| Liber II |
|
| INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
[recensere][1] Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter homines fuit, animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia. [2] Nam cum fere constaret curriculum stadii, quod est Pisis apud Iovem Olympium, Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breviora, facile intellexit modum spatiumque plantae Herculis ratione proportionis habita tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera. [3] Comprehensa autem mensura Herculani pedis secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret.
II.
[recensere][1] Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. [2] Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lavacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque villae venustate aquis undique canoris atque avibus personante.
[3] Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior. [4] Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat χυριεύοντας et σωρείτας et soreitas aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. [5] Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.
[6] Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens “permitte,” inquit “philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus”, iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes, qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta incessivit. [7] Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, volgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur: [8] Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ἄκουε. Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος
Κικόνεσσι πέλασσεν.
[13] His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta essent.
III.
[recensere][1] Lacedaemonium Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: [2] “Dicta” inquit “mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis. [3] Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse quicquam commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet.
[4] Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. [5] Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est esse id, quod feci, praequam erant alia, toleratu facilius: [6] ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. [7] Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse.”
[8] Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, [9] et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis, quae scripta sunt, ipsis utar, εἰ δεῖ βοηθεῖν τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea verba significant quaesisse eos, an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.
[10] Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius de amicitia primo. [11] Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera quidem, quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; [12] hunc autem locum, de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est, neque ea, quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, exsecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit. [13] Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: “His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiae venia dari possit.”
“Cum agetur” inquit “aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus.” [14] Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit. [15] Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? “Est enim” inquit “quatenus dari amicitiae venia possit.” [16] Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est quodque ab his, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae venia debeat. [17] Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. Sed video, quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit. [18] Id ipsum tamen in fine quoque vitae, an iure posset reprehendi culparique, dubitavit.
“Contra patriam” inquit Cicero “arma pro amico sumenda non sunt.” [19] Hoc profecto nemo ignoravit, et “priusquam Theognis”, quod Lucilius ait, “nasceretur”. Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. [20] Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est: Δεῖ μὲν συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν φεῶν.
[21] Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius pressiusque quam Cicero disserit. [22] Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum:[23] “Parva” inquit “et tenuis vel turpitudo vel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur. [24] “Neque nominibus” inquit “moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. [25] Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc, quod utile amico est, id prae illo, quod honestum nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius.”
[26] Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi: Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώτερον, ἤδη καὶ ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος τούτου πρὸς τ ὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει: ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος.
[27] Favorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine his verbis definivit: ἡ καλουμέιν χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτο ἔστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι.
[28] Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: “Has tamen” inquit “parvitates rerum et magnitudines atque has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas.”
[29] Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
[30] Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. “Hac” inquit “fini ames, tamquam forte fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus.”
[31] Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro περὶ ψυχῆς primo verbis his ita scripsit: Χείλων ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέγοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρόν, ἠρώτησεν, εἰ μηδένα δίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι ταῖς φιλίαις ἀπεχθείας.
IV.
[recensere][1] Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque ista utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres.
[2] Is Iulianus super eo enthymemati, quod est in oratione M. Tullii, quam pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit—sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: [3] “Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id, quod reddidit, qui autem debet, is retinet alienum: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. [4] Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset”—“crispum sane” inquit “agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides salva esset. [5] Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum hoc utrubique servari postulat. [6] Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur. Cicero autem,” inquit “cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum ‘debet’ in pecunia ponit, in gratia ‘habet’ subicit pro ‘debet’; ita enim dicit: ‘gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert.’ [7] Sed id verbum ‘habet’ cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: ‘et qui debet, in eo ipso, quod debet, refert’; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. [8] Inmutavit ergo,” inquit “subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse.” Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quas aput eum adulescentes lectitabant.
V.
[recensere][1] Demosthenen traditum est vestitu ceteroque cultu corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei τὰ κομψὰ illa χλανίσκια et μαλακοὶ χιτωνίσκοι ab aemulis adversariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quin parum vir et ore quoque polluto diceretur.
[2] Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est, multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt. [3] Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestivo, gravius acerbiusque apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum voce molli atque demissa Hortensius “Dionysia,” inquit “Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, ἄμουσος, ἀναφρόδιτος, ἀπροσδιόνυσος”.
VI.
[recensere][1] Multis et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. [2] In ea oratione ita scriptum fuit: “Si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis uno modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.”
