pactus es: mutui obligatio pacti obligationi cedit, quae est ex
genere latior, nempe obligationi pudoris, ex qua obligatio mutui suam iuris vini habet et cuius pars quaedam est.
[4] Et quod vulgo dicitur «generalibus per specialia derogane, si recte animadvertatur, quae specialia sunt iuris civilis, sunt generalia iuris naturalis, iuris civilis generalibus latiora. Privilegia enim sunt iuris civilis quidem restrictiones, sed explicationes iuris naturalis: non enim sine aliquo merito irrogantur, ut quis iure ceteris aequo extimatur et solvatur legibus quae omnes tenent.
[5] Et ex genere restrictiones omnes iuris conditi sunt productiones iuris naturae; et omnes iuris conditi, qua talis, hoc est legitimarum formularum productiones, sunt iuris naturalis angustiae, quae ius rigidum condunt, quod aequitati naturali adversatur.
[6] Hinc quo ratio est universalior, propius accedit ad Deum.
[7] Et patrimonium, haereditas, respublica sunt fictiones, quantum iis personas quasdam inducimus; sed, uti rationes universae, sunt rerum genera et, quia genera, maxime vera.
Sed, ut omnes virtutes una est, et quaeque trium semper est cura aliis duabus complicata[1]; ut duplex iustitia particularis, rectrix et aequatrix, una iustitia universa est[2], et