De schismate Donatistarum/1

E Wikisource
LIBER PRIMUS
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corporum


Liber II 


OptMil.DeScDo 11 Optatus Milevitanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


Index 1 LIBER PRIMUS. 2 LIBER SECUNDUS. 3 LIBER TERTIUS. 4 LIBER QUARTUS. 5 LIBER QUINTUS. 6 LIBER SEXTUS. 7 LIBER SEPTIMUS.



LIBER PRIMUS.[recensere]

In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum. . I. Bonum pacis. --Cunctos nos Christianos, clarissimi ( Vide not. 2 in pag. seq. ) fratres, omnipotenti Deo fides una commendat. Cujus fidei pars est, credere 2 filium Dei, judicem saeculi, esse venturum: eum qui jampridem venerit, et secundum hominem suum, per Mariam virginem natus sit, passus, et mortuus et sepultus, resurrexerit: et antequam in coelum ascenderet (unde descenderat) Christianis omnibus victricem pacem per Apostolos dereliquit. Quam ne videretur solis Apostolis dimisisse, ideo ait: Quod uni ex vobis dico, omnibus dico (Marc, XIII, 37). Deinde ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan, XIV, 27). Igitur pax Christianis omnibus data est: quam rem Dei esse constat, dum dicit meam: cum autem dicit, do vobis, non solum suam voluit esse, sed et universorum in se credentium. II. Pax a schismaticis turbata. --Quae pax, si, ut data erat, sic integra inviolataque mansisset, nec ab auctoribus schismatis turbaretur, inter nos et fratres nostros hodie non esset ulla dissensio, nec illi inconsolabiles Deo lacrymas facerent, quod Esaias propheta testatur (C. XXII, 4): nec falsorum vatum nomen et actus incurrerent: nec ruinosum ac dealbatum extruerent 3 parietem: nec minus astutas, sed tantum simplices everterent mentes: nec male imponendo omnibus capitibus manum, eversionis velamenta obtenderent: nec maledicerent Deo: nec rebaptizarent fideles: nec nos eversas aut occisas innocentium animas doleremus: quas prius doluit Deus, per Ezechielem prophetam, dicens: Vae facientibus velamen super omne caput, et super omnem 4 aetatem ad evertendas animas. Animae eversae sunt populi mei, et maledicebant mihi in populo meo, ut occiderent animas, quas non oportuit mori: dum annuntiant populo meo vanas seductiones (Ezechiel. XIII, 8). Et tamen admissa sunt haec ab iis, qui nostri sunt fratres. III. Cur Schismatici fratres appellentur. --Sed ne quis dicat, me inconsiderate eos fratres appellare, qui tales sunt, ab Esaiae prophetae vocibus exorbitare non possumus. Quamvis et illi non negent, et omnibus notum sit, quod nos odio habent, et exsecrentur, et nolint se dici fratres nostros: tamen nos recedere a timore Dei non possumus, quos hortatur Spiritus sanctus per Esaiam prophetam, dicens: Vos qui timetis nomen Domini, audite nomen Domini: hi qui vos odio habent et exsecrantur, et nolunt se dici fratres vestros , vos tamen dicite eis, Fratres nostri estis (Esa. LXVI, 5): sunt igitur sine dubio fratres, quamvis non boni. Quare nemo miretur, eos me appellare fratres, qui non possunt non esse fratres. Est quidem nobis et illis spiritalis una nativitas, sed diversi sunt actus. Nam et Cham, qui patris sui risit impie nuditatem (Gen. IX), frater innocentium fuit: et pro merito suo jugum servitutis incurrit, ut esset fratribus frater addictus. Ergo hoc nomen fraternitatis, nec interveniente peccato deponitur. Sed de istorum fratrum delictis dicam alio loco: qui sedentes adversum nos , detrahunt, et contra nos scandala ponunt (Ps. XLIX, 20): et cum illo fure concurrunt (Ibid. 19), qui Deo furtum facit : et cum moechis, id est, cum haereticis, partem suam ponunt, et peccata sua laudant, et convitia contra nos Catholicos meditantur. IV. Cur Parmeniani Librum refellendum suscipiat. --Omnes quidem per singula loca maledicis vocibus perstrepunt: (quibus ad aliqua de occasione respondam; sed unum quidem vix invenimus, cum 5 quo per litteras, vel hoc modo loquamur; Parmenianum scilicet, fratrem nostrum; si tamen se a nobis vel hoc nomine nuncupari permittit. Et quia collegium episcopale nolunt nobiscum habere commune, non sint collegae, si nolunt: tamen (ut supra diximus) fratres sunt. Frater meus igitur Parmenianus, ne ventose ac nude, ut caeteri, loqueretur, quidquid sentire potuit, non solum dixit, sed etiam in scriptura digessit. Cujus dictis, cum respondere, veritate cogente, compellimur: erit inter nos absentes quoquomodo collatio. Eodem modo satisfiet et desideriis aliquorum. Nam a multis saepe desideratum est ut ad eruendam veritatem, ab aliquibus defensoribus partium conflictus haberetur: et fieri potuit. Sed quoniam et accessum prohibent, et aditus intercludunt, et consessum vitant, et colloquium denegant: vel tecum mihi, frater Parmeniane, sit isto modo collatio: ut qui tractatus tuos, quos in manibus, et in ore multorum esse voluisti, non aspernatus sum, neque contempsi, sed omnia a te dicta patientur audivi, audias et tu humilitatis nostrae responsa.

