Turris Babel/Liber tertius/Praelusio I

E Wikisource

Liber tertius, Praelusio I
1679
 Liber tertius, praefatiuncula Liber tertius, sectio I 

prælusio I.
C
C
Onstat ex præcedenti libro, ante Turris exstructionem terram fuisse labii unius, eundemque sermonem, eandemque linguam omnibus; ex linguæ verò hujus unitate, justo Dei judicio de hujusmodi primævorum hominum superbia Deo se vindicante, confusionem esse natam, juxta sacri textus verba: Venite et confundamus ibi linguam eorum. Justa profectò, et digna tam impiæ eorum hominum superbiæ, atque ad obediendum contumacia, hæc pœna fuit, conveniensque culpa supplicium; nam uti rectè Divus Augustinus: D. Augustinus.quemadmodum imperantis dominatio in lingua est, ita quoque ibidem superbia damnata est, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere, ut obediret Deo jubenti. Hoc pacto illa conspiratio dssoluta fuit, cum quisque ab eo, quem non intelligeret, abscederet, nec se, nisi cum quo loqui poterat, aggregaret, et per linguas divisio gentium exorta, dispersionem in universam terra faciem effecit, sicuti Deo placuit, qui hoc modis occultis, nobisque incomprehensis operatus est. Quis enim sibi imaginari poterit, ex adeò repentino casu hominum consternationem, et inexspectatum rei eventum. Jurgia et rixæ in linguarum confusione.Haud dubiè erant, qui dum sermonem proximi non intelligerent, se illudi putantes, non verbis, sed verberibus pugnisque responderent; ex rixis enim ortis, dum pro bitumine lateres, lateres pro cemento, scalas pro lintribus, instrumenta ferrea pro fœno et paleis, carnes pro caseo, caseum pro fructibus porrigerent, in indignationem versi, quà fustibus, quà utensilibus instrumentis egregiè sibi capita pertunderent, ut proinde hac prodigiosa oborta confusione, sacrilegos hominum, nefandosque ausus, Deus justè compescuerit; ut qui contra Dei voluntatem ædificium illud extruere conarentur, illi confusione linguæ, à cœpti operis molimine desistere cogerentur.


  Causæ mutationis linguarum.Causæ verò, de quibus sermo variatur, multæ sunt. Divisionis quidem universalis, ut una lingua toti mortalium generi communis par annos MDCC. et ampliùs à primordio rerum ad extructionem Babylonis scinderetur in tot sermones discretos, auctor est Deus, ut historiæ probatæ monstrant, et ratio facilè deprehendit. Nulla enim causa idonea apparet in functionibus, et in toto ingenio hominis, ob quam voluerunt homines post inundationem reparari per tres filios Noë, deditâ operâ sermonem usitatum, et seculis aliquot inter ipsos probatum, totque nominibus utilem et necessarium mutare, factoque schismate gravissimo sese privare vitæ commercio. Deinde si maximè voluissent, plurimi ex illis mutare sermonem tot seculis confirmatum, et rationi, atque adeò naturæ ipsi maximè consentaneum, non potuissent tamen consentire, vel in præformata quædam jam idiomata, uta, ut Nembrod et Babylonici caperent ex illa veluti sortitione linguarum, ChaldaicamSolus Deus auctor fuit hujus confusionis, non homines., Ion cum sua prole Ionicam dialectum, Chanaan Punicam linguam, itemque alii aliam. Nam 72 patriarchæ omnium gentium, et populorum, filii aut nepotes, aut pronepotes Noë enumerantur. Est enim cernere studium, et acrem contentionem in populis imperiosis dilatandi suam linguam unà cum potentia et legibus, et rursum in alienas linguas in arctum contrahendi, aut penitus abolendi, si fieri possit. Cacodæmones non poterant variare unam linguam in tot alias.Angeli autem mali non potuerunt sua vi eam vicissitudinem rebus humanis adeoque animis invehere, ut tot tamque dissonis vocibus hactenùs cohabitantes, et membra unius populi, ac civitatis, mentem suam exprimerent. Boni quidem angeli nec potuerunt, nec voluerunt sine jussu, atque imperio Dei, hominibus cladem illam inferre: de cæteris autem naturis, tam præditis animâ, quàm expertibus, quid attinet dicere, quæ nullum habent accessum ad mentem hominis, nisi quatenùs forma earum per sensus accipitur? Conditor igitur, atque rerum opifex, et architectus vel nutu simplici, vel angelorum operâ, ut Origeni visum est, effecit sermonis humani varietatem, utque historia sacra loquitur, confudit labium ædificantium Babylonem. Oportet autem, magnam fuisse causam, ob quam Deus sapientissimus, idemque optimus, qui omnia verbo suæ potentiæ produxit, et formavit, ut essent perfecta, post annos MDCC, aliquid mutare voluerit in opere longè præstantissimo, in homine condito ad imaginem, et similitudinem Dei parentis