[3] Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire. [4] Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. “Aliter” inquit “censor loqui debet, aliter rhetor. Rhetori concessum est sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominum animos qualicumque astu inrepere.” Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. [5] “Sed enim Metellum,” inquit “sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere, quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret, quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur. [6] De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus eaque confessione fidem sedulitatis veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimum, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse.”
[7] Hoc quoque aliud ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus, quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt. [8] Verba Metelli haec sunt. “Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimilius exspectemus, nisi malis rationibus finem facimus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.”
VII.
[recensere][1] In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatae fidei Tironiana cura atque disciplina facto scriptum fuit: [2] “Homines tenues obscuro loco nati navigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum.”
[3] Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non “futurum”, sed “futuram”, neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset “manifestarius”.
[4] Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant. [5] Is libro inspecto ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum. [6] “Nam ‘futurum’” inquit “non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens, set liberum undique et inpromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: [7] ‘Credo ego inimicos meos hoc dicturum.’ ‘Inimicos dicturum’ inquit, non ‘dicturos’; [8] videturne ea ratione positum esse aput Gracchum ‘dicturum’, qua est aput Ciceronem ‘futurum’? sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι, et similia.” [9] In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba haec esse dixit: “Dum i conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum”; in duodevicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: “Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene facturum”; [10] item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: “Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse”. [11] “Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, ‘occisurum’ dixit, non ‘occisuram’, his verbis: etiamne habet Casina gladium? -
habet, sed duos.—Quid duos ?—altero te
occisurum ait, altero vilicum.
non putavi, inquit, hoc eam facturum.
[13] Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed et Gracchus ‘dicturum’ et Quadrigarius ‘futurum’ et ‘facturum’ et Antias ‘processurum’ et Plautus ‘occisurum’ et Laberius ‘facturum’ indefinito modo dixerunt,[14] qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,[15] sicuti M. Cicero ‘futurum’ dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.”
[16] Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: “Cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis”,[17] neque soloecismum esse aiebat “in potestatem fuisse”, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur et Plautus verborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone dixit:num vero mi in mentem fuit,
[18] Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus. [19] Vt et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tulli convinisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, “potestatem” dicere mallet, non “potestate”. [20] Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quod “explicavit” dicere maluit quam “explicuit”, quod esse iam usitatius coeperat.
Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompei habuit: “Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit.” At si “explicuit” diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.
VIII.
[recensere] οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς
Κόρινθον ἔσθ᾽ ὁ πλοῦς,
IX.
[recensere][1] Ordo atque ratio Pythagorae ac deinceps familiae et successionis eius recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: [2] Iam a principio adulescentes, qui sese ad discendum obtulerant, εφυσιογνωμόνει. Id verbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. [3] Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. [4] Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique {graeca|ἀκουστικοί}}. [5] Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere quaeque audissent scribere et, quae ipsi opinarentur, expromere potestas erat; [6] hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus, quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo “Chaldaeos” dicere oportet, “mathematicos” dicit. [7] Exinde his scientiae studiis ornati ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί.
[8] Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: “nunc autem” inquit “isti, qui repente pedibus inlotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant, qua philosophari discant. [9] Alius ait ‘hoc me primum doce’, item alius ‘hoc volo’ inquit ‘discere, istud nolo’; hic a symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem. [10] Est etiam,” inquit “pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.” [11] Haec Taurus dicere solitus novicios philosophorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.
[12] Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat, in medium dabat, et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur “ercto non cito”.
X.
[recensere][1] Favorinus philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: “Curius” inquit “et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt; [2] tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis, quae dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod vis, abunde consequaris, taces? [3] Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. [4] Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut “tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum”.”
XI.
[recensere][1] Auctor historiae Graecae gravissimus Thucydides Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem, ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris temperatur. [2] Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. [3] Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. [4] Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur.
[5] Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν: Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν, νόμου ἐγκαθεστώτων, οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλ᾽ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν.
[6] Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus; [7] Alyattes autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum. [8] Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos: οἱ δ̓ ἄρ᾽ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί,
ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν
[9] Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? an tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est, tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?
[10] Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. [11] Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. [12] Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret? [13] Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes;[14] namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse non, opinor, existimanda est. [15] M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. [16] Verba ipsius Ciceronis apposui: “Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.”
[17] Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a Lacedaemonis Aristoteles in libris problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas. [18] “Nam diffidentiae” inquit “et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit, et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.” [19] Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημονοῦντας γινώσκωσιν. . . .
