Gaude mater Polonia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Gaude mater Polonia
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus


Gaude, mater Polonia,
prole fœcunda nobili.
Summi Regis magnalia
laude frequenta vigili.

Cuius benigna gratia
Stanislai Pontificis
passionis insignia
signis fulgent mirificis.

Hic certans pro iustitia,
Regis non cedit furiæ;
Stat pro plebis iniuria
Christi miles in acie.

Tyranni truculentiam,
Qui dum constanter arguit,
Martyrii victoriam
Membratim cæsus meruit.

Novum pandit miraculum
Splendor in sancto ceritus,
Redintegrat corpusculum
Sparsum cælestis medicus.

Sic Stanislaus pontifex
Transit ad cæli curiam,
Ut apud Deum opifex
Nobis imploret veniam.

Poscentes eius merita,
Salutis dona referunt:
Morte præventi subita
Ad vitæ potum redeunt.

Cuius ad tactum anuli
Morbi fugantur turgidi;
Ad locum sancti tumuli
Multi curantur languidi.

Surdis auditus redditur,
Claudis gressus officum,
Mutorum lingua solvitur
Et fugatur dæmonium.

Ergo, felix Cracovia,
Sacro dotata corpore
Deum, qui fecit omnia,
Benedic omni tempore.

Sit Trinitati gloria,
Laus, honor, iubilatio:
De Martyris victoria
Sit nobis exsultatio.

Amen