V. Cujus generis sint ea quae in libro Parmeniani. -- Nam et ego intelligo, et tu non negas, et quivis sapiens pervidet, te nulla alia ratione tam prolixe tractasse, nisi ut Ecclesiam catholicam tuis tractatibus indigne pulsares. Sed, ut intelligi datur, aliud habet animus, aliud resonat sermo. Denique non omnia te video dixisse contra catholicam: imo multa pro catholica, cum catholicus non sis, ut et nobis necesse non fuerit respondere tractatibus tuis: nisi, quod dum male instructus es, ut quod non vidisti, sed falso audieris, loquereris, cum in epistola Petri Apostoli legerimus: Nolite per opinionem judicare fratres vestros (Jacobi IV, 11): ut inter aliqua, quae ad nos non pertinent (sicuti probaturi sumus) diceres, a nobis contra vos militem fuisse postulatum. Caeterum a te in aliis patribus tractatus tui, aliqua pro nobis dicta sunt, et contra vos, ut diluvii et circumcisionis comparatio: quaedam et pro nobis, et pro vobis, ut ea, quae in laude dixisti baptismatis, (praeter illud quod carnem 6 Christi male tractaveris): ideo et pro vobis, quia quamvis foris sitis, tamen ex nobis existis. Nam et illud pro ambobus, quod demonstrasti haereticos extraneos esse catholicis sacramentis: si tamen vos ipsos non eis adjungeres, quos esse schismaticos constat. Quaedam pro nobis solis, ut unius Ecclesiae commemoratio: quaedam contra vos per ignorantiam (quia peregrinus es) ut traditorum et schismaticorum accusatio: etiam illud et contra vos, quod dixisti de aleo et sacrificio peccatoris. Ac per hoc nihil contra nos a te dictum est, nisi quod ignoranter dixisti, a nobis militem postulatum: quod calumniose a te dictum esse, probationibus verissimis demonstrabimus. Tolle hanc calumniam, et noster es. Quid enim magis pro nobis et nostrum est, quam quod dixisti, in comparatione baptismatis semel factum esse diluvium? Et singularem circumcisionem salubriter profecisse populo Judaeorum, magis pro nobis, quasi noster locutus es: haec enim nostra vox est, qui in Trinitate baptismatis unionem defendimus : non pro vobis qui baptisma, in cujus imagine sunt illa duo audaciter, et quod contra leges est iteratis: quamvis et vos ipsi non negetis, quia non debet iterari, quod semel jussum est fieri. Sed dum tu subtiliter laudasti, quod omni laudis praeconio dignum est, callide vestram supposuisti personam, ut quasi, quia semel licet, vobis liceat, aliis denegetur. Si traditoribus non licet, vobis licere non debuit, quorum principes probamus fuisse traditores. Si schismaticis non licet, adaeque vobis licere non debuit, apud quos origo schismatis invenitur. Si peccatoribus non licet, etiam peccatores vos esse testimonio divino convincimus. Et tamen quia semel licet, non per electum hominem, sed per quod semel licet: ideo post vos non emendamus, quia et apud nos et apud vos, unum est sacramentum: cujus sacramenti ratio, tota quinto libro monstrabitur. 7 VI. Argumenta librorum Parmeniani. --A te quidem, frater Parmeniane, multa tractata sunt. Sed video mihi non eo esse respondendum ordine, quo a te dicta sunt singula. Tu enim primo loco dixisti comparationes laudesque baptismatis, et praeter carnem Christi a te male tractatam, caetera bene dixisti: hoc enim magis pro nobis te dixisse. suo loco monstrabitur. Secundo autem loco, exclusis haereticis, unam dixisti esse Ecclesiam: sed eam, ubi sit, agnoscere noluisti. Tertio loco, traditores nullis certis personis aut nominibus accusasti. Quarto a te unitatis lacerati sunt operarii. Quinto, ut minima praetermittam, dixisti de oleo et sacrificio peccatoris. VII. Divisio operis hujus, et singulorum librorum Argumenta. --Sed mihi videtur primo loco traditorum et schismaticorum indicandas esse civitates, personas, et nomina: ut quae a te de iis dicta sunt, veros auctores et certos reos suos agnoscant. Deinde mihi dicendum est, quae, vel ubi sit una Ecclesia, quae est: quia praeter unam altera non est. Tertio, a nobis militem non esse petitum, et ad nos non pertinere, quod ab operariis unitatis dicitur esse commissum. Quarto loco, qui sit peccator, cujus sacrificium repudiat Deus, vel cujus oleum fugiendum sit. Quinto, de Baptismate. Sexto, de inconsideratis praesumptionibus et erroribus vestris. VIII. Carnem Christi nec peccatricem, nec aquis demersam dici debuisse a Parmeniano. --Sed priusquam de rebus singulis aliquid dicam, quod carnem Christi male tractaveris, breviter ostendam. Dixisti enim, carnem illam peccatricem, Jordanis demersam diluvio, ab universis