veneti (quae optimatium respublica, quia iisdem ex caussis ex
quibus antiquissimae, ut supra diximus[1], orta est, quamplurimum de antiquissimis refert) reos puniunt ex simili re alias
iudicata, quam ipsi verbo dicunt «caso seguio»: re autem ipsa
puniunt pro iustitia et prudentia, quae ex re nata eos iudices
monent; quod est ipsissimum «ius incertum» Pomponii[2]. Et
historia romana diu hac acceptione «leges» nominat, qua acceptione «privilegia» appellant iurisconsulti, ut apud Livium
videre est; et Cornelius Tacitus in historia legum in illa verba:
«Secutae leges (nempe privilegia) aliquando in maleficos ex
delieto... latae». Quam antiquitatem retinuerunt leges Corneliae, leges Iuliae, sed significatione praesenti «legum», ut
sint formulae poenarum in crimina generatim conceptae.
[8] Postremo «leges» a «legendis suffragiis», ut supra diximus[3], appellatae, sed significatione unde «legumem», «spicilegium» dieta sunt: ex qua ipsum «legere» postea dictum est, qua significatione legimus scriptum.
[1] Haec summae potestatis civilis iussa in republica optimatium sunt proprie plebiscita. Quorum illustre exemplum nobis Livius reliquit in horatiano iudicio, in quo, «concilio populi (rectius «plebis» dixisset) advocato», duumviros creat, qui dictant legem, sive, ut diximus, exemplum edunt, quo Horatius condemnatur; quem morem Aristoteles in Ethicis, ubi de consilio agit, antiquissimarum rerumpublicarum fuisse testatur,