Jump to content

De antiquissima Italorum sapientia/Liber primus/Conclusio

Checked
E Wikisource

Conclusio
1710

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Joseph Ferrari recensuit; Mediolani, 1835
fons: librum vide
 Caput VIII
conclusio.


Operae precium.Habes, sapientissime Paulle Doria, metaphysicam humana imbecillitate dignam, quae homini neque omnia vera permittat, neque omnia neget, sed aliqua; christianae pietati commodam, quae verum divinum ab humano discernat, neque humanam scientiam divinae, sed divinam humanae regulam proponat; experimentali physicae, quae nunc cum ingenti humani generis fructu excolitur, ancillantem; utpote ex qua id pro vero in natura habeamus, cujus quid simile per experimenta faciamus. Summa operis capita.Etenim habes verare et facere idem esse (Cap. I): atque inde Deum scire physica, hominem scire mathematica (§ I), et ita neque Dogmaticos omnia (§ II), neque Scepticos nihil scire (§ III.). Indidem genera ideas esse perfectissimas, ex quibus Deus absolute facit; imperfectas, ex quibus homo ex hypothesi facit vera (Cap. II). Ex his ipsis probare a caussis esse ipsum eflicere (Cap. III). Sed quia Deus rem quamvis minimam infinita virtute facit, ut existentia actus et res physica est, ita rerum essentiam virtutem ac rem metaphysicam esse, proprium hujus doctrinae argumentum (Cap. IV). Atque ita esse in metaphysica genus rei, quae est virtus extensionis et motus, et iniquis sive extensis, sive motibus aequa subest; idque punctum metaphysicum esse, hoc est rem quandam, quam ex hypothesi puncti geometrici contemplemur (§ I); atque ipsis geometriae sacris Deum purissimam et infinitam mentem demonstrari; inextensum facere extensa, excitare conatus (§ II), componere motus (§ III), et quietum (§ IV) movere omnia (§ V). Habes in hominis anima animum (Cap. V), et in animo mentem, et in mente Deum praesidere (Cap. VI). Et mentem advertendo facere (Cap. VII) ficta, vel ex hypothesi vera humanam, absolute vera divinam (§ I, § II, § III). Hinc ingenium homini ad sciendum, seu faciendum datum (§ IV). Habes denique Deum (Cap. VIII) nutu, seu faciendo velle (§ I): fando sive aeterno caussarum ordine facere: quod nos ex ignorantia nostra dicimus casum (§ II), ex nostra utilitate fortunam (§ III). Recipe in tuam fidem, rogo, haec Italorum de divinis rebus placita. Tuum enim est, qui ex nobilissima et maximarum rerum gestarum monumentis inclyta Italiae familia prognatus es; et metaphysicae cultura doctissimus per Italiam celebraris.

 Caput VIII