sordibus esse mundatam. Merito hoc diceres, si caro Christi pro omnibus baptizata sufficeret, ut nemo pro se baptizaretur. Si ita esset, ibi esset totum genus hominum: illic omne quod corporaliter natum est. Nihil esset inter fideles et unumquemque gentilem, quia in omnibus caro est: et dum nemo non est qui non habeat carnem; si, ut dixisti, caro Christi diluvio Jordanis demersa est, omnis caro hoc beneficium consequeretur. Aliud est enim caro Christi in Christo; aliud uniuscujusque in se. Quid tibi visum est, carnem Christi dicere peccatricem? Utinam diceres, caro hominum in carne Christi: nec sic probabiliter dixeras, quia unusquisque credens, in nomine Christi baptizatur, non in carne Christi, quae specialiter illius erat. Addo, quod ejus caro de Spiritu sancto concepta, inter alios non potuit in remissam peccatorum tingi, quae nullum videbatur admisisse peccatum. Addidisti, et Jordanis 8 diluvio demersam: satis inconsiderate hoc usus es verbo: quod verbum soli Pharaoni, et ejus populo debebatur, qui pondere delictorum, tamquam plumbum, ita mersus sit, ut ibi remanserit. Christi autem caro, dum in Jordane descendit et ascendit, mersa a te dici non debuit: cujus caro ipso Jordane sanctior invenitur, ut magis aquam ipsa descensu suo mundaverit, quam ipsa mundata sit. IX. Haereticorum mentionem supervacanee factam a Parmeniano. --Etiam illud praeterire non possum quod te subtiliter egisse considero: ut ad inducendos vel decipiendos animos auditorum, post circumcisionis et diluvii descriptionem, et post laudem baptismatis, haereticos cum erroribus suis mortuos, et oblivione jam sepultos quodammodo resuscitare voluisti: quorum per provincias Africanas, non solum vitia, sed etiam nomina videbantur ignota. Marcion, Praxeas, Sabellius, Valentinus, et caeteri, usque ad Cataphrygas, temporibus suis a Victorino Petavionensi, et Zephirino Urbico, et a Tertulliano Carthaginensi, et ab aliis adsertoribus Ecclesiae catholicae superati sunt. Ut quid bellum cum mortuis geris, quod ad negotium temporis nostri non pertinet? Sed quia schismaticus hodie aliquid peccati, quod probare possis in catholicos, non habes, ideo ad prolixitatem scripturae tuae augendam, tot haereticos cum erroribus suis commemorare voluisti. X. Haereticorum et schismaticorum discrimen. -- Nunc alia quaestio est, ut quid a te memorati sunt illi, apud quos non sunt sacramenta, quae nobis et vobis videntur esse communia? Sanitas non flagitat medicinam: de se secura virtus, forinsecus non quaerit auxilia, veritas non desiderat argumenta: 9 aegroti est, remedia quaerere, inertis et imbecillis est, auxilia comparare: mendacis est, argumenta conquirere. Interea dixisti, apud haereticos dotes Ecclesiae esse non posse: et recte dixisti, scimus enim haereticorum Ecclesias singulorum, prostitutas, nullis legalibus sacramentis, et in se jure honesti matrimonii esse: quas non necessarias recusat Christus, qui est sponsus unius Ecclesiae: sicut in Canticis Canticorum ipse restatur (Cant. VI): qui cum unam laudat, caeteras damnat, quia praeter unam, quae est vera Catholica, caeterae apud haereticos putantur esse, sed non sunt: secundum quod indicat (ut supra diximus) in Canticis Canticorum, unam esse columbam suam, eamdem sponsam electam eamdem hortum conclusum, et fontem signatum (Cant. IV): ut haeretici omnes neque claves habeant, quas solus Petrus accepit: nec annulum, quo legitur fons 10 esse signatus: nec aliquem illorum esse, ad quem hortus ille pertineat, in quo Deus arbusculas plantat. De quibus haereticis, quamvis ad praesentem non pertineat causam, quod diu locutus es, et suffecerat et abundabat. Sed miror, quid tibi visum est, etiam vos ipsos eis adjungere, quos esse schismaticos constat, dum Ecclesiae dotes et haereticis, ipsis, et vobis schismaticis denegasti. Dixisti enim inter caetera, schismaticos a vite, velut sarmenta esse concisos: destinatos poenis, tanquam ligna arida, gehennae ignibus reservari. Sed video te adhuc ignorare schisma apud Carthaginem a vestris principibus factum. Quaere harum originem rerum, et invenies te hanc in vos dixisse sententiam, cum schismaticis haereticos sociasti. Non enim Caecilianus exivit a Majorino avo tuo: sed Majorinus a Caeciliano: nec Caecilianus recessit a Cathedra Petri vel Cypriani: sed Majorinus, cujus tu Cathedram sedes, quae ante 11 ipsum Majorinum originem non habebat . Et cum haec ita gesta esse manifestissime constet, et vos haeredes esse traditorum et schismaticorum evidenter