aut sunt essentialiter intra conceptus generis et differentiae; aut non sunt, sed accidentales sub quibus illi conceptus concipiuntur. Si secundo modo, non uitatur nugatio. Si primo modo, aut igitur utraque ratio est essentialis intra conceptum speciei, aut non. Si non, igitur definitio essentialiter includit quod non pertinet essentialiter ad speciem; includit enim quod essentialiter includitur in conceptu generis. Si sic, igitur conceptus generis et differentiae sunt simpliciter alii, quia per rationes alias quas essentialiter includunt, quae etiam sunt de per se conceptu speciei. Nam tantam diuersitatem ponit opinio opposita, ut iam patebit.

[] Item, tertio: definitio debet esse primo eadem definito. Conceptus iteratus non est primo idem sibi semel sumpto. Igitur conceptui speciei non est primo idem conceptus generis et con ceptus differentiae simul; sed alter tantum, et ita alter superfluit.

[] Sequitur etiam, quarto, omnino ut uidetur, quod completa definitio daretur per genus tantum, quia exprimeret totum conceptum quiditatiuum speciei. Ratio enim determinantis non requiritur, quia ista ratio non cadit in intellectu speciei. Est enim fallacia accidentis "rationale est determinans, homo est rationalis, igitur homo est determinans". Non igitur requiritur "rationale" in definitione propter istam rationem, quia ipsa extraneatur definito. Nec propter conceptum cuius esset illa ratio, quia ille totus expri mitur per genus.

[B. Pars affirmatiua. 1. Art. 1: Conceptus generis est unus in se]

[] Ideo ad ostendendam oppositam partem quattuor sunt uidenda:

[] Primo: quod conceptus generis est unus in se; quod ostenditur tripliciter: Primo, quia omnis certitudinem habens de aliquo, dubitans autem de omnibus determinantibus illud, habet de illo de quo est certus conceptum unum, alium ab illis de quibus dubitat; alioquin esset certus, et de nullo, quia de nullo conceptu. Potest autem haberi certitudo de inhaerentia conceptus generis alicui, dubitando de quocumque conceptu speciei ut cum animal uidetur a remotis , uel melius per proprietatem conuertibilem cum genere, demonstrando ipsum de aliquo demonstratione "quia", de quo nescitur aliqua species generis.

[] Secundo sic: "differentia sunt diuersa aliquid-idem entia", ex V huius et X cap. 414, ita quod magis unum sunt differentia in illo in quo conueniunt quam in illis in quibus differunt; alioquin essent primo diuersa, non differentia. Igitur et illud, in quo sunt idem, est in se magis unum quam illa quibus differunt. Species generis proprie differunt differentiis et sunt idem in genere, igitur genus est magis unum in illis quam differentia quibus differunt, quod non esset nisi generis esset unus conceptus. Nam si plures, ita essent illi diuersi sicut conceptus differentiarum quoad hoc quod species nihil unum essent.

[] Tertio sic: genus praedicatur proprie et in quid de specie, igitur secundum aliquem conceptum; non eundem speciei, quia tunc illa praedicatio esset eiusdem de se; igitur secundum alium con ceptum a conceptu speciei, et similiter de quacumque specie. Ille autem alius a quacumque specie est unus in se; alioquin tot genera quot species.

[] Additur, quarto, quod nomen generis est uniuocum, igitur significat unum conceptum. Sed quomodo unum? Responsio: genus aut concipitur primo, scilicet ut obiectum adaequans in tellectionem, aut per se et non primo, scilicet in aliquo concepto adaequante intellectionem in quo genus includitur. Primo modo, conceptus eius est unus numero, sicut intellectio una numero; et generaliter, ita unica intellectione numero intelligitur magis commune sicut minus commune.

[] |{ Nota quod sicut idem numero fit a diuersis specie, ita eadem intellectio numero hominis nata est fieri ex phantasmate cuiuscumque singularis. }|

[] Secundo modo, conceptus illi primi sunt ualde diuersi. Omnes tamen includunt unum conceptum numero, non qui est unus numero ut ibi concipitur sed tot numero in quot includitur, quia non alia intellectio est circa includens et inclusum , sed qui natus est esse unus numero, quando primo concipitur et indifferens ad omnes alios.

[2. Art. 2: Conceptus generis est alius a conceptu differentiae]

[] Secundo uidendum est quod conceptus generis alius est a conceptu differentiae quod ostendetur in quaestione sequente , et ita alius est quod primo diuersus. Et ex hoc sequitur quod est alius a conceptu speciei sicut partialis a totali, quia species essentialiter includit conceptum differentiae et generis.

[3. Art. 3: Quid determinate concipitur per genus et differentiam?]

[] Tertio: quid determinate concipitur per genus et quid per differentiam?

[] Sciendum, secundum quod dicit Aristoteles, cap. praecedenti VII19: "Sicut ratio ad rem, sic partes rationis ad partes rei". Et, VIII cap. 320, oportet "terminum esse rationem longam" et exprimere "quid et quale". In specie autem non sunt nisi duae primae partes essentiales, scilicet actus ultimus quo species est id quod est, et proprium potentiale respectu illius actus ultimi quotcumque ordinata includat illud potentiale, siue ordinata realiter naturaliter siue aliter, de quo dicetur in quarto articulo. Differentia ultima, quae est specifica, a qua est unitas rei et definitionis, includit praecise de suo per se intellectu actum ultimum in re, qui est causa unitatis completa; et genus proximum praecise per se includit proprium potentiale respectu illius actus.

