Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Septima

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Prima Pars - Septima Questio in Ordine.
1490


Vide:
Fairytale right blue.png Haec pagina facsimile libri
Fairytale right blue.png Haec pagina transscripta
Fairytale left blue.png Questio Sexta Questio Octaua Fairytale right blue.png

¶ Questio: an malefice mentes hominum ad amorem vel odium valeant immutare? Et est septima in ordine.

QUeritur an demones per ipsas maleficas mentes hominum ad amorem vel odium inordinatum immutare et incitare valeant? Et arguitur quod non secundum premissa. Tria sunt in homine voluntas. intellectus et corpus. Primum deus sicut habet per se regere. quia cor regis in manu domini. ita secundum per angelum illustrare et ipsum corpus per influxus celestium corporum dirigere. Preterea intra corpora demones non possunt esse illa immutando. ergo minus infra animam eius potentijs odium vel amorem immittendo. Patet consequentia. quia ex natura maiorem habent potestatem supra corporalia quam supra spiritualia. et quidem quod non possunt immutare supra patuit in plerisque locis quia nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt nisi adminiculo alicuius alterius agentis. sicut etiam quilibet alius artifex. est etiam ad idem. c. xxvi. q. v. episcopi. in fine. Qui credit aliquam creaturam posse transmutari in melius vel in deterius nisi ab ipso omnium creatore infideli et pagano deterior est. Preterea. omne agens ex proposito cognoscit suum effectum. Si igitur diabolus posset mentes hominum immutare ad odium vel amorem: posset internas cogitationes anime videre quod est contra illud quod in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Diabolus internas cogitationes non potest videre. Et iterum ibidem. Non omnes cogitationes nostre male a diabolo excitantur. sed aliquotiens ex nostri arbitrij motu emergunt. Preterea. amor et odium sunt circa voluntatem que radicatur in anima. ergo non possunt causari a diabolo quacunque arte. tenet consequentia. quia illabi anime. vt dicit Augustinus. illi soli est possibile qui eam creauit. Preterea. si dicatur quod potest mouere sensitiuas interiores et sic consequenter voluntatem non valet. quia vis sensitiua est dignior quam vis nutritiua. Sed diabolus non potest formare actum virtutis nutritiue vt formet carnem aut os. ergo etiam non potest causare aliquem actum interiorum virium anime. Sed contra. Diabolus non solum visibiliter sed etiam inuisibiliter homines tentare dicitur hoc autem falsum esset nisi interius circa animam et eius potentias aliquid causare posset. Preterea. Damasce. in suis sententijs. Omnis malicia et omnis immundicia a diabolo excogitata sunt. Et Dio. iiij. c. de diuinis nominibus. multitudo demonum causa omnium malorum et sibi et alijs est. Responsio. Hic primo danda est distinctio de causa. et secundo qualiter potest interiores potentias anime immutare que dicuntur sensitiue interiores. et sic tercio concludetur propositum. Quo ad primum considerandum est quod causa alicuius potest aliquid dici dupliciter. Uno modo directe. Alio modo indirecte. Indirecte quidem sicut cum aliquod agens causat aliquam dispositionem ad aliquem effectum dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius effectus. sicut si dicatur quod ille qui secat ligna est occasio combustionis ipsorum. et hoc modo dicere possumus quod diabolus est causa omnium peccatorum nostrorum. quia ipse instigauit primum hominem ad peccandum ex cuius peccato consecuta est in toto genere humano quedam pronitas ad omnia peccata. et sic intelligenda sunt verba Dam. et Dio. Directe autem dicitur aliquid esse causa alicuius inquantum operatur directe ad illud: et hoc modo diabolus non est causa omnis peccati. Non enim omnia peccata committuntur diabolo instigante sed quedam ex libertate arbitrij et carnis corruptione. Quia vt Orige. dicit. Etiam si diabolus non esset homines haberent appetitum cibi et venereorum et huiusmodi. circa que inordinationes multe contingunt nisi per rationem talis appetitus refrenetur. et maxime presupposita corruptione nature. Refrenare autem et ordinare huiusmodi appetitum subiacet libero arbitrio. super quem etiam diabolus minus habet potestatem. Sed quia per hanc distinctionem non possumus discernere qualiter interdum amor hereos seu philocaptio procurari potest. Est vlterius aduertendum quod diabolus licet non possit esse causa illius inordinati amoris directe cogendo hominis voluntatem potest tamen esse per modum persuadentis. Et hoc iterum dupliciter. scilicet visibiliter et inuisibiliter. Visibiliter sicut cum in aliqua specie hominis sensibiliter apparet etiam ipsis maleficis et eis sensibiliter loquitur & persuadet peccatum sicut tentauit primos parentes in paradiso in specie serpentis: christum in deserto in aliqua specie visibiliter ei apparens. Et quia non est putandum quod solum sic persuadeat hominem. quia sequeretur quod nulla alia peccata fierent ex instructione diaboli nisi que diabolus visibiliter

