Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/209

E Wikisource
Haec pagina emendata est
199
caput clxxxi


CAPUT CLXXXI
IURISPRUDENTIA LACEDAEMONIORUM

[1] Et si caussae existerent — quas existere latis legibus necesse est[1] — quae iure aut eximi aut includi publice oporteret, facta potius infecta, infecta vicissim facta fíngebat, quam ut ne ius quicquam demutaretur. Quae est lacedaemoniorum iurisprudentia, quae in omni optimatium republica, quae legibus regitur, viget, cuius forma est custodia iuris[2]. Sed ita appellare placuit a republica optimatium, quae omnes eius generis respublicas iustitia et virtute superavit.

Spartana interpretandarum legum ratio.

[2J Ex hac enim iurisprudentia fuit illa Agesilai regis interpretatio, qui spartanam iuventutem, reipublicae florem et robur in summa militum egestate, ne lege quidem alia servare voluit militaris flagitii ream, ut ne lex, quae eos damnabit, quicquam relaxaretur; sed legem die postero eius diei, quo flagitium admissum fuerat, valere iussit.

Fictiones antiqui iuris productiones aut restrictiones eiusdem.

[3] Ad quae si quis animum recte advertat, has iuris antiqui fictiones nihil aliud nisi priscae iurisprudentiae productiones vel restrictiones fuisse comperiat, quibus iurisconsulti antiqui, non, ut nostri, leges ad facta, sed ad leges facta accommodabant.

Antiquae iurisprudentiae laus.

[4] Atque in eo omnis antiquae iurisprudentiae posita laus erat: aliquod eiusmodi consilium, quo Agesilaus rex usus est, comminisci, quo et leges integrae manerent, et caussarum utilitati consuleretur.

  1. Cap. CXVII.
  2. Cap. CXXXVIII, § «Optimatium» [2].