[4. Art. 4: Quid in re correspondet istis conceptibus? a. Opinio Henrici Gandauensis]

[] Quarto, uidendum est quid istis conceptibus correspondeat in re.

[] Dicunt quidam quod in re sufficit differentia intentionis quae nullam differentiam nec compositionem actu ponit in re, sed tantum potentialem, sic quod ipsa nata est facere diuersos conceptus in intellectu de se, ita quod ista differentia actu est solum in intellectu concipiente. Non sufficit autem differentia rationis, quae est quando res non est nata facere nisi unum conceptum, qui tamen potest concipi sub diuersis modis concipiendi.

[b. Contra opinionem Henrici]

[] Cum ista opinione conceditur quod differentia rationis non sufficit ad distinctionem generis et differentiae, sicut argutum est contra primam opinionem.

[] Sed quod nec ista differentia intentionis sufficit, arguitur sic: quia concipiendo genus, aut concipitur aliquid rei in specie aut nihil; similiter de differentia. Si nihil: isti conceptus uidentur fictitii, non reales; nec sufficit "dicentur in quid de specie". Si aliquid: aut idem aliquid, et tunc erit idem conceptus; aut aliquid aliud, et tunc erit in re aliqua differentia prior differentia conceptuum.

[] Respondetur quod aliquid rei concipitur et idem. Nec sequitur "igitur idem conceptus", quia eadem res nata est facere diuersos conceptus.

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Istorum confirmationem quaere in
  quaestione de indiuiduatione per omnia argumenta ostendentia
  aliquam esse unitatem realem minorem unitate numerali.

[] Contra: una res nata est formare conceptum unum sibi adaequatum, quia alias non esset cognoscibile unum, quia nec unico actu cognoscibile. Sed illum sibi adaequatum conceptum formando, uidetur immutare intellectum quantum nata est ipsum immutare.

[] Aut si dicas quod propter suam perfectionem, praeter illum adaequatum, nata est res immutare intellectum ad conceptus non-adaequatos, quis erit ordo in immutando ad illos et ad istum adaequatum? Numquid facit primo notitiam propriam aut confusam? Et quodcumque prius facit si non tantum prius natura sed tempore , uidetur quod nihil amplius facit, quia agens naturale praesente passo statim facit quod potest.

[] Quidquid sit de istis, uidetur quod prima ratio stet. Nam species, formando duos conceptus generis et differentiae, non tantum causat duos actus in intellectu distinctos numero, sed causat duas notitias actuales uel habituales, habentes obiecta propria distincta, et hoc ita distincta sicut si illa duo obiecta essent duae res extra. Quaero igitur an istis notitiis cognoscat intellectus obiectiue aliquid in re? Si nihil, fictio est. Si idem, ergo idem obiectum est. Nisi dicas quod una res extra facit formaliter duo obiecta in intellectu, et tunc non uidetur quod res uel aliquid rei sit obiectum, sed aliquid factum a re. Si aliud, habetur propositum, quia differentia ante conceptus.

[] Item, secundo ad principale: omnis differentia, prior naturaliter omni actu rationis, uidetur differentia realis. Obiecta naturaliter praecedunt actus et distinctio obiectorum distinctionem actuum, maxime quando haec illam causat, ut hic ponitur. Ergo differentia intentionis, quae est in conceptibus, concludit priorem in obiectis, quae erit realis.

[] Potest dici, sustinendo differentiam intentionis, sicut habetur in quaestione "De uniuersali", quod res obiectiue est in intellectu, uel in actu primo uel in actu secundo. Et differentia quaecumque, quae non conuenit rei nisi sic uel sic et hoc, siue hoc uel illud esse praesupponatur differentiae siue necessario concomitetur , est differentia rationis, scilicet sustinendo differentiam rationis communiter ad differentiam intentionis et rationis proprie dictam. Nam nulla talis inest rei exsistenti in se, nec sine actu intellectus concomitante uel praecedente et hoc, intellectus possibilis considerantis, ut quando est res in intellectu in actu secundo; uel intellectus agentis abstrahentis, ut quando est res in intellectu in esse primo.

[] Differentia igitur rationis stricte loquendo est differentia posterior naturaliter actu intellectus possibilis considerantis idem obiectum sub alia et alia ratione. Et hoc, siue illa differentia sit obiecti exsistentis in intellectu in actu secundo; siue habitualiter, per habitum derelictum ex actu concipiendi nam esse tale habituale est naturaliter posterius actu considerandi. Sed differentia intentionis est prior naturaliter omni actu intellectus possibilis et omni esse obiecti in ipso intellectu, siue sit actuale, siue habituale derelictum ex actu eius. Sequitur tamen ordine naturae actum intellectus agentis et concomitatur ipsum necessario "esse in intellectu possibili" in actu primo. Haec magis patent ex dictis in quaestione "De uniuersali".

   [c. Quomodo una essentia facit diuersa obiecta intelligibilia]

[] His intellectis pro differentia intentionis in communi, ulterius in speciali sciendum est quod essentia una specie quantumcumque simplex ut albedo nata est ex se facere diuersa obiecta praesentia intellectui possibili. Quod, sicut dictum est in quaestione praedicta, non est realiter nisi facere realiter aliqua diuersa per quae illa sint obiectiue praesentia. Nam circa esse obiectiuum, cum nihil sit, non cadit mutatio nisi per mutationem realem in aliis, per quae ista sunt obiectiue praesentia.

