Benedíctus Dóminus, Deus Ísrael,
quia visitávit
et fecit redemptiónem plebi suæ,
et eréxit cornu salútis nobis
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum,
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris
et de manu ómnium,
qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam
cum pátribus nostris
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit
ad Ábraham patrem nostrum,
datúrum se nobis,
ut sine timóre,
de manu inimicórum liberáti,
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso
omnibus diébus nostris.
Et tu, puer,
prophéta Altíssimi vocáberis:
præíbis enim ante fáciem Dómini
paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis
plebi eius
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri,
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris
et in umbra mortis sedent,
ad dirigéndos pedes nostros
in viam pacis.
Glória Patri...
Benedictus
Jump to navigation
Jump to search
Precationes christianae
Actus caritatis · Actus contritionis · Actus fidei · Actus spei · Adoro te devote · Agnus Dei · Angele Dei · Angelus Domini · Anima Christi · Ave Maria · Ave Verum Corpus · Benedictus · Corona Divinae Misericordiae · Credo · Deigenitrix · Gaude mater Polonia · Gloria Patri · Gloria in Excelsis Deo · Iesus nascitur · Litaniae Sanctorum ·Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Oratio Fatimae · Oratio ad Sanctum Iosephum · Oratio ad Sanctum Michael · Oratio rhythmica · Ordinarium missae · Pange lingua · Pater noster · Regina Caeli · Requiem aeternam · Salve Regina · Signum Crucis · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolicum · Symbolum Nicænum Costantinopolitanum · Tantum ergo · Te Deum · Victimae paschali laudes ·Veni, Creator Spiritus · Veni, Sancte Spiritus