omnium. Audiamus igitur, quid in campis Sennaar inter se loquantur ore uno mutuum exhortantes ad ingens opus aggrediendum, et perficiendum collatis viribus, et omnibus facultatibus: Venite inquiunt, agite, faciamus nobis civitatem, et Turrim, cujus culmen attingat cœlum, et celebre reddamus nostrum nomen, antequam dividamur in universam terram. At quid Dominus Deus dixerat in rerum primordio? quæ fuit ipsius voluntas? quod consilium? quod imperium? Crescite, ait, multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cœli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. Et post diluvium eadem repetit, renovatque Dominus Genesis ix. Vos autem crescite, et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. Meldictio Noë in Chanaan filium Cham radix confusionis linguarum.At postquam Chanaan minimus natu ex filiis Noë, summâ contumeliâ parentem affecisset, Sem autem et Japheth dedecus illius operuissent, cœlesti afflatu excitatus Noë, reparator humani generis sententiam divinam tulit in filios, et præsaga mente, fata eis sua præcinuit ad hunc modum: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Benedictus Dominus Deus Sem: sit Chanaan servus ejus. Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem: sitque Chanaan servus ejus. Huic fato, et decreto Numinis præpotentis reluctantur Babylonicæ molis conditores, suas rationes, consilia, voluntates, opem, et omnem operam conjungentes adversus perfectissimam, et supremam rationem divinæ voluntatis, ac verbi. Sed nequicquam repugnant consilio Domini exercituum, qui omnia inspicit, omnia exaudit, omnia judicat, omnia justissimis modis gubernat. Quid enim in historia Beati Mosis sequitur? Descendit Dominus, ut videret civitatem, et Turrim, quam ædificabant filii Adam, et dixit: Ecce, unus est populus, et unum est labium ommibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universam terram, et cessaverunt ædificare civitatem; et idcircò vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum; Deus ergò justissimus et æquissimus judex orbis universi, nefando sceleri non unius hominis, sed plurimorum, sed omnium hominum, paucis exceptis pœnam gravem quidem illam, sed maximè dignam inflixit, et immanem præsumptionem, injustam, superbam, audacissimam conspirationem edomuit, modum interim clementiæ adhibens in vindicta maximi sceleris. Maxima Dei dementia in hujusmodi punitione.Non enim fulmine dejicit insanam juxta et impiè meditatam extructionem: non terræ hiatu absorberi jubet: non terræmotu evertit: non materiam lapidis et bituminis præripuit: non mutavit illius rei naturam; sed tantùm rationi, cujus vis amplissima est, queque homines admiranda opera perficiunt, etiam maria, et aërem superantes, et in orbes cœoelestes penetrantes, vincula, et impedimenta injecit, ut facultas percipiendi et dijudicandi res cujusque generis, eaque communis, et unica inter omnes populos, diverso tamen modo, alii præstantior, alii verò imbecillior integra remanserit, relictus sit etiam sermo, quo mens, et cogitationes, et voluntas exprimuntur vicissim, et percipiuntur. Cæterùm sermo fusus, et derivatus est in multiplices formas loquendi, et singulares dialectos, ut voces eædem variè composita non idem omnibus significent. Ita quidem Babylonici ædificatores coacti sunt opus inchoatum adversante Deo, sinistroque auspicio, deserere: et sempiterna justæ damnationis nota impressa est hominibus in ea parte, quâ cæteras animantes longè antecellunt, quâ res suas omnes perficiunt, quâ ad cognitionem spiritualis naturæ pertinent. Sapientia et dementia Dei in confusione linguarum.In quo judicio insigniter conspicitur divina tum potentia, tum sapientia, tum bonitas et justitia. Quia eripiendo facultatem hominibus, conjungendi rationes, consilia, judicia, et voluntates suas, Deus summam rationem adhibuit, ut simul homines mulctaverit pœnâ gravi, quam meriti fuerunt, et opus manibus suis rectissimè formatum non destruxerit, aut transformaverit, sed in minima portione hominis, vim Numinis sui insuperabilem declaraverit, et remedium, atque mitigationem, et solatium pœnæ concesserit. Linguæ idiomatumque utilitas.Quantum enim sit boni positum in linguæ communione, docet experientia: quum nihil sit efficacius ad conciliandos homines comitate, et affabilitate. Rursam videmus silentio dirimi amicitias, quæ sempiterna fore existimabantur. In veteri quoque proverbio perspicitur, quod memorat Amyclas tacendo periisse. Et alio proverbio dicuntur homines obsurdescere in aliena