[] Quare autem sic sit factiua diuersorum, non est ratio propter perfectionem, quia tunc Deus faceret, quod negatur. Nec propter imperfectionem, quia tunc materia prima faceret. Nec propter aliquam differentiam priorem in natura rei extra intellectum. Sed sicut calor, quia est calefactiuus, non propter perfectionem in communi nec propter imperfectionem, ita quaelibet talis essentia, quia talis, factiua est talium duorum in intellectu realiter, et per hoc duorum obiectiue. Praeter hoc etiam factiua est unius conceptus adaequati, sed illius forte primo ut confusi in quantum percepti, aliorum autem prius natura sed non perceptorum, sicut alibi habetur de processu intellectus nostri in intelligendo.

[d. Ad argumenta contra positionem Henrici]

[] Tunc ad argumenta contra positionem de differentia inten tionis.

[] Ad primum: genus et differentia diuersa obiecta intelligibilia includunt, et tamen in utroque idem re intelligitur. Quia sicut potest idem habere esse in re et in intellectu, ex quaestione praedicta, ita potest habere unum esse in re et duo in intellectu, et

[] concomitantibus illis duobus, esse duo obiecta, quia unum obiectum in uno intellectu tantum unum esse habet.

[] Per hoc patet ad totam deductionem contra responsionem, quia et unum adaequatum conceptum generat et plures non-adaequatos, et simul tempore quantum ad esse primum in intellectu, licet non quantum ad esse secundum, quod non est sine perceptione. Sed non tenetur illud in secunda responsione, "quod propter perfectionem" etc.

[] Cum reducitur ratio, concedo quod simpliciter sunt diuersa obiecta, sicut si essent essentiae diuersae; sed sunt obiecta diuersa concomitante esse in intellectu. Ut autem res est obiectum, eadem est, ita quod idem extra, sub duobus esse in intellectu concomitantibus, habet rationem unius materialiter, et duorum obiectorum formaliter.

[] Ad secundum principale patet: differentia prior natura omni actu intellectus, tam agentis quam possibilis, est realis. Concedatur. Sic minor falsa.

[] Sed per omnia dicta non uidetur prima difficultas soluta quomodo duo obiecta formaliter in quantum obiecta et tamen una essentia, si illa essentia aliquo modo cognoscatur. Quia illa essentia una, si tantummodo per duo esse in intellectu est duo obiecta et secundum illa non cognoscitur, quia illa accidunt obiecto , non uidetur quomodo erunt duo in quantum obiecta.

[] Non uidetur etiam quod aliqua intellectionum istarum aliquid rei cognoscatur. Quod ostenditur sic: quia intellectioni abstractiuae

[] rei cognoscatur. Quod ostenditur sic: quia intellectioni abstractiuae potest succedere intellectio intuitiua eiusdem primi obiecti, praecise quando abstractiua alicuius rei est imperfecta, alia perfecta. Sed uisiones duae non possunt esse generis et differentiae, quia uisio non est nisi obiecti primi realiter exsistentis et praesentis. Ex hoc sequitur quod intellectus diuinus non cognoscet, ut distincta, obiecta illa quorum ponitur differentia intentionis; nec aliquis intellectus, nisi abstractiue intelligens, et ita imperfecte.

[] Item, cum dico "Socrates est homo", non est unio actuum concipiendi, quia hic actus non est ille. Nec obiectorum habentium differentiam intentionis, quae scilicet non habent esse extra sed in intellectu, actu primo; tum quia obiectum unum, ut sic, non est aliud; tum quia obiectum unum facit aliud in esse talis obiecti, et licet includat ipsum ut factum, non est ipsum; tum quia tunc non dependeret ueritas orationis a re extra.

[] Igitur est unio quorumcumque; sic primo saltem est pro re extra. Et tunc pro opinione de differentia intentionis erit praedicatio eiusdem de se; nec alia erit ueritas istarum "Socrates est homo", "Socrates est animal", "Socrates est substantia" etc.

[] Qui melius scit exponere differentiam intentionis, euadendo dictas difficultates, exponat.

[II. De distinctione formali a parte rei]

[] Alia est opinio quae, propter praedicta motiua ne ponat conceptus simpliciter diuersos generis et differentiae esse fictitios, sed cum utroque illorum aliquid in re concipiatur (cum illorum actuum sint obiecta in quantum obiecta ita formaliter diuersa sicut si essent res omnino diuersae) , ponit quod illis correspondent aliqua in re realiter diuersa; ita realiter quod, circumscripta omni operatione intellectus agentis uel possibilis, et omni esse in intellectu prae supposito uel concomitante, erit in re illa differentia.

[] Sed realis differentia ponitur habere gradus. Est enim maxima naturarum et suppositorum; media naturarum in uno supposito; minima diuersarum perfectionum siue rationum perfectionalium unitiue contentarum in una natura.

[] |{ Istam differentiam uidetur necessarium ponere in aliis, puta in ente et eius passionibus, relatione et fundamento in Deo et creatura.

[] Quandoque uidetur etiam sed non est ita necesse quod sit ponenda in causa multorum, sicut potentiae animae et uirtualitas in aliis; similiter in eminentia, siue alterius speciei siue eiusdem.

[] Sed in istis duobus ultimis potest bene negari, quia idem non distinctum potest multa causare; idem non distinctum potest multa excedere. Et continentia uirtualiter uel eminenter non est perfectionum realium, quia tales actualiter continentur et formaliter denominant. Virtualiter et eminenter contentum continetur ut aliud ibi contineri: non inesse sed abesse uel deesse.

