Gloria in Excelsis Deo

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Progetto Cristianesimo.png
Gloria in Excelsis Deo


Glória in excelsis Deo
et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
Laudámus te, benedicimus te, adorámus te, glorificámus te,
grátias agimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili unigénite, Iesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,
qui tollis peccáta mundi, miserére nobis ;
qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.
Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus,
tu solus Altissimus, Iesu Christe,
cum Sancto Spíritu : in glória Dei Patris.

Amen.