apparens persuaderet. Ideo dicendum est quod etiam inuisibiliter instigat hominem ad peccandum. quod quidem fit dupliciter. per modum persuasionis et per modum dispositionis. Per modum persuasionis sicut cum proponitur aliquid virtuti cognitiue vt bonum. et hoc potest fieri tripliciter. quia vel proponitur quantum ad intellectum vel quantum ad sensum interiorem. vel quantum ad sensum exteriorem. Quantum ad intellectum quidem. quia intellectus humanus potest adiuuari ab angelico intellectu bono vel aliquid cognoscendum per modum illuminationis cuiusdam vt Dio. dicit. Ratio quia sicut intelligere secundum philosophum est quoddam pati. Ideo potest imprimere in intellectum aliquam speciem: vnde actus intelligendi elicitur. Et si dicatur quod etiam diabolus hoc facere posset sua virtute naturali que non est diminuta. vt patet ex precedentibus. Dicendum quod non potest per modum illuminationis sed per modum persuasionis. Ratio. quia intellectus hominis est istius conditionis: quod quanto magis illuminatur tanto magis cognoscit verum: et quanto magis cognoscit verum tanto magis potest sibi cauere a deceptione. Et quia hanc deceptionem diabolus finaliter intendit. ideo quecunque eius persuasio non potest dici illuminatio licet possit dici reuelatio inquantum per impressionem quandam in vires sensitiuas interiores aut exteriores vbi visibiliter persuaderet aliquid imprimeret. vnde intellectualis cognitio persuaderetur ad aliquem actum exercendum quod qualiter fieri potest videlicet vt in vires interiores aliquid imprimere possit. Aduertendum est quod quia corporalis natura nata est naturaliter moueri localiter a spirituali. Patet hoc in corporibus nostris que ab animis mouentur similiter in corporibus celestibus. Non est autem apta nata formari ab ea immediate. et loquimur precipue de formis a foris manendo non ab informando vnde oportet quod concurrat aliquod corporale agens. vt probatur in. vij. meth. Materia corporalis naturaliter obedit bono vel malo angelo ad motum localem quo stante quia demones sic per motum localem semina colligere possunt & coniungere seu adhibere aliquibus effectibus mirabiliter faciendis vt de magis pharaonis contigit vbi produxerunt serpentes & vera animalia vbi debita actiua debitis passiuis coniungebant. Ideo quecunque ex motu locali materie corporali accidere possunt nihil prohibet per demones fieri nisi diuinitus impediantur. Quo iterum stante si volumus intelligere quomodo potest fantasiam hominis & interiores potentias sensitiuas incitare ad apparitiones & impetuosos actus per motum localem. Notandum quod sicut philosophus in libro de somno et vigilia. assignat causam apparitionis somniorum per motum localem ex eo quod cum animal dormit descendente plurimo sanguine ad principium sensitiuum simul descendunt motus siue impressiones relicte ex sensibilium motionibus preteritis et que conseruate fuerunt in spiritibus siue virtutibus sensibilibus interioribus que sunt fantasia seu imaginatio que idem sunt secundum sanctum tho. vt patebit. Est enim fantasia seu imaginatio quasi thesaurus quidam formarum per sensum acceptarum. Unde contingit quod ita mouent principium apprehensiuum. id est potentiam conseruatoriam specierum quod apparent in fantasijs ita recenter ac si tunc principium sensitiuum a rebus ipsis exterioribus recenter immutaretur. Verum est quod non omnes hec intelligunt: sed si quis se occupare vellet considerare haberet numerum & officium sensuum interiorum. qui secundum Auicen. in li. de anima licet dicat esse quinque. scilicet sensum communem: fantasiam: imaginatiuam: estimatiuam: memoriam. Tamen secundum beatum Tho. in prima parte. q. lxxix. dicit esse quattuor tantum eo quod potentiam imaginatiuam & fantasiam ponit vnam: timetur prolixitas ideo obmittitur declaratio. eo quod etiam quia in plerisque locis de his pertractatur. tantummodo hoc quod dictum est fantasiam esse thesaurum formarum & alicui videretur memoratiuam esse huiusmodi: distingue. quod