[] Secundum etiam illam opinionem quae ponit "minus" in ea dem specie esse realiter in "magis", non est ibi sicut perfectio realis tantum, sed ut pars quantitatiua uirtualis, non mobilis, uel corruptibilis sine corruptione totius rei. Ita non est ibi differentia rationum realium. }|

[] De qua differentia quaere in IV, in quaestione "De uno". Talis necessario est differentia illius perfectionis in re quae cor respondet conceptui generis, et illius quae correspondet conceptui differentiae. Sed maior est bene quidem, puta materiae proximae et formae, sicut sensitiui et rationalis secundum pluralitatem formarum. Sed ista est minima ubi potest saluari fundamentaliter ratio generis et differentiae. Hae autem perfectiones distinctos formant conceptus, et distincta sunt obiecta illorum conceptuum sicut si essent separatae; quemadmodum alibi habetur quod

[] quidquid perfectionem aliquam consequitur ex propria eius ratione, etiam eam consequitur quando unitiue cum alia continetur, sicut actio propria et caetera huiusmodi.

[] Et per hoc potest forma specifica unitiue continens formas generum intermediorum esse principium multarum operationum illis contentis correspondentium, si illa intermedia ex se sint actiua. Nihil enim tali perfectioni deficit quando continetur, sed limitatio tollitur a continente, quia non tantum illam continet sed istam continet ac si non illam, et e conuerso. De hoc quaere ubi supra.

[] Nec tamen quaecumque continentia perfectionum sufficit ad rationem generis et differentiae, sed illarum quarum altera potentialis est ex propria ratione respectu alterius; et sic potentialis quod, quantum est ex per se ratione eius in re, non repugnaret sibi esse sub opposito actu. Sicut perfectio coloreitatis non tantum est per fectibilis per gradum perfectionis proprium albedini, sed etiam quantum est ex propria ratione coloreitatis illius non repugnaret sibi subesse gradui proprio nigredinis.

[] Condicio prima excludit Deum a genere, si ponatur in ipso talis differentia, siue attributorum siue idearum. Nullum enim per fectibile est per alterum. Specialiter de attributis, quia quodlibet est infinitum; et de ideis, quia respectus ad diuersa non se perficiunt.

[] Ideo si est talis differentia, non erit compositio, quia nihil perfectibile, nihil perficiens licet alius ordo prioritatis alicuius poneretur , nec aliquid unum ex illis. Sed aliquid summe unum

[] sunt illa per identitatem, quae secundum proprias rationes nec unum componunt nec aggregant, quia numerum non faciunt necessarium aggregationi. Si autem nec talis differentia in Deo ponatur, quia nec illa intentionis quae minor est, et istam immediate sequitur, magis patet quomodo non erit in genere.

[] Haec differentia, et compositio sibi correspondens, quando perfectiones contentae sunt limitatae, generalis est omni creaturae. Et secundum hanc faciliter saluatur quomodo omnis creatura com ponitur ex potentia et actu. Non enim ibi accipitur potentia pro illa quae est ad esse, quia illa non manet in creatura.

[] |{ Nota quod hic uidetur exprimi propria ratio illius differentiae quae uocatur "secundum intentionem", quia illa, secundum talem compositionem, ponit in re: itaque differentia conceptuum siue obiectorum formalium; non omnis differentia intentionis nec etiam si illi differentiae conceptuum correspondet differentia rationum realium, sed tantum quando duae condiciones hic positae sunt ibi.

[] Contra: igitur omnis species est composita, et ita accidentia non erunt in genere. Patet responsio. }|

[] Ista opinio non negat differentiam intentionis, sed ponit sibi necessario correspondere aliqua in re. Et ita ponit quadruplicem differentiam: duplicem realem, rerum et rationum realium; et duplicem rationis, scilicet intentionis et rationis stricte sumptam. Quod si differentia intentionis non requirat differentiam rationum

[] realium in actu, sed sufficiat quod in potentia sit in re et in actu in intellectu in esse primo, ut prius expositum est, qui potest capere capiat.

[III. Ad argumenta principalia]

[] Ad argumenta principalia.

[] Ad primum: additur "aut si est, est quidem ut materia". Exemplificatur de uoce; et illud membrum est uerum pro quo exemplum adducitur. Et debet intelligi ad manifestandum quid singulare in re correspondet conceptui communi generis, sicut expositum fuit legendo textum.

[] Ad aliud de X patet quod in primo articulo "quomodo" etc. Quia conceptus generis "ut in speciebus", licet habeat aptitudinem ut ex se si concipiatur primo sit idem numero determinabilis per omnes differentias, tamen "ut in speciebus" concipitur per se, est actualiter ita diuersus sicut conceptus specierum. Conceptus autem speciei non in ita diuersis natus est per se concipi. Et quod aliquando allegatur de secundo capitulo.

[] Ad tertium: pars per modum partis non praedicatur; denominatiue significata praedicatur. Quaere alibi exempla de capitato et manuato quantum ad per se intellectum et quantum ad modum concipiendi propter quem praedicantur; et quomodo est duplex denominatio subiecti per accidens et totius a parte essentiali, quae non excludit praedicationem in quid. Concurrit haec cum denominatione suppositi; e conuerso, totius de parte non est ita essentialis praedicatio.

[] Ad quartum: si una natura requiritur ad comparationem, non unus conceptus sicut ibi uidetur dicere , nihil est ad b illa littera. Et quod dicitur "aequiuocatio", dictum est physici, non logici nec metaphysici. Quia natura non est una sed alia et alia et cum ordine essentiali.