lingua. Oratores etiam divini metum hostilem exaggerant, minitantes hostem, cum quo non sit commercium sermonis, sapienter omninò Apostolus Paulus pronunciavit in Epistola priori ad Corinthios, Si per linguam non significantem sermonem edideritis, quomodo intelligetur, quod dicitur? eritis enim in aërem loquentes. Tam multa genera vocum sunt in mundo, et nihil horum est mutum. Itaque si nesciero vim vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et qui loquitur, in me barbarus. Non prætereundum est silentio etiam S. Aug. I. de civ. Dei.Aurelii Augustini judicium, quod profert c. 7. lib. xix. de civitate Dei, de sociali vita loquens: Post civitatem, vel urbem sequitur orbis terræ, in quo tertium agrum ponunt societatis humanæ, incipientes à domo, atque inde ad urbem, deinde ad orbem terræ progrediendo venientes. In quo primùm linguarum diversitas hominem alienat ab homine: nam si duo sibimet invicem fiant obviam, neque præterire, sed simul esse aliquâ necessitate cogantur, quorum neuter noverit linguam alterius, faciliùs sibi animalia muta etiam diversi generis, quàm illi, cum sint homines ambo, fociantur. Alienantur ab invicem homines ignorantia linguarum.Quando enim, quæ sentiunt, inter se communicare non possunt, propter solam linguarum diversitatem; nihil prodest ad consociandos homines tanta similitudo naturæ, ita ut libentiùs homo sit cum cane suo, quam cum homine alieno. Cui adstipulatur Plinius de vocis usu loquens: Tanta, inquit, loquendi varietas est, ut externus alieno non sit hominis vice. Cæterùm ea pœna divinæ justitiæ ita est irrogata, ut animus retinuerit suas facultates, et potentias omnes, intelligendi vim, rationem, memoriam, voluntatem, relicta sit etiam facultas derivandi rationem, et foras emittendi: relicta sunt organa vocis, et sermonis pulmo, latera et musculi, arteria, palatum, guttur, lingua, dentes, labia, et spiritus. In spiritu autem formando, et velut in articulos distinguendo varietas vocum, et discrepantia significationum inflicta est. Mira Dei providentia in reconciliandis hominibus ex diversitate linguarum.Cui rei Dominus remedium concessit, ut unus plures discat linguas, duce et magistrâ ratione, quam nova subinde gratia, inexhaustus fons omnium bonorum rigat, et perfundit, ut medio sermone interprete adhibito rursùs jungantur, qui Babylonicâ istâ confusione longissimè separati fuerant; idque commodiùs etiam fit beneficio scripturæ, non tam invento humano, quàm munere divino. Qua ratione Moses fons omnis sapientiæ et scripta prophetaram hebraicorum, non per solos LXX interpretes pervenerunt ad Græcos, sed multo tempore antea per alios interpretes divina scripta pervenerunt tum ad Græcos, tum ad alias nationes etiam barbaras, hodieque libri sacrosancti leguntur in omnium propè nationum linguis. Quod munus divinissimum velle impedire, quid aliud est, quàm odisse divinas dotes, et persequi, et bellum gerere cum Deo plusquàm Babylonicum, et Gyganteum? Etenim Messias expectatio universarum gentium veniens in mundum, ut restitueret omnia, omniaque reconciliaret, Judæos, Græcos, Romanos, Scythas, aliosque populos inter se, et cum Deo Patre universos spiritus sacri vinculo glutinaret; utque gentes junctas in unum populum sanctum, in unum regnum, civitatem, domum contraheret, suo sibi cruore linguam Græcæ gentis, et Romana, quæ sapientiâ, et imperio alias præcelluerunt, cum lingua veteri Hebræorum in ara crucis litans pro universo mundo consecravit. Christus per titulum crucis, reduxit per varias linguas, populos in unitatem, dei pentecostes misso Spiritu sancto super apostolos.Quando imposito titulo, et causæ inscriptione in caput Domini Jesu Nazareni declaratum est, illum ipsum esse omnium gentium promissum, et exspectatum servatorem, atque monarcham, et summum, æternum, sanctissimum, optimum, maximumque pontificem; de quo Sophonias luculento vaticinio præmonuit dicens; Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum, quia judicium meum, ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, ommnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra: quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei humero uno. Porrò Dominus Christus pollicetur Marc. XVI. credentibus in nomen ipsius, ut loquantur linguis novis; ejusque rei fidem implevit amplissimè Spiritu sancto misso in discipulorum cœtum. Namque legatos missurus ad Reges et populos omnium linguarum et nationum, qui non Babylonas conderent, aut caperent sibi regnorum et imperiorum