appareat: satis te miror, frater Parmeniane, cum schismaticus sis, schismaticos haereticis jungere voluisse. Aut si sic tibi videtur, et ita placet: cumula illa quae a te paulo ante sunt dicta. Dixisti enim fieri non posse, ut falso baptismate inquinatus abluat, immundus emundet, supplantator erigat, perditus liberet, reus veniam tribuat, damnatus absolvat. Bene haec omnia potuerunt ad solos haereticos pertinere, qui falsaverunt symbolum: dum alter dixerit duos Deos, cum Deus unus sit; alter Patrem vult in persona Filii cognosci; alter carnem subducens Filio Dei, per quam Deo reconciliatus est mundus; et caeteri hujusmodi, qui a sacramentis catholicis alieni esse noscuntur. Quare poeniteat te talibus hominibus etiam schismaticos adjunxisse: in te enim convertisti sententiae gladium, dum aestimas, quia alteros appetebas: et non attendisti inter schismaticos et haereticos, quam sit magna distantia. Inde est, quod ignoras, et quae sit sancta Ecclesia: et sic omnia miscuisti. XI. Notae Ecclesiae catholicae et schismatis. -- Catholicam facit simplex et verus intellectus in lege, singulare ac verissimum sacramentum, et unitas animorum. Schisma vero, sparso coagulo pacis, dissipatis sensibus generatur, livore nutritur, aemulatione et litibus roboratur, ut deserta matre catholica, impii filii dum foras exeunt, et se separant (ut vos fecistis) a radice matris Ecclesiae, invidiae falcibus amputati, errando rebelles abscedunt: 12 nec possunt novum aliquid, aut aliud agere, nisi quod jamdudum apud suam didicerunt matrem. XII. Iterum de haereticorum et schismaticorum discrimine. --Haeretici vero, veritatis exules, sani et verissimi symboli desertores, de sinu sanctae Ecclesiae impiis sensibus depravati, contempto quod bene fuerant geniti, ut ignorantes et rudes deciperent, de se nasci voluerunt. Et qui jamdudum vitalibus pasti fuerant cibis, corruptela malae digestionis, in perniciem miserorum, disputationibus impiis venena mortifera vomuerunt. Vides ergo, frater Parmeniane, haereticos a domo veritatis satis extorres, solos habere varia et falsa baptismata: quibus inquinatus non possit abluere, immundus emundare, supplantator erigere, perditus liberare, reus veniam tribuere, damnatus absolvere. Bene clausisti hortum haereticis: bene revocasti claves ad Petrum: bene abstulisti colendi potestatem, ne arbusculas colerent ii, quos ab hortulo et a paradiso Dei constat alienos: bene subduxisti annulum iis, quibus aperire non licet ad fontem. Vobis vero schismaticis, quamvis in catholica non sitis, haec negari non possunt, quia nobiscum vera et communia sacramenta traxistis. Quare cum haec omnia haereticis bene negentur, quid tibi visum est, haec et vobis negare voluisse, quos schismaticos esse manifestum est? vos enim foras existis. Quantum in nobis est, volebamus, ut soli damnarentur haeretici: quantum in te est, etiam vos ipsos, cum eis una sententia ferire voluisti. XIII. Auctores Donatistarum traditores fuisse. --Sed jam, ut ad propositum singularum rerum ordinem redeamus, primo loco audi, qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. In Africa duo mala et pessima admissa esse constat, unum in traditione, alterum in schismate: sed utraque mala, et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. Debes ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta, et 13 quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas: quae alios fecerit martyres, alios confessores, nonnullos funestam prostravit in mortem , latentes dimisit illaesos. Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos 14 in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illis temporibus, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent, instrumenta divinae legis impie tradiderunt. Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis : qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est dicens: Et occidi, et occido non eos solos, sed et quicumque contra me fecerit. Et Menalius, qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens, ad consessum suorum procedere trepidavit. XIV. Concilii Cirtensis acta. --Hi, et caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem, (quia Basilicae necdum fuerant restitutae) in domum Urbani Carisi consederunt die III Iduum Maiarum, sicut scripta 15 Nundinarii tunc diaconi testantur, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. Harum namque plenitudinem rerum, in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adjunximus. Hi episcopi, interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse confessi sunt. Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit; non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: jam omnes erecti coeperant murmurare. Quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret. Consulti sunt qui remanserant, id est, Victor Garbensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurionis. Ii dixerunt talem causam Domino debere reservari: et dixit Secundus, sedete omnes: 16 tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias, et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. XV. Ex ordinatione Majorini schisma ortum. -- Deinde non post longum tempus, iidem ipsi, tot et tales, ad Carthaginem profecti traditores, thurati homicidae, Majorinum (cujus tu cathedram sedes) post ordinationem Caeciliani ordinaverunt, schisma facientes. Et quoniam traditionis reos, principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit, eosdem fuisse auctores schismatis. Quae res, ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est, ex qua radice sese usque in hodiernum, erroris protenderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris, occulte serpens, usque in tempora nostra manaverit. Dicendum est, unde et ubi et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quae convenerint causae; quae fuerint operatae personae; qui auctores hujus mali; qui nutritores; a quibus sint inter partes ab Imperatore postulata judicia; qui sederint judices; ubi sit actum concilium; quae sint prolatae sententiae. De divisione agitur: et in Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu haereditariam cathedram sedes. Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit; quis foras exierit; quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat; quis contra altare altare erexerit; quis ordinationem fecerit, salvo altero ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis Apostoli, qui dixit multos Antichristos foras exituros: quia non erant, inquit, nostri, nam si nostri essent, mansissent nobiscum (I Joan. II, 19). Ergo qui in uno cum fratribus manere noluit, haereticos secutus, quasi Antichristus foras exivit. XVI. Lucillae adversus Caecilianum rixae. --Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, nescio quam foeminam factiosam: quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset: quae ante spiritalem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur: et cum praeponeret 17 calici salutari os nescio cujus hominis mortui, et si martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione, discessit irata. Irascenti et docenti, ne disciplinae succumberet, occurrit subito persecutionis enata tempestas. XVII. Mensurius ad curiam citatus ornamenta Ecclesiae Botro et Celestio commendat. -- Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam, de tyranno imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens, apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est: rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non leves patiebatur angustias: erant enim Ecclesiae ex auro et argento quam plurima ornamenta, quae nec defodere terrae. nec secum portare poterat. Quae quasi fidelibus, senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace Christianis, anicula illi daret, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus causam dixit: jussus est reverti: ad Carthaginem pervenire non potuit. XVIII. Ordinatio Caeciliani in episcopum Carthaginensem, necnon causa atque origo schismatis. --Tempestas persecutionis peracta, et definita est. Jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio, Christianis libertas est restituta. Botrus et Celestius ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis, soli vicini Episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur: et manus imponente Felice Autumnitano , episcopus ordinatur. Botrus et Celestius de spe sua dejecti sunt. Brevis auri et argenti sedenti 18 Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam. Cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem. Non minus et ambitores, quibus et ordinari non contigit: necnon et Lucilla, quae jamdudum ferre non potuit disciplinam: cum omnibus suis potens et factiosa foemina, communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis, factum est, ut malignitas haberet effectum. XIX. Illicita ordinatio Majorini contra Caecilianum, ab episcopis Numidiae. --Schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitus nutrivit, avaritia roboravit. Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitio diceretur. Ad secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem veniretur: proficiscuntur omnes supra memorati traditores, suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab iratis: non a catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. Interea ad Basilicam, ubi cum Caeciliano tota civica frequentia fuerat, nullus de supradictis accessit. Tunc a Caeciliano mandatum est: « Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. » Illo tempore a tot inimicis nihil in eum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quob ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari. Iterum a Caeciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tanquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis ejus esset, sic ait: « Exeat huc quasi imponatur 19 illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de poenitentia. His rebus compertis, tota Ecclesia Caecilianum retinuit, ne se latronibus tradidisset. Illo tempore aut reus de sede debebat expelli, aut communicari debuit innocenti. Conferta erat Ecclesia populis: plena erat cathedra episcopalis: erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporis obtulerant, Cyprianus, Lucianus et caeteri. Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicite celebrata est: et Majorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante, episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae (ut superius diximus) crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt. Manifestum est ergo, exiisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Majorinum, qui ordinatus est. XX. Litterae episcoporum Numidiae adversus Felicem ordinatorem Caeciliani. --Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset; ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi 20 ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum. Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos: et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt. Frequenter solet erubesci de crimine: sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia praeter paucos catholicos, peccaverant universi; et quasi imago fuerat innocentiae, inter multos nefas admissum. Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supradictos constabat admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt. XXI. Quam grave schismatis malum, cujus rei sunt Donatistae. --Vides ergo, frater Parmeniane, haec duo crimina tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere. Agnosce vel sero, incurrisse te in tuos, dum insectaris alienos; et cum priores tuos constet operatos esse hoc alterum nefas, etiam vos sceleratis vestigiis, sequi laboratis: ut quod illi priores in titulo schismatis fecerant, et vos jamdudum fecisse et nunc facere videamini. Illi ruperunt suis temporibus pacem: vos exterminatis unitatem. De parentibus vestris et de vobis merito dici potest, caecus caecum si duxerit, utrique in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Oculos patrum vestrorum furiosus excaecaverat livor, aemulatio vestros orbavit. Schisma summum malum esse et vos negare minime poteritis. Et tamen Dathan et Abiron et Core, perditos magistros vestros, sine trepidatione estis imitati: nec ponere ante oculos voluistis, hoc malum et verbis Dei esse prohibitum, et admissum graviter vindicatum. Deinde esse distantiam delictorum, aut remissio testatur aut poena. Denique inter caetera praecepta etiam haec tria jussio divina prohibuit: Non occides, non ibis post deos alienos, et in capitibus mandatorum, 21 non facies schisma. Videamus de his tribus, quid oportuit puniri, et quid meruit relaxari. Parricidium principale delictum est; et tamen Cain nec reus a Deo percutitur, sed occisus insuper vindicatur (Genes. IV). In Ninive civitate hominum numero centum viginti millia sacrilega, quae deos alienos sequi videbantur: post iracundiam Dei, et nuntium Jonae prophetae, jejunium parvi temporis et oratio indulgentiam meruit (Jonae III). Videamus si aliquid tale consecuti sunt hi qui populos Dei primitus ausi sunt scindere. Tot millibus filiorum Israel, quorum a cervicibus divina providentia jugum servile dejecerat, Aaron sanctum unum praefecerat sacerdotem (Num. XVI). Sed cum ministri ejus sacerdotium non sibi debitum concupiscentes, seducta parte populi illicite invaderent, ritum imitati sacrorum, ducentos, et quod excurrit, ministros secum perituros, cum thuribulis