[IV. Notabile circa articulum tertium quaestionis]

[] |{ Contra tertium articulum istius quaestionis arguitur, ubi dicitur quod "ultima differentia speciei praecise includit de suo per se intellectu actum ultimum in re, qui est causa unitatis completa; et genus proximum praecise includit proprium potentiale respectu illius actus ultimi; quotcumque ordinata includit illud potentiale".

[] Sed contra hoc obicitur primo:

[] Quia tunc primum genus accipietur a materia simpliciter uel materiali,b quia in illo possunt aliqua conuenire sine conuenientia in aliquo gradu posteriori.c

[] Item, tunc nulla species specialissima includeret materiam nisi quia praecise includit conceptum primi generis. Nam respectu eius omnes differentiae intermediae dicunt actum; et ita nulla materia, quae sit proprie materia simplex, erit alterius rationis ab alia, quia illa est sine omni actu distinguente; et ita nec in caelo nec in igne erit materia alterius rationis.

[] Item, tunc substantia uel includet solam materiam, et ita secundum aliquos non praedicabitur de angelis; uel erit composita ex materia et forma, et nec sic, secundum illos, praedicabitur de illis. Si neutro modo, tunc differentia corporis constitutiua addet materiam supra formale importatum per substantiam, ex quo materia pertinet ad quiditatem rei, et oportet quod addatur aliquid pertinens ad suam quiditatem. Quod est contra illum tertium arti culum.

[] Ad ista.

[] Ad primum: si negetur praedicatum in quid accipi ab aliquo,

[] b SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: falsum est de prima ratione reali.

[] c SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: quae est in omnibus formis immediate perficientibus materiam primam.

[] nisi manifesto per operationem, hoc nihil est. Tum quia multa genera intermedia a nulla propria operatione sumuntur. Tum quia, etsi intellectus noster non sumeret, esset tamen perfectio in re et praedicatum sumptibile. Tum quia transmutatio manifestat aliquid commune sicut operatio communis.

[] Aliter potest dici quod differentia sumitur per se ab actualitate essentialiter perfectiua. Quandoque autem talis est realiter forma, et perfectibile materia simplex uel composita. Sic Auicebron posuit omni differentiae correspondere propriam formam. Quandoque actualitas, a qua sumitur differentia, non est forma sed perfectio formalis, et hoc sufficit pro differentia. Et tunc perfectibile non est materia, sed totum ut perfectibile secundum aliquam rationem realem perfectiuam. Licet igitur quandoque ascendendo abstrahatur uere materia composita a forma uel formato, ut "corpus" ab "animato" et secundum multos ab "inanimato" tamen ulterior abstractio fit tantum a ratione reali formali, et ita non statur in materia prima sed in ente summe potentiali respectu rationum realium perfectiuarum. Tale est ens communissime sumptum. Genus autem communissimum omnium materialium non tantum a materia sumitur, sed etiam ab aliqua forma secundum se indistincta et perfectibili per omnes actualitates specierum, sicut per rationes reales alias perfectiuas.

[] Si omnino instas quod a materia potest sumi praedicatum in quid, ex quo est de essentia rei, et ab illa forma aliud praedicatum et

[] in quale, et ita differentia:

[] Responsio: illud praedicatum a forma non contrahet praedicatum a materia sicut differentia contrahit genus, quia utrumque est aeque commune. Ideo a tali forma, non contrahente sed contrahibili, si accipiatur praedicatum, erit genus et in quid. Ita potes habere tria genera prima materialium; sed unum totale includit duo partialia. Ideo sufficit illud unum, et neutrum aliorum ponitur genus, quia genus proprie dicitur quod importat totum potentiale speciei contrahibile per differentiam ulteriorem.

[] Sed quare est una forma secundum se indistincta, quae immediate inest materiae primae, quae contrahitur per omnem formam remotiorem sicut per rationem realem, nisi ponatur similiter in omni genere descendendo usque ad specialissima?

[] Responsio: omnis forma informans materiam primam habet unam rationem realem imperfectissimam et potentialissimam quae constituit perfectibile per aliam rationem eiusdem formae actualiorem et perfectiorem. Sic saluatur illud "inter potentiam et actum primum est proportio" secundum indistinctionem primae rationis realis. Ab illa sumitur genus primum materialium simul, et a materia ut unum genus totale, secundum praedicta. Quarumcumque igitur specierum formae specificae solae perficiunt materiam primam immediate; ad illas a genere primo materialium descenditur tantum per differentias perfectionales: quandoqued partiales quamdiu itur in una forma per

[] d SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: a rationibus eiusdem formae sumptas, sed quarum formae perficiunt materiam compositam. A primo genere materialium ad illam descenditur quandoque per differentias essentiales.

[] perfectionales; quandoque ibi statur et habetur materia composita, additur differentia partialis "in qua"; quandoque potest forte ulterius iri secundum perfectionales, sicut in animali ultra corpus.

[] Ad secundum patet per idem.

[] Ad tertium dico quod illa ratio realis, a qua sumitur generalissimum quod est substantia, est simplex negatiue, id est non includens compositionem; non contrarie, id est repugnans compositioni. Quod autem differentia addat totalitatem essentialem, non est inconueniens, quia totalitas essentialis contrahit partem perfectionalem, sicut quandoque partem essentialem potest contrahere totum perfectionale. }|


[7.20 UTRUM PARTES ORGANICAE ANIMALIS HABEANT DISTINCTAS FORMAS SUBSTANTIALES SPECIE DIFFERENTES]

[] Utrum partes organicae animalis habeant distinctas formas substantiales specie differentes.

[] Quod non:

[] "Ex duobus in actu non fit unum", in littera; duo actus constituunt duo in actu; igitur etc.

