quibus triginta curiones pro numero curiarum, quarum sacra
curabant, coibant. Sed nomea religio custodivit, uti, exactis
regibus, qui sacrorum reges quoque erant, rex sacrorum, qui
id nomea servaret, suffectus est. Adoptiones autem, quibus
adoptati in adoptantium paterna sacra transibant, religionis
caussa, uti dictum est, lege curiata fiebant[1] Unde postea
mansere locutiones «in sacris paternis manere» pro «esse
in patria potestate», «sacris paternis absolvi» pro «emancipari».
[1] Sed et hae tres rerumpublicarum formae merae, quanquam bis, quas observavimus hactenus, propriis notis distinctae sint, tamen ex proprietate divinae originis[2] — qua in homine ratio, voluntas, potestas sunt inter se complicata; tres virtutis partes inter se commixtae[3]; tres iustitiae, universa nempe et duplex particularis, inter se connexae[4]; tria iura primaria inter se glutinata sunt[5], — earum rerumpublicarum quaeque forma aliarum duarum attributis praedita est.
[2] In unaquaque enim unus summus imperati vel vere unus, ut in mere regia, quare ea respublica omnium proxime accedit ad naturata et verum (quo vere spectat iliud Taciti, etsi non ea mente dictum: «Unum esse reipublicae corpus, et unius animo regendum»); vel plures instar unius, ut ordo in optimatium republica, vel in populari populus universus vel maior eius pars, quae pro universo habetur. Atque adeo in omni regimine, qui summus unus et, quia summus, unus. Summum enim multiplicari, uti et unum, non potest.