XII.
[recensere][1] Qui de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negaverunt capi fas esse; [2] item quae non sit patrima et matrima; [3] item quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita sit; [4] item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit; [5] item cuius parentes alter ambove servitutem servierunt aut in negotiis sordidis versantur. [6] Sed et eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est. [7] Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet. [8] Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet. [9] Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
[10] De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non exstant, nisi, quae capta prima e t, a Numa rege esse captam. [11] Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur, ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et, cuius virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat. [12] Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit.
[13] “Capi” autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, veluti bello capta abducitur. [14] In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: “Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio.”
[15] Plerique autem “capi” virginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures “capi” dicebantur. [16] L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scripsit: “P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus.” [17] M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit: “Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? si volo augurium optime tenere, ecquis me ob eam rem augurem capiat?”
[18] Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim tabulas composuit, ita scriptum est: “Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.”
[19] “Amata” inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam, quae prima capta est, hoc fuisse nomen traditum est.
XIII.
[recensere][1] In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθήκοντα appellant, quaeri solet, an negotio tibi dato et, quid omnino faceres, definito contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandavit. [2] Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est. [3] Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo, cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset, [4] si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. [5] Alii existimaverunt incommoda prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur, [6] neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. [7] Cumprimis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. [8] Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praeceptum est.
[9] Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus. [10] Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultissimus, quod pontifex maximus. [11] Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistratum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset, cum mittendum curaret. [12] Tum magistratus ἀρχιτεκτόνων comperto, quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. [13] Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset, cur non, quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, spretis vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus, si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.
XIV.
[recensere][1] Iulius Hyginus in libro de vita rebusque inlustrium virorum sexto legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse. [2] Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset, obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus eam sciret usui esse, non accipere.
XV.
[recensere]Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη,
Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.
Λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν
Γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος,
Φειδωλῆς πλείστη δὲ χαρις κατὰ μέτροι ἰούσης,
Οὐ λέγειν τύγʼ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,
Ἀχαλίνων στομάτων
Ἀνόμου τʼ ἀφροσύνας
Τὸ τέλος δυστυχία,
Ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον,
Ἔχοντʼ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα,
Ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα,
XVI.
[recensere]ad portam mille a porta est; exinde Salernum,
hunc, milli passum qui vicerit atque duobus,
Campanus sonipes succussor nullus sequetur
maiore in spatio ac diversus videbitur ire;
tu milli nummum potes uno quaerere centum;
XVII.
[recensere][1] Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. [2] Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. [3] “Quoniam,” inquit Socrates “cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.”
[4] Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: “Vitium” inquit “uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit.” [5] Haec verba Varronis “tollere” et “ferre” lepide quidem composita sunt, sed “tollere” apparet dictum pro “corrigere”. [6] Id etiam apparet eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.
XVIII.
[recensere][1] In XIV. rerum divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa. [2] Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: “In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non enim ‘leporem’ dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent ‘Graecum’, quod nunc Ἕλληνα, ‘puteum’, quod vocant φρέαρ, ‘leporem’, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur.”
[3] Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso L. Aelio clementissime. [4] Sed in posteriore eiusdem libri parte “furem” dicit ex eo dictum, quod veteres Romani “furvum” atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur. [5] Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine “fur”. [6] Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit “furem” a “furvo”, id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.
XIX.
[recensere][1] In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: [2] Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. [3] Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; [4] rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. [5] Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. [6] Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. [7] Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. [8] Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. [9] Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. [10] Libri tres in sacrarium conditi “Sibyllini” appellati; [11] ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.
XX.
[recensere][1] Figurarum, quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, “planum” et “solidum”. [2] Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. “Planum” est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. [3] “Solidum” est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme metae triangulae, quas “pyramidas” appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae κύβους illi nos “quadrantalia” dicimus. [4] Κύβος enim est figura ex omni latere quadrata, “quales sunt” inquit M. Varro “tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι.” [5] In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.
[6] Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui τριὰς Graece dicitur tantundem efficiat in cubo. [7] “Linea” autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant. [8] Eam M. Varro ita definit: “Linea est” inquit “longitudo quaedam sine latitudine et altitudine. [9] Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: “γραμμὴ”, inquit, est “μῆκος ἀπλατές”, quod exprimere uno Latine verbo non queas, nisi audeas dicere “inlatabile”.
XXI.
[recensere] At sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror,
dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
[7] Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.