[] Item, ex duobus numero non fit unum; ergo nec ex duobus specie, quae magis differunt.

[] Item, diuersa specie non continuantur. Quae enim forma perficeret materiam quae subest termino continuanti? Animal est unum continuum, V huius, cap. "De natura": sunt unum, secundum continuum ad natum et cui adnascitur; ergo et hic.

[] Item, unam formam substantialem ordine naturae sequitur una forma in materia. Forma alimenti est una, quam sequuntur im mediate formae partium organicarum, quia quaelibet pars organica simul nutritur; ergo etc.

[] Item, diuidatur uermis; utraque pars manet animata. Si in eis sunt diuersae formae specie, erunt animalia diuersa specie; ergo uermis prius non fuit unum animal. Si in eis est una forma specie, ergo et prius in toto.

[] Contra:

[] Mouens et motum sunt duo in actu; una pars animalis mouet aliam.

[] Item, accidentia magis diuersa insunt partibus diuersis organicis quam sint diuersa accidentia multorum specie differentium.

[] Item, operationes indicant formas, sed diuersas habent operationes specie partes organicae.

[] Item, diuersa mixtio in diuersis partibus; ergo alia forma.

[] Item, in omni parte mixti sunt omnes formae elementares, secundum aliquos, et tamen mixtum est unum; ergo magis hic.

[I. Prima opinio

[] A. Expositio opinionis]

[] Opinio quod sic:

[] Quia pars animalis separatur ab animali sine generatione, et non manet in actu per formam totius post separationem; ergo per aliam quam prius habuit. Antecedens patet, tum ad sensum: si os extrahatur de corpore animalis.

[] |{ Respondetur quod generans uniuersale inducit aliam formam, quia aequiuoce dicitur, secundum aliquos, os uiuum et mortuum. }|

[] Tum per rationem: quia abscindatur aliqua pars carnis successiue a corpore animalis, successiue amittet animam et acquiret successiue aliam formam, si non manet illa quam praehabuit.

[] |{ Hoc autem non cogit, quia successio est ibi in amittendo animam simul cum diuisione. }|

[] Item, forma eadem uidetur aeque conseruatiua sui a corruptione; corrumpitur autem tota caro et putrescit, osse manente non corrupto.

[] |{ Hoc non cogit, quia conseruatio maior potest esse propter alia accidentia. }|

[] Item, formam carnis sequitur, ordine naturali in materia, forma substantialis alia ab illa quae sequitur formam ossis. Patet in putre factione cadaueris et in generatione aliorum ex ipso. Igitur formae, a quibus sunt istae generationes, sunt aliae specie.

[] |{ Hoc non cogit, quia ex eadem parte carnis per putrefactionem possunt plura generari. }|

[B. Contra hanc opinionem]

[] Ista opinio si ponat aliquam unitatem in animali praeter aggre

[] mortuus, ita nec oculus eius in triduo mortis fuit uniuoce oculus, sed aequiuoce, sicut oculus mortuus; et eadem ratio est de aliis partibus corporis Christi"; cf. propositiones condemnatae a Roberto Kilwardby n. 13 Chartularium uniuersitatis Parisiensis (ed. H. Denifle A. Chatelain I 559): "Item, quod corpus uiuum et mortuum est aequiuoce corpus, et corpus mortuum secundum quod corpus mortuum sit corpus secundum quid".

[] gationem quo modo unus est aceruus lapidum , oportet quod uno trium modorum ponat. Vel quod eius unitas sit ab ultima forma, scilicet anima sensitiua, quae sit simpliciter una specie in toto, licet extensa per accidens ad extensionem totius. Vel quod ante istam ponatur una forma mixti, quae sit dispositio ad sensitiuam. Vel tertio modo, quod nulla est ibi una forma specie, sed tantum multae specie, ex quibus integratur una forma a qua est unitas compositi.

[] Sed tertium membrum uidetur contra Aristotelem in fine VII10. Quomodo enim ex materialibus partibus, secundum ipsum, hoc est, ex integrantibus, erit unum nisi per aliquid quod sit actus respectu eorum, ita quod illa integralia simul iuncta numquam uidentur esse nisi una pars essentialis alicuius unius?

[] Aliorum modorum primus ponit minorem unitatem; secundus maiorem. Uterque improbatur per hanc rationem: unius perfectionis est unum perfectibile proprium praesuppositum, ita quod illa propria unitas unius perfectibilis praesupponitur unitati perfectionis, nec est ab ea. Quam talem unitatem dabis in perfectibili sensitiuae, secundum primam uiam; uel in perfectibili formae mix tionis, secundum secundam? Non uidetur possibile.

[] Confirmatur prima propositio: quomodo enim improbabitur una forma totius uniuersi, ipsa negata, uel quorumcumque dispara torum?

[] Item, generatio animalis ex semine est una; ergo sicut terminus

[] a quo est unus, ita et terminus ad quem, praecipue si uni formae tantum una succedit naturaliter.

[] Item, transubstantiatio panis in corpus Christi est una.

[II. Opinio secunda

[] A. Expositio opinionis]

[] Opinio alia:

[] Quod forma mixti praecedens animam, si esset alia, ipsa esset una totius, uirtualiter in se continens perfectiones multas, secundum quas perficeret diuersas partes materiae, et constitueret diuersa organa incompleta, scilicet principia imperfecta et quasi remota operationum diuersarum. Quare si sensitiua animalis bruti ex perfectione sui includat perfectionem talis formae mixti, et praeter hoc propriam, poterit esse una realiter et multiplex uirtualiter. Et secundum diuersas perfectiones uirtualiter contentas, tam proprias sibi quam formae mixti si eam includat , poterit diuersas partes materiae perficere et diuersa organa perfecte constituere.