fantasia est thesaurus seu conseruatorium formarum per sensum acceptarum. memoria autem thesaurus intentionum que per sensum non accipiuntur. Ouis enim videns lupum fugit non propter indecentiam coloris aut figure que sunt forme recepte a sensibus exterioribus & reposite in fantasia: sed fugit quia inimicus nature et hoc habet per quandam intentionem & apprehensionem ex estimatiua que apprehendit vt nociuum & canem vt amicum. sed conseruatorium illarum intentionum est memoria. quia recipere & retinere in corporalibus reducuntur ad diuersa principia. nam humida bene recipiunt & male retinent. econtrario autem est de siccis. Ad propositum hoc quod contingit in dormientibus de apparitionibus somniorum ex spirituum. id est specierum in conseruatorijs repositarum & hoc ex naturali motu locali propter commotionem sanguinis et humorum ad principia illa. id est ad virtutes sensitiuas interiores. et dicimus motu locali intrinseco in capite et in cellulis capitis. Hoc etiam potest accidere ex consimili motu locali per demones procreato. et non tantum in dormientibus sed & vigilantibus in quibus demones possunt admouere et commouere interiores spiritus et humores vt species conseruate in conseruatorijs educantur de thesauris ad principia sensitiua. id est ad virtutes illas imaginatiuam & fantasticam vt res aliquas habeat talis imaginare. et talis dicetur interior tentatio et non mirum quod demon hoc possit sua naturali virtute cum quilibet homo per se vigilans et vsum rationis habens per voluntariam commotionem specierum conseruatarum educere potest de suis thesauris scilicet conseruatorijs huiusmodi species vt res aliquas ad suum placitum imaginetur. quo stante vt iam clare intelligitur materia de amore hereos. Nam quia demones vt dictum est commouere possunt huiusmodi species &c. faciunt ista dupliciter. Aliquando absque ligamine vsus rationis vt de tentatione dictum est et per exemplum de voluntaria adhesione que interdum fit. aliquando autem quod totaliter vsus rationis ligetur. et hoc etiam possumus exemplificare per naturales quosdam defectus vt in freneticis & ebrijs. ergo non mirum quod demones sic ligare possunt deo permittente vsum rationis. et tales dicuntur arrepticij & inde arrepticius ab arripio arripis. quia arreptum a demone et hoc dupliciter. vel absque malefica & maleficio. vel cum ea absque maleficio. quia vt philosophus in prefato li. dicit quod aliquis in passione existens a modica similitudine mouetur sicut amans ex modica similitudine amati & sic etiam odium habenti. Ideo demones qui per actus hominum experiuntur quibus passionibus magis subduntur illos ad huiusmodi amorem vel odium inordinatum instigant eo fortius in eorum imaginationem et efficacius imprimendo hoc quod intendunt quanto etiam id facilius possunt. Facilius autem possunt quanto etiam amans facilius speciem reseruatam ad principium sensitiuum. id est imaginationem educit & in eius cogitatione delectabilius moratur. Cum maleficio vero quando talia per maleficas & ad maleficarum instantiam propter pactum initum cum eis procurat. de quibus enumerare pre multitudine tam in spiritualibus quam secularibus non est possibile. Quot enim adulteri pulcerrimas vxores dimittentes in fetidissimas alias inardescunt. Nouimus vetulam tres successiue abbates vt publica omnium fratrum fama in illo monasterio etiam in hodiernum diem refert non solum in his maleficiasse sed & interemisse: et quartum iam simili modo dementasse quod et ipsa publica voce fatetur nec veretur dicere feci et facio nec desistere a meo amore poterunt quia tantum de meis stercoribus comederunt quantitatem per extensum brachium demonstrando. Fateor autem quia nobis non aderat vlciscendi et inquirendi super eam facultas ideo adhuc superest. Et quia dictum fuit in principio distinctionis quod inuisibiliter instigat diabolus hominem ad peccandum non solum per modum persuasionis vt dictum est: imo etiam per modum dispositionis. licet non deseruit ad propositum tamen sic declaratur. Per consimilem enim admotionem spirituum & humorum facit aliquos magis dispositos ad irascendum vel concupiscendum vel ad aliquid huius. Manifestum est enim quod corpore aliqualiter disposito est homo magis pronus ad concupiscentiam & iram & huiusmodi passiones: quibus insurgentibus homo disponitur ad consensum. Sed quia precedentia difficile est predicare ideo faciliori modo pro populi auisamento sunt declaranda. et quibus remedijs possint tales maleficiati liberari tractatur in tercia parte.

