Corpus Christi

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Progetto Cristianesimo.png
Corpus Christi

Thomas Aquinas



Verbum supernum prodiens,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens,
Venit advitae vesperam.

In mortem a discipulo
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie
Carnem dedit et sanguinem:
Ut duplicis substantiae
Totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium.

O Salutaris Hostia,
Quae caeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria,
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria.

Amen.