[] Confirmatur: quia unitas uidetur ponenda quantum est possibile. Nunc autem maior distinctio apparet in operationibus et

[] in aliis correspondentibus organis in quantum animata sunt quam in quantum sunt sic uel sic mixta. Et tamen perfectiones eorum, quae sunt in quantum animatae sunt, non ponuntur diuersae formae substantiales integrantes unam animam sensitiuam, etiam secundum illos qui non ponunt esse accidentia. Igitur nec oportet talem diuersitatem ponere in forma mixti; et si non in oculo et aure, pari ratione uidetur quod nec in carne et osse.

[] Secundo, confirmatur per illud II Caeli et mundi, de ordine entium secundum multas et paucas operationes; quaere ibi. Sicut igitur in corruptibilibus perfectius ens habet plures operationes, ita uidetur quod forma perfectior sit principium talium.

[] Ex hoc apparet, ut uidetur, quare anima requirit corpus habens partes heterogeneas, ut sint apta instrumenta multarum operationum, quarum ipsa est principium, quas non posset per unum instrumentum exercere. Et ideo tale corpus, habens partes huiusmodi, uocatur organicum. Et ita etiam, si aliqua disponat immediate ad talem formam perfectam, uidetur quod sit una realiter. Licet ergo ponerentur in composito multae formae ordinatae, non tamen multae partiales.

[] |{ Hoc ducitur ad oppositum, quia perfectius plurium opera tionum est principium cum minori diuersitate. Ergo sensitiua magis una quam forma mixti. Et licet sensitiua sit principium multarum, non forma mixti nisi materialiter et dispositiue. Non tamen possunt perfectiones unitiue contentae in sensitiua ad se ipsas materialiter disponere, nec ita oportet eas differre sicut formas disponentes imperfectiores. }|

[] Tertio, confirmatur positio sic: sicut aliquid est ens, ita et unum; ergo perfectius ens est perfectius unum. Responsio: intensior unitas non semper magis excludit differentiam aliquorum in uno.

[B. Obiectiones contra secundam opinionem]

[] Contra istam opinionem: quare forma una dat huic parti materiae hanc perfectionem, et non illam, quam tamen aequaliter continet? Respondetur: in forma homogenea, ut ignis, quare ista pars quantitatiua datur huic parti materiae, et illa illi? Facilius uidetur in proposito responderi: quia partes sunt aliter dispositae, uel per formam imperfectiorem, uel per formas corrumpendas, uel per qualitates in partibus corrumpendi, ideo diceretur formam dare aliam perfectionem uni parti quam alteri.

[] Contra: forma omnem perfectionem uirtualiter contentam dat omni parti materiae quam perficit. Exemplum: intellectiua, si con tinet sensitiuam et alias, omnis pars materiae quae perficitur intel lectiua perficitur aliis contentis.

[] Respondetur quod quaedam forma habet totalitatem quan titatiuam, etsi per accidens, et hoc sine totalitate uirtuali; exemplum: albedo. Quaedam, totalitatem uirtualem sine quantitatiua omnium; exemplum: anima intellectiua. Quaedam, utrumque simul; exem plum in proposito: de forma mixti, si ponatur cum sensitiua; aut de sensitiua, si continet illam. Quod accipitur in obiciendo, conceditur de secunda totalitate, non de tertia. Quia ibi, licet praecedat naturaliter totalitas uirtualis istam aliam, tamen in perficiendo materiam secundum illas perfectiones distincte po neretur necessaria alia totalitas, quia non est eadem pars materiae capax perfectionum istarum distincte.

[] Possent igitur dari quattuor signa. In primo, est talis forma habens totalitatem uirtualem tantum. In secundo, perficit totam materiam, ut primum perfectibile, constituendo compositum unum sine pluralitate perfectionum distinctarum. In tertio, materia intel ligitur extensa, et forma ista per accidens. In quarto, intelliguntur partes materiae perfici perfectionibus uirtualibus formae, et hoc dis tincte.

[] Contra ista: si perfectiones aliquae uirtualiter contentae sunt incompossibiles in materia, igitur et in forma continente. Probatio

[] consequentiae: numquam est incompossibilitas aliquorum ut insunt tertio, nisi quia inter se sunt incompossibilia. Unde si album et nigrum non essent inter se repugnantia quin secundum proprias rationes simul essent in aliqua essentia continente, ut in rubore, secundum proprias rationes possent idem perficere.

[] Item, quae est differentia huius opinionis subtilis, quae uidetur sequi rationem, et primae, quae uidetur grossa et est sensui consona? Nonne prima ponit unam formam mixti habentem multas formas partiales, non proprie quantitatiuas? Quia accidit quod una sit extra aliam, cum sunt res diuersae; et si perficiant, aliam partem materiae perficient. Nec forma tota, quae est ex eis, poterit materiam perficere nisi habentem partes diuersas, secundum quas diuersae partes formae perficiant. Si compares totam formam ad totam materiam, et partes ad partes: quae in perficiendo sit naturaliter prior, tota scilicet, an pars? Aequiuocatio erit: quia "tota" prioritate perfectionis, "pars" prioritate generationis.

[] Quid ultra potest secunda opinio ponere? Si maiorem unitatem ponat in tota forma respectu partium quam istam, ut scilicet forma non habens partes reales, perficiens materiam non habentem partes realiter diuersas, in quocumque "nunc" naturae perficiat secundum illas partes, contradictio uidetur, ut deducit prior ratio.

