Oratio ad Sanctum Iosephum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio ad Sanctum Iosephum
1889
editio: incognita
fons: incognitus


Ad te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei genetrice coniunxit caritatem, perque paternum, quo puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur ut ad hereditatem quam Iesus Christus acquisivit sanguine suo benignius respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o custos providentissime divinae familiae, Iesu Christi sobolem electam; prohibe a nobis, amantissime pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et, sicut olim puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende; nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut, ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus.

Amen.