Oratio ad sanctum Iosephum alia, ad castitatis gratiam impetrandam

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Progetto Cristianesimo.png
Oratio ad sanctum Iosephum alia, ad castitatis gratiam impetrandam


Vírginum custos et pater,
sancte Ióseph,
cúius fidéli custódiae
ipsa innocéntia Christus Iésus
et Virgo vírginum María
commíssa fuit,
te
per hoc utrúnque caríssimum pignus,
Iésum et Maríam,
óbsecro et obtéstor
ut me,
ab omni immundítia praeservátum,
mente incontamináta,
puro corde
et casto córpore
Iésu et Maríae
semper fácias
castíssime
famulári.