¶ Modus proponendi premissa de amore hereos in sermonibus ad populum.
PRedicator de supradictis sic mouet questionem. An catholicum sit asserere quod malefice valeant ad amorem alienarum feminarum inordinatum mentes hominum immutare et eorum corda sic succendere vt nulla confusione plagis verbis aut factis ad desistendum valeant cogi? et similiter ad odium inter matrimonialiter coniunctos incitare vt nec redditionis nec exactionis debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant? quinimo interdum eos oportet currere ad amasias in tempeste noctis silentio per multa terrarum spacia? Super que si voluerit argumenta aliqua ex precedenti questione sumat. si non. dicat tantummodo quod questiones iste patiuntur difficultates propter amorem & odium qui cum fundantur in voluntate que in suo actu semper libera est nec cogi potest per aliquam creaturam nisi a deo qui eam regere potest. vnde nec demon vel malefica eius virtute ad amorem vel odium voluntatem cogere videtur. Item quia voluntas sicut et intellectus subiectiue existunt in anima. et illabi anime illi soli est possibile qui eam creauit. ideo difficultatem patitur questio quo ad veritates enucliandas in suis partibus. his tamen non obstantibus dicendum est primo super philocaptionem & odium. secundo super maleficium generatiue potentie. De primo quod licet in intellectum & voluntatem hominis immediate demon nequeat operari tamen secundum omnes doctores theologos in. ij. sen. de virtute demonis in operando in corpus & in potentias corporis siue corpori alligatas siue sint sensus interiores siue exteriores permittente deo agere valent. Hoc probatur auctoritate & ratione ex precedenti questione si placet inueniet: si non. dicat auctoritatem & rationem Job. ij. Demoni dixit deus. Ecce in manu tua id est in potestate est Job. et hoc erat quo ad corpus. quod patet. quia in animam noluit dare. vnde dixit. veruntamen animam eius serua. id est illesam serua. Ratio quia enim dedit ei corpus dedit etiam super omnes potentias corpori alligatas. vt sunt quinque exteriores & quatuor interiores. scilicet sensus communis. fantasia siue imaginatiua. estimatiua & memoratiua. si non potest aliter declarari detur de porcis et ouibus exemplum: vbi porci per memoratiuam redire sciunt. et oues lupum & canem discernunt ex naturali imaginatione: vnum tanquam inimicum: alterum tanquam amicum sue nature. Consequenter cum omnis nostra cognitio intellectiua ortum habet a sensu: cum intelligentem iuxta philosophum in. ij. de anima. necesse sit fantasmata speculari. Ideo sicut demon potest interiorem fantasiam immutare sic etiam intellectum obtenebrare. Et hoc quidem non erit immediate agere in animam sed mediantibus fantasmatibus. Item quia nihil amatur nisi cognitum. dentur exempla ad placitum de auro quod amat auarus quia intelligit eius virtutem &c. Ideo obtenebrato intellectu obtenebratur & voluntas in suis affectionibus. Hec autem potest facere demon & absque malefica et cum malefica: imo et accidere possunt ex sola incautela oculorum. et de singulis trademus exempla. Nam vt Jaco. i. dicitur. Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus & illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Sic sychem cum vidisset Dinam exeuntem ad videndum mulieres regionis adamauit eam et rapuit & dormiuit cum illa et conglutinata est anima eius cum ea. Genesis. xxxiiij. et secundum glo. Infirme anime sic accidit quando postpositis proprijs vt dina aliena negocia curat seducitur consuetudine et fit vna vnitate sensus cum illicitis. De secundo quod etiam absque maleficis oriatur interdum ex tentatione demonum principaliter sic declaratur. Nam amon sororem suam thamar speciosissimam adamauit et deperierat in ea valde ita vt propter eius amorem egrotaret. ij. Regum. xiij. Non enim in tantum facinus stupri quis prosiliret nisi in toto corruptus & a diabolo grauiter tentatus. Unde glo. ibidem. Hoc monet nos et ideo deus permisit vt semper caute agamus ne vicia in nobis