sedes, aut aliquid molirentur, aut machinarentur adversus scientiam Dei: sed pertraherent orbem totum in consensionem religionis catholicæ, utque conderent civitatem viventis, verique Dei, cujus fundamentum, et caput, et lapis angularis, et princeps, est ipse Christus Dominus gloriæ, instruxit eos ad eam rem percommodè: non malleis, trullâ, perpendiculo, securi, serrâ; non gladio, pilo, sarissa, æneo tormento, sed Spiritu sancto, sed rerum divinarum cognitione, sed vitæ sanctimonia, sed omnigenis virtutibus, sed linguarum peritiâ. Itaque dictu mirabile, et stupendum jure merito videri debet; antea rudes et illiteratos homines, quique in vernaculo sermone propemodum infantes erant, subitò loquutos omnium populorum, et gentium sermone, apud quos facturi erant euangelii præconium; initioque facto Hierosolymis, urbe sita in Monte Sion, ut Esaias, et Michæas prædixerunt, ii. et iv. Cristum annunciant Dei Filium, et Verbum, et Sapientiam, et Potentiam, et Justitiam venisse in terras, conceptum è Spiritu sancto, natum ex virgine de domo David, mortuum in cruce, et resurrexisse, et ascendisse in cœlos, unde venturus sit judex vivorum et mortuorum, quemque Israëlitica ecclesia audivit concionantem in monte Sinai, totus mundus velut in compendium contractus in Hierosolyma, jam carne verâ hominis indutum audit concionantem in monte Sion per apostolos, ut in illa multitudine, quæ ex orbe universo confluxerat, quisque audiret legatos Christi patrio ipsorum, et vernaculo sermone differentes. Linguarum varietatis emolumentum.Poposcerunt quidem prima ecclesiæ Christianæ tempora opus illud admiratione et stupore confertum; quod abundè convincit linguarum notitiam, organum esse tum utile, tum necessarium Christianæ Reipublicæ conservandæ et amplificandæ, et donum esse minimè leve otiosamque divinæ munificentiæ. Quod Apostolus Paulus in Epist. i. ad Corinthios docet: Ecclesia verò in solenni precatione confitetur ad hunc modum orans: Veni sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris ignem in eis accende. Qui per diversitatem linguarum cunctarum gentes in unitatem fidei congregrâsti. Quod primò ac præcipuè sanctis votis petendum est à cœlesti parente, à quo proficiscitur, quicquid jure censetur titulo boni, et non contemnenda est doctrina, et institutio, sed adjungendum studium acre, diligensque exercitatio, quæ tria si conveniant, et conspirent, ingenium vel mediocre, et natura non prorsùs distorta, deinde ars, et præceptio, præterea usus, et exercitatio perficietur in linguarum cognitione, quantum nemo credat ante experimenta. Quod universum solidè referendum est ad suum auctorem, qui donavit ingenium, animum, occasionem, vires tolerandi laborem, et omnia, ut uno verbo dicam. Unde jure nihil vindicare nobis liceat, quàm rectum usum, si studeamus, ut filius Mariæ Virginis, et Dei vivi, in quo habitat omnis plenitudo sapientiæ, et divinitatis corporaliter voce clarissimâ prædicetur ubique gentium, et cognitus apprehendatur sincera fide, et sanctitate, omnibusque officiis Christianæ charitatis exprimatur, ut sapientia et vera cognitio rerum invulgetur, ut valeant bona leges, ut vigeat justitia, ut constet inter homines alma sanctaque pax, et humanitas. Quænam ista est dementia? quis furor? ferro, et innumeris propè instrumentis ad perniciem generis humani excogitatis, si verum dicere oportet, à Satana et malo genio agitatis hominibus, mutuò se perdere, idque ob res leviculas plerumque? Habemus rationem effectricem operum verè humanorum et cœlestium; habemus sermonem quo res, atque rationes moderatè inter nos pertractemus, habemus linguam, organum excellens, si ad finem suum aptetur; habemus calamum, stylum, chartam, quæ linguæ et sermonis vicem impleant. Illis conferamus mutuam sapientiam Dei, et accipiamus oblatam candidè: Christus enim suffecerit omnibus abundè. Omnes ditare, omnes beare, omnes reges, et pontifices, denique omnes cohæredes, et consortes regni sui eterni, et filios Dei efficere potest, et ut ab eo accipiamus, unice in votis habet. Perspectâ itaque tanta confusionis causâ, nil restat, nisi ut jam in hoc libro, de origine transmigrationis gentium, de primatu linguarum, et deinde de linguarum, et idiomatum multitudine, et varietate, atque de characterum, variorumque alphabetorum origine, et scriptionis inventione, ea, quâ par est, ἀκριβείᾳ agamus. Deus adsit ausibus nostris, cujus proprium est, linguas infantium facere disertas.

 Liber tertius, praefatiuncula Liber tertius, sectio I