in fronte seducti populi posuerunt: Deus cui displicet schisma, hoc libenter videre non potuit. Indixerant quodammodo Deo bellum, quasi esset alter Deus, qui alterum acciperet sacrificium. Igitur Deus pro neglectis mandatis suis iratus est ira magna, et quod in sacrilegos et parricidam non fecerat, in schismaticos fecit. Stabat ministrorum acies et multitudo sacrilega, cum interdictis sacrificiis suis illico peritura; negatum et subductum est poenitentiae tempus, quia non talis erat culpa quae veniam mereretur. Mandata est terrae fames: statim fauces suas in populi divisores aperuit, et contemptores mandatorum Dei, avido ore absorbuit. Intra momenti spatium, ad transglutiendos praedictos terra patuit, rapuit, clausa est. Et ne beneficium de mortis compendio consequi viderentur, dum non essent digni vivere, iis nec mori concessum est: tartareo carcere subito clausi, ante sunt sepulti quam mortui. Et miramini vobis aliquid tale aspere factum, qui schisma aut facitis aut colitis, cum videatis quid magistri primi schismatis pati meruerunt. An quia cessat talis modo vindicta, ideo tibi cum tuis vindicas innocentiam? Deus in singulis rebus exemplorum posuit formam; ut sit quod imputet imitantibus: prima peccata ad exemplum praesens poena compressit, secunda judicio reservabit. Quid ad haec dicturi estis, qui schisma, usurpato Ecclesiae nomine, et occulte nutritis, et impudenter defenditis? 22 XXII. Litterae episcoporum partis Donati ad Constantinum imper. quibus sibi petunt dari judices. -- Sed quia audio aliquos de societate tua, litigandi studio chartas habere nescio quas; quaerendum est, quibus sit accommanda fides, quae cum ratione concordent, quae cum veritate confibulent? Vestrae, si sunt aliquae, mendaciis forte videantur aspersae. Nostras chartas probant et conflictus causarum, et contentiones partium, et exitus judiciorum, et epistolae Constantini. Nam quod de nobis dicitis, quid Christianis cum regibus? aut quid episcopis cum palatio? Si nota est nosse reges, vos tota perfundit invidia. Nam majores vestri, Lucianus, Dignus, Nasutius, Capito, Fidentius, et caeteri imperatorem Constantinum, harum rerum adhuc ignarum, his precibus rogaverunt: quarum exemplum infra scriptum est: Rogamus te, Constantine optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus Pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit, et ab hoc facinore immunis est Gallia. Nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt; petimus ut de Gallia nobis judices dari praecipiat pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nasutio, Capitone, Fidentio et caeteris episcopis partis Donati. XXIII. Responsio Constantini. Dati ab eo judices qui Romae conveniant. -- Quibus lectis, Constantinus pleno livore respondit. In qua responsione et eorum preces prodidit, dum ait: » Petitis a me in saeculo judicium, cum ego ipse Christi judicium expectem. Et tamen dati sunt judices, Maternus ex Agrippina 23 civitate, Reticius ab Augustoduno civitate, Marinus Arelatensis. Ad urbem Romam ventum est ab his tribus Gallis, et ab aliis quindecim Italis. Convenerunt in domum Faustae in Laterano , Constantino quater et Licinio ter consulibus, sexto nonas Octobris die, sexta feria. Cum consedissent Miltiades episcopus urbis Romae, et Reticius et Maternus et Marinus episcopi Gallicani: et Merocles a Mediolano, Florianus a Sinna, Zoticus a Quintiano, Stennius ab Arimino, Felix a Florentia Tuscorum, Gaudentius a Pisis, Constantius a Faventia, Proterius a Capua, Theophilus a Benevento, Sabinus a Terracina, Secundus a Praeneste, Felix a tribus Tabernis, Maximus ab Ostia, Evandrus ab Ursino, Donatianus a Foro Claudii. XXIV. Concilii Romani sententia in gratiam Caeciliani. --His decem et novem consedentibus episcopis, causa Donati et Caeciliani in medium missa est. A singulis in Donatum sunt hae sententiae latae. Quod confessus sit rebaptizasse , et episcopis lapsis manum imposuisse; quod ab Ecclesia 24 alienum est. Testes inducti a Donato, confessi sunt se non habere quod in Caecilianum dicerent. Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus: etiam Miltiadis sententia, qua judicium clausum est his verbis: « Cum constiterit Caecilianum, ab iis qui cum Donato venerunt, juxta professionem suam non accusari: nec a Donato convictum esse in aliqua parte constiterit: suae communioni ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo. XXV. Appellatio Donati a judicio Romano, quomodo a Constantino excepta. --Sufficit ergo et Donatum tot sententiis esse percussum, et Caecilianum tanto judicio esse purgatum. Et tamen Donatus appellandum esse ab episcopis credidit. « Ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: O rabida furoris audacia! sicut in causis gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt. XXVI. Quid post synodum Romanam in Africa gestum. -- Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Carthaginem 25 accederet. Tunc a Filumino, suffragatore ejus, imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixiae retineretur: et factum est. Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt Eunomius et Olympius . Venerunt, et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta, ut pronuntiarent ubi esset. Catholica. « Hoc seditiosa pars Donati fieri passa non est: de studio partium strepitus quotidiani sunt habiti: novissima sententia eorumdem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur; ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto orbe terrarum diffusa, et sententiam decem et novem episcoporum jamdudum datam, dissolvi non posse. Sic communicaverunt clero Caeciliani, et reversi sunt. De iis rebus habemus volumina actorum, quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. Cum haec flerent, Donatus ultro prior ad Carthaginem redit. Hoc audito, Caecilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo iterum renovellatae sunt partes. Constat tamen et Donatum tot sententiis esse percussum, et Caecilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum. XXVII. Purgatio Felicis ordinatoris Caeciliani. -- Sed quia in ipsa causa jamdudum in Catholica duorum videbantur laborare personae, et ordinati et ordinatoris: postquam ordinatus in urbe purgatus est, et purgandus adhuc remanserat ordinator. Tunc Constantinus ad Aelianum Proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis, de vita Felicis Autumnitani publice quaereretur. Sedit 26 is cui erat indictum . Inducti sunt Claudius Saturianus, curator Reipublicae, qui fuit tempore persecutionis in civitate Felicis, et curator praesentis tunc temporis quando causa flagitabatur, Callidius Gratianus, et Magistratus Alfius Caecilianus, sed et Superius stationarius perductus, et Ingentius scriba publicus, pependit sub metu imminentium tormentorum. Responsis omnium nihil tale inventum est in vita Felicis episcopi, propter quod ordinare non potuisset. Habetur volumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerant in causa Claudii Saturiani curatoris, et Caeciliani magistratus, et Superii stationarii, et scribae Ingentii, et Solonis officialis publici ipsius temporis. Post quorum responsa, a supra memorato proconsule haec pars sententiae dicta est: Felicem autem religiosum episcopum, liberum esse ab exustione instrumentorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosissimas scripturas tradiderit vel exusserit. Omnium enim interrogatio suprascriptorum manifesta est, nullas scripturas deificas, vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus, illis temporibus, neque praesens fuerit, neque conscientiam accommodaverit, neque aliquid tali fieri jusserit. Unde pulsa atque extersa infamia, cum ingenti laude de illo judicio recessit. Jamdudum opinionis incertae, et inter caligines, quas livor et invidia exhalaverat, latere veritas videbatur. Sed etiam omnis scriptura 27 memorata, et actorum voluminibus, et epistolis commemoratis aut lectis revelata est. XXVIII. Conclusio hujus libri primi. --Vides, frater Parmeniane, in Catholicos traditorum nomine falso objecto, frustra esse inventum, mutans videlicet personas, et transferens merita: clausisti oculos, ne parentes tuos reos agnosceres: aperuisti eos, ut innocentes et indignos crimini copulares. Omnia pro tempore, nihil pro veritate: ut et de te dixerit beatissimus Apostolus Paulus: Quidam autem conversi sunt in vaniloquium, volentes se esse legis doctores, non intelligentes quae dicunt, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 6). Paulo ante docuimus vestros parentes fuisse traditores et schismaticos: et tu ipsorum haeres, nec schismaticis, nec traditoribus parcere voluisti. Jam igitur documentis supra memoratis, omnia tela, quae falso in alienos jactare voluisti, veritatis clypeo repulsa, in tuos parentes reciproco ictu vertuntur. Omnia igitur, quae a te in traditores et schismaticos dici potuerunt, vestra sunt: nam nostra non sunt, qui et in radice manemus, et in toto orbe terrarum cum omnibus sumus. 28