Stabat Mater (ignota)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Progetto Cristianesimo.png

Sequentia festi Septem Dolorum Beatæ Mariæ Virginis
Versio Missalis Romani (1962)


Stabat Mater dolorósa
Iuxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Filius.

Cuius ánimam geméntem,
Contristátam et doléntem,
Pertransivit gládius.

O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti !

Quæ mærébat, et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati pœnas íncliti.

Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplicio ?

Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Filio ?

Pro peccátis suæ gentis,
Vidit Iesum in torméntis,
Et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem Natum
Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.

Eia, Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.

Fac, ut árdeat cor meum
In ámando Christum Deum,
Ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
Cordi meo válide.

Tui Nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Pœnas mecum dívide.

Fac me tecum pie flere,
Crucifixo condolére,
Donec ego víxero.

Iuxta crucem tecum stare,
Et me tibi sociáre
In planctu desídero.

Virgo virginum præclára,
Mihi iam non sis amára :
Fac me tecum plángere.

Fac, ut portem Christi mortem,
Passiónis fac consórtem,
Et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce inebriári,
Et cruóre Fílii.

Flammis ne urar succénsus
Per te, Virgo, sim defénsus
In die iudícii.

Christe, cum sit hinc exíre,
Da per Matrem me venire
Ad palmam victóriæ.

Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimæ donétur
Paradísi gloria.

Amen.


Vide etiam[recensere]

Alterae versiones