[III. Solutio quaestionis]

[] Sic ergo teneatur prima opinio. Et confirmatur sic: secundum

[] Philosophum cor primo generatur etiam tempore ante alias partes animalis. Et esset assignare in generatione animalis loquendo de tota multas mutationes completas ad multas formas partium, unam ante aliam tempore. Ergo si animalis est tantum una forma mixti: uel generatio illius erit motus prolixissimus, immo multi motus consequenter se habentes; uel multae mutationes, inter quas cadunt multi motus habentes illas pro terminis. Quorum utrumque uidetur inconueniens, ponendo unam formam omnium partium animalis.

[IV. Ad argumenta principalia]

[] Ad primum argumentum dicendum quod maior est uera quando illa duo sunt in actibus ultimatis, ita quod illa actuata non sunt capacia ulterioris actualitatis, qualia non ponuntur partes istae.

[] Ad secundum: quanto aliqua sunt magis unum in participando unam rationem, tanto minus nata sunt uniri, ut ex eis fiat unum; ergo consequentia non ualet.

[] Ad tertium: negatur maior, quia manus arida continuatur carni uiuae, uel ramus arbori, sicut ligno lapis, secundum aliquos, de fonte conuertente lignum in lapidem.

[] Ad probationem maioris. Si punctus ponatur priuatio ulterioris longitudinis, et sic linea latitudinis ulterioris, et super ficies profunditatis, non est difficultas, quia forma nihil perficit sub puncto, nec linea, sed tantum sub quantitate corporea. Si autem ponantur linea, superficies, et punctus aliqua alia positiua quia et corpus, in cuius definitione cadunt, est aliquid positiuum ex III Metaphysicae , difficile est argumentum, quia non sunt in materia sine forma substantiali, nec cum formis oppositis. Tunc etiam non oportet omnem formam substantialem requirere determinatam quan titatem in materia, immo nec aliquam quin possit non quantam perficere.

[] Aliter: minor negatur, et ponitur quod unitas partium animalis est maior unitate contiguitatis et minor continuitate. Primum patet, quia fructus auulsus non nutritur. Secundum patet in summitatibus ossium, ubi dicitur fieri continuatio per cartilaginem; post decoctionem uidetur cartilago separari, non relinquendo signa continuationis.

[] Contra hoc: ergo animal est multa animalia, quia multae substantiae sensibiles? Responsio: anima est primo perfectio animalis per se, et non primo partis animalis; ergo substantia animata sensibilis primo est animal, non sic pars.

[] Ad quartum, responsio: maior uidetur uera, quia genera tionem praecedit alteratio propria, quae non potest recipi nisi in substantia determinata. Minor falsa, quia alimentum est alterabile secundum diuersas partes diuersis alterationibus praeuiis diuersis generationibus.

[] Aliter dicendum quod sicut una forma principalis generantis secundum quam agit, ita et una est principalis terminus generationis; aliae, sine quibus non est illa, sunt termini non principales. Exemplum: quando animal generat animal, secundum aliquos, generat formas quattuor elementorum, non tamen ut principaliter intentas, sed ut necessarias propter formam mixti principaliter in tentam.

[V. Ad argumenta contra primam opinionem]

[] Ad argumenta contra primam opinionem quia illa opinio tenetur respondendum est.

[] Ad primum "unius perfectionis" etc., responsio: partes materiales, quae uocantur elementa in fine VII40, non habent tantam unitatem antequam recipiant formam quantam habent a forma; sicut a et b in se, quantam habent a forma syllabae. Sufficit igitur respectu formae illimitatae aliquo modo unitas ordinis in partibus materiae, scilicet quod tota materia ex illis ordinem habeat ad talem formam ut ad actum adaequatum, respectu cuius nulla pars materiae esset potentia adaequata.

[] Ad illud de anima mundi arguitur quod non est una forma, quia tunc uniuersum esset imperfectum, quocumque indiuiduo corrupto.

[] Contra: numquid animal imperfectum quacumque parte carnis amota? Nonne indiuidua in uniuerso ponerentur quasi partes homoœmereae, et species quasi anomoœmereae?

[] Aliter arguitur: quod operatio arguit formam. Igitur ubi ultra proprias operationes correspondentes partibus secundum proprias formas uidemus aliquam unam operationem communem eis sicut in animali "sentire" , ibi concludimus formam totius actuantem omnes partes communiter. In partibus uniuersi, ultra proprias operationes conuenientes eis secundum proprias formas, nullam uidemus aliam communem, ut in igne et aqua, ultra calefacere et frigescere; quare etc.

[] Ad illud de unitate generationis animalis, patet per confirmationem primae opinionis de generatione cordis ante alia, et hoc loquendo de inductione formarum partialium mixtionis. Si autem generatio animalis dicatur inductio sensitiuae, illa est unica in

[] uno instanti. Nam simul potest quaelibet pars secundum formam mixtionis esse disposita ad receptionem sensitiuae eo modo quo est eius receptiua, licet non possit simul semen esse dispositum ad omnes formas partiales mixtionis.

[] |{ Unde nota quod non simul inducuntur formae mixti tamen sensitiua tota simul in ultimo instanti completae organi sationis , nec simul forma mixti cum sensitiua. }|

[VI. Ad argumentum pro secunda opinione]

[] Ad argumentum pro secunda opinione.

[] Ad primum de maiori distinctione operationum continentium sensitiuam quam formam mixti: posset dici quod, etc.48