Jump to content

Symbolum Quicumque

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Symbolum Quicumque
saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus


Quicumque vult salvus esse,
ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem :

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit,
absque dubio in æternum peribit.

Fides autem catholica hæc est :
ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.

Neque confundentes personas,
neque substantiam separantes.

Alia est enim persona Patris, alia Filii,
alia Spiritus Sancti.

Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas,
æqualis gloria, coæterna majestas.

Qualis Pater, talis Filius,
talis Spiritus Sanctus.

Increatus Pater, increatus Filius,
increatus Spiritus Sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius,
immensus Spiritus Sanctus.

Æternus Pater, æternus Filius,
æternus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres æterni,
sed unus æternus.

Sicut non tres increati, nec tres immensi,
sed unus increatus, et unus immensus.

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius,
omnipotens Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres omnipotentes,
sed unus omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius,
Deus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres dii,
sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius,
Dominus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres domini,
sed unus est Dominus.

Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur,
ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus :
nec creatus, nec genitus.

Filius a Patre solo est :
non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus a Patre et Filio :
non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres Patres ; unus Filius, non tres Filii ;
unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus,
sed totæ tres personæ coæternæ sibi sunt et coæquales.

Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est,
et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse,
ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad æternam salutem
ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur
quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.

Deus ex substantia Patris ante sæcula genitus,
et homo ex substantia matris in sæculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo :
ex anima rationali et humana carne subsistens.

Æqualis Patri secundum divinitatem,
minor Patre secundum humanitatem.

Qui, licet Deus sit et homo,
non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem non conversione divinitatis in carnem,
sed assumptione humanitatis in Deum.

Unus omnino, non confusione substantiæ,
sed unitate personæ.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo :
ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salute nostra ; descendit ad inferos ;
tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis :
inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporis suis,
et reddituri sunt de factis propriis rationem.

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam ;
qui vero mala, in ignem æternum.

Hæc est fides catholica,
quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

Amen.