regii pectoris asservatur[1], regis persona maxime arcana;
atque uni et item alteri, obsequii spectatissimo, nota interiora
potentiae, qui «Status ministri» nunc appellantur. Quare
Partili in Vonone, Roma cum romanis artibus ad ipsos misso
(Tacito referente), «vilissima utensilium annulo Claudi et
promptos principis aditus mirabantur»: unde passim in
Oriente edam nunc occultissimi reges. At ex reipublicae
mere optimatium natura est ius arcanum: quare spartanis,
reipublicae optimatium regno mixtae, Lycurgus cavit ne leges
scriberentur; et Romulus, qui civitatem ex optimatibus regno
mixtam fundavit, clientelas recepit, quarum proprium erat, ut
cum Horatio dicam, quemque optimatum suo plebeio
Itaque ex eius reipublicae natura erat «ius incertum»[2] sive «ius in latenti», ut Pomponii locutionibus[3] utar.
Aegyptiis — Gallis — Germanis — Romanis.
[3] Hinc apud omnes ferme nationes sunt leges inter sacras res habitae et pars magna religionis; isque mos gentium ferme omnium fuit, quia omnia regna et imperia ab optimatium rebuspublicis coepere, ut supra dictum est[4], in quibus primae leges cum iure divino coepere. Sed hebraeis merito legum sensa solis levitis gnara, quas Moses a vero acceperat Deo. At apud chaldaeos magi, gentis sapientes et sacerdotes, apud aegyptios soli sacerdotes, apud Gallos vero druidae, earum gentium philosophi et sacerdotes, callebant iura; apud Germanos item sacerdotes de reis capitales sumebant poenas; apud romanos scientia iuris erat apud collegium pontificum.
Neque quicquam obturbet quod Pomponius narret[5] id obti-