dominentur & princeps peccati qui falsam pacem periclitantibus spondet: nos paratos inueniens improuise trucidet. De hoc secundo genere amoris refertus est liber sanctorum patrum qui refert quod licet omnem tentationem carnalis concupiscentie sibi subtraxissent tamen vltra quam credi potest tentabantur aliquotiens amore mulierum. Unde et. ij. Corinth. xij. apostolus dicit. Datus est mihi stimulus carnis mee angelus sathane qui me colaphiset. vbi glo. Tentando per libidinem datus est mihi. Tentatio autem cui non consentitur non est peccatum sed materia exercende virtutis. et hoc intelligitur de tentatione que ab hoste non a carne que semper est ad minus peccatum veniale etiamsi ei non consentiatur. Poterit predicator aliqua exempla deducere si placuerit. De tercio quod amor hereos proueniat ex maleficijs demonum discussum est supra. et de hac loquimur tentatione. Et si quis diceret quomodo posset discerni quod non ex diabolo sed solum ex maleficio talis amor inordinatus procedit. Dicendum quod ex multis. Primo si taliter tentatus pulcram et honestam habeat vxorem et oppositum constat de altera &c. Secundo si iudicium rationis omnino ligatur quod nullis plagis seu verbis aut factis aut etiam confusionibus ad desistendum ab ea induci valeat. Et tercio potissime quando se continere non potest quin interdum inopinate se etiam per longum spacium non obstante asperitate itineris prout ex talium confessione quisque sentire potest se transferre habeant siue de die siue de nocte. Nam sicut dicit Crisosto. super Matth. xx. de asina quam christus equitauit. quod cum demon voluntatem hominis peccato possidet quasi ad libitum trahit quo placet. exemplum dans de naui in mari perdito gubernaculo que ad libitum venti proijcitur. et sicut qui equo potenter insidet et rex tyranni habens possessionem. Quarto discernitur in eo quod inopinate & subito vehuntur et immutantur interdum vt nihil eis obstare possit. Elicitur etiam ex ipsius persone infamia. et antequam ad vlteriorem questionem de maleficijs circa potentiam generatiuam procedamus que etiam annexa est: primo soluenda sunt argumenta.

Sequuntur solutiones argumentorum.
AD argumenta autem respondendo. Ad primum quod voluntas hominis regatur a deo: sicut intellectus ab angelo bono. Patet solutio. Intellectus enim sicut tantummodo illustratur ab angelo bono ad cognitionem veri. Unde sequitur amor boni. quia verum et ens conuertuntur. ita etiam intellectus potest a malo obtenebrari in cognitionem veri apparentis. et hoc per confusionem specierum principijs sensitiuis. id est virtutibus & potentijs sensitiuis interioribus representatis. vnde sequitur amor inordinatus apparentis boni puta corporalis delectationis quam etiam tales querunt. Ad secundum argumentum quod intra corpora non possunt esse illa immutando. partim est verum partim non. et hoc quo ad triplicem immutationem. Non enim possunt illa immutare quantum ad eductionem alicuius forme siue substantialis siue accidentalis: que etiam potius dicenda est productio quam immutatio sine adminiculo alicuius alterius agentis aut etiam sine diuina permissione. Si autem loquamur de immutatione qualificatiua vt de sanitate & infirmitate sicut ex precedentibus patet possunt varias infirmitates etiam vsque ad ligamen rationis immittere. et sic odium et amorem inordinatum procurare. Potest etiam addi tercia immutatio que fit quando angelus bonus vel malus illabitur corpori sicut dicimus quod deus tantummodo illabitur anime. id est essentie anime. Sed vbi dicimus quod angelus illabitur corpori precipue malus vt in obsessis ibi non illabitur infra terminos essentie corporis. quia sic ille solummodo qui dat esse scilicet deus creator illabi potest: et continetur tanquam qui habet intrinsecam operationem anime. Dicitur tamen illabi corpori quando aliquid operatur circa corpus. quia ibi est vbi operatur. vt dicit Dam. et tunc operatur infra terminos corporalis quantitatis & infra terminos essentie corporis. Unde elicitur quod corpus