Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina emendata est
147
caput cxlix


tem his de caussis «dii» quoque appellati? quod ut pie dicerent, deos, a quibus se ortos putabant, semper cum perpetuo adiuncto «immortales» dixere?[1].

Lex agraria pax bellorum. — «Pacare» quid?

[6] Sed, ut ad Mercurium redeamus, an latinis Mercurius ob id dictus, quod lege agraria plebi mercem parendi offerret, bonitarium agrorum dominium[2]? Et lex agraria mansit postea ipsa quam[3] bellorum pax sive pacio, in quam legem, in quam pacionem vieti pacati, ut dominium rerum soli bonitarium sibi haberent, iure optimo fortibus per victoriam quaesito[4]: unde illam locutionem apud latinos auctores passim legas «pacare» pro «dare legem victis». Quod, antiquitatis doctissimus usque ad miraculum, poeta dixit populi romani proprium

pacique imponere morem;

ut recte interpretantur, «legem pacis victis imponere». Quod momentose dictum, cum priscis leges nihil aliud quam mores fuerint[5], et romani super qua lege rempublicam primum fundarint, super ea amplificarint et auxerint[6].

Deinde «lex» pro «exemplo» — Venetae reipublicae laus — Diu leges dictae «privilegia» — Quid leges nunc publicorum iudiciorum?

[7] Ad haec, ulterius prolata similitudine, lex fuit publici iudicii formula, qua reges, creando duumviros, poenae genus in iure arcano ordinis invenirent, quod in reos elicerent. Quod latini «exemplum», ut graeci παράδειγμα, dixere principio, significatione quam nunc maxime adversa: nunc enim significat rei actae vel gestae imaginem; tunc poenae imaginem, quae alios a simili crimine deterreret. Non aliter ac nunc quoque

  1. Vide Notas, 20 [postilla marginale].
  2. Cap. CXXVII.
  3. «Quam» aggiunto nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  4. Cap. CXXVIII.
  5. Cap. CXLI.
  6. Cap. CXXVII.