Oratio rhythmica

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Scriptor
Arnulfus Lovaniensis (1200 – 1250)

Ad pedes[recensere]

  1. Salve, mundi salutare:
    salve, salve, Jesu chare,
    cruci tuae me aptare
    vellem vere, tu scis quare
    da mihi tui copiam.

    ac si praesens sis accedo,
    imo te praesentem credo.
    o quam mundum hic te cerno!
    ecce tibi me prosterno:
    sis facilis ad veniam.

  2. Clavos pedum, plagas duras.
    et tam graves impressuras
    circumplector cum affectu,
    tuo pavens in aspectu,
    tuorum memor vulnerum.

    grates tantae charitati,
    nos agamus vulnerati.
    o amator peccatorum,
    reparator confractorum:
    o dulcis pater pauperum!

  3. Quidquid est in me confractum
    dissipatum, aut distractum,
    dulcis Jesu, totum sana,
    tu restaura, tu complana,
    tam pio medicamine.

    te in tua cruce quaero,
    prout queo, corde mero;
    me sanabis hic, ut spero:
    sana me, et salvus ero,
    in tuo lavans sanguine,

  4. Plagas tuas rubicundas,
    et fixuras tam profundas,
    cordi meo fac inscribi,
    ut configar totus tibi,
    te modis amans omnibus.

    dulcis Jesu, pie Deus,
    ad te clamo licet reus:
    praebe mihi te benignum,
    ne repellas me indignum
    de tuis sanctis pedibus

  5. Coram cruce procumbentem,
    hosque pedes complectentem,
    Jesu bone, non me spernas,
    sed de cruce sancta cernas
    compassionis gratia.

    in hac cruce stans directe,
    vide me, o mi dilecte,
    ad te totum me converte:
    esto sanus, dic aperte,
    dimitto tibi omnia.

Ad genua[recensere]

  1. Salve, Jesu, rex sanctorum,
    spes votiva peccatorum,
    crucis ligno tanquam reus
    pendens homo verus Deus,
    caducis nutans genibus.
    o quam pauper! o quam nudus!
    qualis es in cruce ludus
    derisorum totus factus,
    sponte tamen, non coactus,
    attritus membris omnibus!
  2. Sanguis tuus abundanter
    fusus, fluit incessanter,
    totus lotus in cruore,
    stas in maximo dolore,
    praecinctus vili tegmine.
    o majestas infinita!
    o egestas inaudita!
    quis pro tanta charitate,
    quaerit te in veritate,
    dans sanguinem pro sanguine?
  3. Quid sum tibi responsurus,
    actu vilis, corde durus?
    quid rependam amatori,
    qui elegit pro me mori,
    ne dupla morte morerer?
    amor tuus amor fortis,
    quem non vincunt jura mortis:
    o quam pia me sub cura,
    tua foves in pressura,
    ne morsu mortis vulnerer!
  4. Ecce tuo prae amore,
    te complector cum rubore:
    me coapta diligenter,
    tu scis causam evidenter,
    sed suffer et dissimula.
    hoc quod ago non te gravet,
    sed me sanet et me lavet
    inquinatum et aegrotum,
    sanguis fluens hic per totum,
    ut non supersit macula.
  5. In hac cruce te cruentum,
    te contemptum et distentum,
    ut requiram, me impelle,
    et hoc imple meum velle,
    facturus quod desidero.
    ut te quaeram mente pura,
    sit haec mea prima cura.
    non est labor, nec gravabor
    sed sanabor et mundabor,
    cum te complexus fuero.

Ad manus[recensere]