habet terminos duplicis rationis quantitatis et essentie. Et est distinctio sicut inter suppositum et naturam. Unde sicut corpori illabi possunt ita et potentijs affixis organis corporalibus & per consequens possunt impressiones facere in potentias. vnde per accidens talis operatio et impressio resultat in intellectum cum eius obiectum sit fantasma sicut color visus vt dicitur in. iij. de anima. et consequenter per accidens vsque ad voluntatem quia voluntas suum obiectum recipit ab intellectu sua ratione boni secundum quod intellectus apprehendit aliquid in ratione boni veri et apparentis. Ad tercium argumentum cognoscere cogitationes cordis est dupliciter. vel in suo effectu vel vt sunt in intellectu. Primo modo non solum angelus sed etiam homo cognoscere potest: licet angelus subtilius vt patebit. Nam interdum cogitatio cognoscitur non solum per actum exteriorem sed etiam per immutationem vultus. et etiam medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt. Unde Augus. in li. de diuinatione demonum. dicit. quod aliquando hominum dispositiones non solum voce prolatas sed etiam cogitatione conceptas cum signa quedam ex animo exprimuntur in corpore tota facilitate perdiscunt. quamuis in libro retractationum hoc dicat non esse asserendum. quomodo hoc fiat estimo quod retractat. Si quis diceret eum sensisse quod cogitationes demon cognosceret in intellectu. Alio modo possunt cognosci cogitationes prout sunt in intellectu et affectiones prout sunt in voluntate. et sic solus deus cogitationes cordium et affectiones voluntatum cognoscere potest. Cuius ratio est. quia voluntas creature rationalis soli deo subiacet: et ipse in eam solus operari potest qui est principale eius obiectum & vltimus finis. et ideo ea que in voluntate sunt vel ex voluntate sola dependent: soli deo sunt nota. Manifestum est autem quod ex sola voluntate dependet quod actu aliquis aliqua consideret. quia cum aliquis habet habitum scientie vel species intelligibiles in eo existentes vtitur eis cum vult. Probatur etiam ex his que dicta sunt. quia angelus non potest illabi anime ergo non potest per naturam videre ea que sunt in anima. et quandiu sunt in intimo anime. Unde quando arguitur. Demon non potest videre cogitationes cordium. ergo non potest corda seu mentes hominum ad amorem vel odium incitare. Dicitur quod sicut cognoscit scilicet per effectus & subtiliori modo quam homo: ita etiam subtiliori modo potest immutare ad odium vel amorem commouendo fantasmata & intellectum obtenebrando. Est etiam aliquid timorosis conscientijs & virtuosis pro eorum consolatione aduertendum quod immutatio sensibilis exterior & corporalis que concomitatur cogitationes hominis quandoque est ita exilis et indeterminata quod diabolus per eam in certam cognitionem cogitationis venire non potest. presertim quando studijs aut bonis operibus vacant interpellatim et tales tunc in somnis plus vexat. experientia hec docet. Quandoque est ita fortis et determinata quod per illam potest cognoscere cogitationem quantum ad speciem vt quod cogitat de inuidia vel de luxuria. sed an per eam possit certitudinaliter cognoscere quantum ad omnes circumstantias vt videlicet super talem vel talem sub dubio dimittamus sicut et reperimus. nisi quod verum est quod tales circumstantias ex actibus postmodum cognoscere potest. Ad quartum patet quia licet illabi anime tantum conueniat deo: tamen illabi corpori & per consequens potentijs affixis corpori modo supra tacto. hec potest conuenire angelo siue bono siue malo: vnde amor et odium in tali homine causari possunt. Ad illud quod virtus sensitiua sit dignior quam nutritiua que tamen non potest immutari ab eo. Dicendum quod imo super vim nutritiuam etiam posset ita vt aliquid citius vel tardius dirigetur in os vel in carnem. sed ad illud non cooperatur sicut ad impediendum vel agitandum vires sensitiuas interiores vel exteriores et hoc propter suum lucrum quod ex sensuum deceptione et intellectus illusione plurimum procurat.