XXII.
[recensere][1] Inroboravit inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur “hic illi superest”, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. [2] Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe volgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. [3] Qui integre autem locuti sunt, magnam partem “superesse” ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum. [4] Itaque M. Varro in satura, quae inscripta est nescis quid vesper vehat, “superfuisse” dicit immodice et intempestive fuisse. [5] Verba ex eo libro haec sunt: “In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse.”
[6] Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque, quae agebatur, non attingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat, dixisse advocatum eum non habere, et cum is, qui verba faciebat, reclamasset: “ego illi V. C. supersum”, respondisse praetorem festiviter: “tu plane superes, non ades”.
[7] M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure civili in artem redigendo, verba haec posuit: “nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit.” In quo loco “superfuit” significare videtur “supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua superfluenti tamen et nimis abundanti”: disciplinas enim Tubero stoicas dialecticas percalluerat. [8] In libro quoque de republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: “Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus.”
[9] Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, “superesse” non simplici ratione dici tam Latine quam Graece: Graecos enim περισσὸν in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens et exuberans; [10] sic nostros quoque veteres “superesse” alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis. [11] Qui dicit ergo “superesse se” ei, quem defendit, [12] nihil istorum vult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita scripsit:primus ego in patriam mecum, modo vita supersit...
florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
inde sibi memorat unum super esse laborem,
[18] Praeter haec “superesse” invenimus dictum pro “superstitem esse”. [19] Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem verbis his: “Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse”, per quod significat, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere. [20] In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi:
sicut tuum vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem.
[21] Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti “superesse se” dicat.
XXIII.
[recensere][1] Historia de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione, qua usus est ad milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum. [2] Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi. [3] Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est: [4] Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. [5] Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuitque, ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis enuntiaret, priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. [6] Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. [7] Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: quaerit igitur compressius violentiusque. [8] Tum puer matre urgente lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. [9] Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur ad ceteras matronas. [10] Pervenit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae. [11] Senatores ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur. [12] Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. [13] Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum “Praetextatus” ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.
XXIV.
[recensere][1] Trium poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.
[2] Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium iustum esse potuisset, nisi ab ipso dictum esset: inmortales mortales si foret fas flere,
flerent divae Camenae Naevium poetam.
Itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.
postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
at Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum rogat
ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita
ossa. Hoc volebam, nescius ne esses. Vale.
XXV.
[recensere][1] Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de bello et pace, “indutiae” quid sint, definit. “Indutiae sunt” inquit “pax castrensis paucorum dierum”; [2] item alio in loco: “indutiae sunt” inquit “belli feriae”. [3] Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur. [4] Nam neque pax est indutiae—bellum enim manet, pugna cessat -, neque in solis castris neque “paucorum” tantum “dierum” indutiae sunt. [5] Quid enim dicemus, si indutiis mensium aliquot factis in oppida castris concedatur? [6] nonne tum quoque indutiae sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod in primo annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae “paucorum” tantum “dierum” appellandae sunt? [7] “belli” autem “ferias” festive magis dixit quam aperte atque definite.
[8] Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris. [9] Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt. [10] Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret. [11] Satis enim visum est eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci τύπους magis et ὑπογραφὰς quam ὁρισμοὺς vocant.
[12] “Indutiarum” autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus. [13] Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur. [14] “Indutias” sic dictas arbitramur, quasi tu dicas “inde uti iam”. [15] Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. [16] Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit “inde uti iam” pugnetur, idcirco ex his, quibus dixi, vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est.
[17] Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, “indutiae” inquit “dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo” inquit “nomen factum videtur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus.” [18] Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
XXVI.
[recensere][1] Interrogavi in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. [2] Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod quis vellet, potestatem. [3] Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et: “haec ego” inquit “super irascendo sentio; sed, quid et Plutarchus noster, [4] vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id quoque audias. [5] Plutarchus” inquit “servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. [6] Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse, ut vapulet; nihil mali, nihil sceleris admisisse. [7] Postremo vociferari inter vapulandum incipit neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret. [8] Tum Plutarchus lente et leniter: ‘quid autem,’ inquit ‘verbero, nunc ego tibi irasci videor? ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio. [9] Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent.’ Et simul ad eum, qui caedebat, conversus: ‘interim,’ inquit ‘dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.’”
[10] Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem ac stupentem. [11] Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi “affectus” vel “affectiones”, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior “ira” dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.
| Liber II |
|