  1. Salve, Jesu, pastor bone,
    fatigatus in agone,
    qui per lignum es distractus,
    et ad lignum es compactus,
    expansis sanctis manibus.
    manus sanctae, vos avete,
    rosis novis adimplete,
    hos ad ramos dure junctae,
    et crudeli ferro punctae
    tot guttis decurrentibus
  2. Ecce fluit circumquaque
    manu tua de utraque,
    sanguis tuus copiose,
    rubicundus instar rosae,
    magnae salutis pretium.
    manus clavis perforatas,
    et cruore purpuratas.
    corde primo prae amore,
    sitibundo bibens ore,
    cruoris stillicidium.
  3. quam large te exponis
    promptus malis atque bonis!
    trahis pigros, pios vocas,
    et in tuis ulnis locas,
    paratus gratis omnibus.
    ecce tibi me praesento,
    vulnerato et cruento:
    semper aegris misereris;
    de me ergo ne graveris
    qui praesto es amantibus,
  4. In hac cruce sic intensus,
    in te meos trahe sensus,
    meum posse, velle, scire,
    cruci tuae fac servire,
    me tuis apta brachiis.
    in tam lata charitate
    trahe me in veritate,
    propter crucem tuam almam,
    trahe me ad crucis palmam,
    dans finem meis vitiis.
  5. Manus sanctae, vos amplector,
    et gemendo condelector;
    grates ago plagis tantis,
    clavis duris, guttis sanctis,
    dans lacrymas cum osculis
    in cruore tuo lotum,
    me commendo tibi totum:
    tuae sanctae manus istae
    me defendant, Jesu Christe,
    extremis in periculis.

Ad latus[recensere]

  1. Salve, Jesu, summe bonus
    ad parcendum nimis pronus:
    membra tua macilenta
    quam acerbe sunt distenta
    in ramo crucis torrida!
    salve, latus salvatoris,
    in quo latet mel dulcoris,
    in quo patet vis amoris
    ex quo scatet fons cruoris,
    qui corda lavat sordida.
  2. Ecce tibi appropinquo,
    parce, Jesu, si delinquo:
    verecunda quidem fronte,
    ad te tamen veni sponte,
    scrutari tua vulnera.
    salve, mitis apertura,
    de qua manat vena pura,
    porta patens et profunda
    super rosam rubicunda
    medela salutifera.
  3. Odor tuus super vinum,
    virus pellens serpentinum;
    potus tuus, potus vitae:
    qui sititis, huc venite,
    tu dulce vulnus aperi.
    plaga rubens, aperire.
    fac cor meum te sentire,
    sine me in te transire,
    vellem totus introire;
    pulsanti pande pauperi.
  4. Ore meo te contingo,
    et ardenter ad me stringo:
    in te meum cor intingo,
    et ferventi corde lingo;
    me totum in te trajice.
    o quam dulcis sapor iste!
    qui te gustat, Jesu Christe,
    tuo victus a dulcore,
    mori posset prae amore,
    te unum amans unice.
  5. In hac fossa me reconde,
    infer meum cor profunde,
    ubi latens incalescat,
    et in pace conquiescat,
    nec prorsus quemquam timeat
    hora mortis meus flatus
    intret, Jesu, tuum latus,
    hinc exspirans in te vadat;
    ne hunc leo trux invadat,
    sed apud te permaneat.

Ad pectus[recensere]

  1. Salve, salus mea Deus,
    Jesu dulcis amor meus:
    salve, pectus reverendum,
    cum tremore contingendum
    amoris domicilium.
    ave, thronus trinitatis,
    arca latae charitatis,
    firmamentum infirmatis,
    pax et pausa fatigatis,
    humilium triclinium.
  2. Salve, Jesu reverende,
    digne semper inquirende;
    me praesentem hic attende,
    accedentem me succende,
    praecordiali gratia.
    pectus mihi confer mundum,
    ardens, pium, gemebundum,
    voluntatem abnegatam,
    tibi semper conformatam,
    juncta virtutum copia.
  3. Jesu dulcis, pastor pie,
    fili Dei et Mariae,
    largo fonte tui cordis,
    foeditatem meae sordis,
    benigne pater, dilue.
    ave, splendor et figura
    summi Dei genitura,
    de thesauris tuis plenis
    desolatis et egenis
    munus clementer perflue.
  4. Dulcis Jesu Christi pectus,
    tuo fiam dono rectus,
    absolutus a peccatis,
    ardens igne charitatis
    ut semper te recogitem.
    tu abyssus es sophiae,
    angelorum harmoniae
    te collaudant, ex te fluxit
    quod Joannes cubans suxit:
    in te fac ut inhabitem.
  5. Ave, fons benignitatis,
    plenitudo deitatis
    corporalis in te manet:
    vanitatem in me sanet
    quod tu confers consilium.
    ave, verum templum Dei;
    precor, miserere mei:
    tu totius arca boni,
    fac electis me apponi,
    vas dives, Deus omnium.

Ad cor[recensere]

  1. Summi regis cor, aveto,
    te saluto corde laeto,
    te complecti me delectat,
    et hoc meum cor affectat,
    ut ad te loquar, animes.
    quo amore vincebaris,
    quo dolore torquebaris,
    cum te totum exhaurires,
    ut te nobis impartires,
    et nos a morte tolleres?
  2. O mors illa quam amara,
    quam immitis, quam avara;
    quae per cellam introivit,
    in qua mundi vita vivit,
    te mordens, cor dulcissimum!
    propter mortem quam tulisti
    quando pro me defecisti,
    cordis mei cor dilectum,
    in te meum fer affectum,
    hoc est quod opto plurimum.
  3. O cor dulce praedilectum,
    munda cor meum illectum,
    et in vanis induratum;
    pium fac et timoratum,
    repulso tetro frigore.
    per medullam cordis mei,
    peccatoris atque rei,
    tuus amor transferatur,
    quo cor totum rapiatur
    languens amoris vulnere.
  4. Dilatare, aperire,
    tanquam rosa fragrans mire,
    cordi meo te conjunge,
    unge illud et compunge;
    qui amat te, quid patitur?
    quidnam agat nescit vere,
    nec se valet cohibere,
    nullum modum dat amori,
    multa morte vellet mori,
    amore quisquis vincitur.
  5. Viva cordis voce clamo,
    dulce cor; te namque amo:
    ad cor meum inclinare,
    ut se possit applicare,
    devoto tibi pectore.
    tuo vivat in amore
    ne dormitet in torpore,
    ad te oret, ad te ploret
    te adoret, te honoret,
    te fruens omni tempore.
  6. Rosa cordis, aperire,
    cujus odor fragrat mire,
    te dignare dilatare,
    fac cor meum anhelare
    flamma desiderii.
    da cor cordi sociari,
    tecum, Jesu, vulnerari.
    nam cor cordi similatur,
    si cor meum perforatur
    sagittis improperii.
  7. Infer tuum intra sinum
    cor ut tibi sit vicinum,
    in dolore gaudioso
    cum deformi specioso,
    quod vix se ipsum capiat
    hic repauset, hic moretur,
    ecce jam post te movetur,
    te ardenter vult sitire.
    Jesu, noli contraire,
    ut bene de te sentiat.

Ad faciem[recensere]

  1. Salve, caput cruentatum,
    totum spinis coronatum,
    conquassatum, vulneratum,
    arundine verberatum,
    facie sputis illita.
    salve, cujus dulcis vultus,
    immutatus et incultus,
    immutavit suum florem,
    totus versus in pallorem
    quem [...] coeli curia.
  2. Omnis vigor atque viror
    hinc recessit, non admiror,
    mors apparet in aspectu
    totus pendens in defectu,
    attritus aegra macie.
    sic affectus, sic despectus,
    propter me sic interfectus,
    peccatori tam indigno
    cum amoris intersigno
    appare clara facie.
  3. In hac tua passione,
    me agnosce, pastor bone,
    cujus sumpsi mel ex ore,
    haustum lactis cum dulcore,
    prae omnibus deliciis.
    non me reum asperneris,
    nec indignum dedigneris,
    morte tibi jam vicina,
    tuum caput hic inclina,
    in meis pausa brachiis.
  4. Tuae sanctae passioni
    me gauderem interponi,
    in hac cruce tecum mori:
    praesta crucis amatori,
    sub cruce tua moriar.
    morti tuae tam amarae
    grates ago, Jesu chare;
    qui es clemens, pie Deus,
    fac quod petit tuus reus,
    ut absque te non finiar.
  5. Dum me mori est necesse,
    noli mihi tunc deesse;
    in tremenda mortis hora
    veni, Jesu, absque mora,
    tuere me et libera.
    cum me jubes emigrare,
    Jesu chare, tunc appare:
    o amator amplectende,
    temetipsum tunc ostende
    in cruce salutifera.