Liber XV | Liber XVII |
INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
[recensere]Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri
observarique; eiusdem utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis
Numantiae ad equites dicta.
I. Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, enthymemation hoc
Graecum, quod adposui, dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et,
quoniam vere atque luculente dictum verbis est brevibus et rotundis
vinctum, perquam libenter memineramus:
II. An ti praxeis kalon meta ponou, ho men ponos oichetai, to de kalon
menei; an ti poieseis aischron meta hedones, to men hedy oichetai, to de
aischron menei.
III. Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit
Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo
longioribusque verbis comprehensa est praequam illud Graecum, quod diximus,
quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, venerabilior videri debet.
IV. Verba ex oratione haec sunt: "Cogitate cum animis vestris: si quid vos
per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a
vobis, dum vivitis, non abscedet; sed si qua per voluptatem nequiter
feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper
manebit".
II.
[recensere]Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit
eius legis reprehensio.
I. Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur
disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid
dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui
non servent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant,
existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere.
II. Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque disputationibus procul dubio
fieri oportet.
III. Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi
interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.
IV. Sed enim esse quaedam videntur, in quibus, si breviter et ad id, quod
rogatus fueris, respondeas, capiare.
V. Nam si quis his verbis interroget: "Postulo, uti respondeas, desierisne
facere adulterium an non", utrumcumque dialectica lege responderis, sive
aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum ...
negent;
VI. nam qui facere non desivit, non id necessario etiam fecit.
VII. Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id
potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se
negaverit facere desisse.
VIII. Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in
qua haerere eos necessum est, si nihil amplius, quam quod interrogati
erunt, responderint?
IX. Nam si ita ego istorum aliquem rogem: "Quicquid non perdidisti,
habeasne an non habeas, postulo ut aias aut neges", utrumcumque breviter
responderit, capietur.
X. Nam si non habere se negaverit, quod non perdidit, colligetur oculos eum
non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur
habere eum cornua, quae non perdidit.
XI. Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: "Quicquid habui, id habeo,
si id non perdidi".
XII. Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege, quam diximus; plus enim,
quam quod rogatus est, respondet.
XIII. Et propterea id quoque ad eam legem addi solet non esse captiosis
interrogationibus respondendum.
III.
[recensere]Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit,
ut tolerari aliquantisper inedia possit ut tolerari fames; verbaque ipsa
Erasistrati super ea re scripta.
I. Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus, tenebatque animos
nostros homo ille fandi dulcissimus, atque eum, quoquo iret, quasi ex
lingua prorsum eius apti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque
amoenissimis demulcebat.
II. Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus
multaque ad medicos, qui tum forte istic erant, valitudinis eius gratia
oratione Graeca dixisset: "ac ne hoc quidem mirum" inquit "videri debet,
quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam
inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit.
III. Nam quod Erasistratus scriptum" inquit "reliquit, propemodum verum
est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava
intus ventris ac stomachi vacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur
aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus
capitur, vel stipato vel adducto voluntas capiendi eius desiderandique
restinguitur".
IV. Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem
longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare. Ea ventris
conpressione esuritionem posse depelli creditum est.
V. Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat;
VI. nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus diaireseon
primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum audiebamus dicere, scriptum
offendimus.
VII. Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Elogizomena oun
para ten ischyran symptosin tes koilias einai ten sphodra asitian; kai gar
tois epipleon asitousin kata proairesin en tois protois chronois he peina
paracholouthei, hysteron de ouketi.
VIII. Deinde paulum infra: Eithismenoi de eisin kai hoi Skythai, hotan dia
tina kairon anankazontai asitein, zonais plateiais ten koilian
diasphingein, hos tes peines autous hetton enochlouses; schedon de kai
hotan pleres koilia ei, dia to kenoma en autei meden einai, dia touto ou
peinosin, hotan de sphodra sympeptokyia ei, kenoma ouk echei.
IX. In eodem libro Erasistratus vim quandam famis non tolerabilem, quam
Graeci boulimon appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere
ait, quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is
morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit.
X. Verba, quibus id dicit, haec sunt: Aporon de kai deomenon episkepseos
kai epi toutou kai epi ton loipon boulimionton, dia ti en tois psychesin
mallon to symptoma touto ginetai e en tais eudiais.
IV.
[recensere]Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus
sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba
conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti
milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis
quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.
I. Cincius in libro tertio de re militari fetialem populi Romani bellum
indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem hisce verbis uti
scripsit: "Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus
populum Romanum bellum fecere deliqueruntque quodque populus Romanus cum
populo Hermundulo hominibusque Hermundulis, bellum iussit ob eam rem ego
populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico
facioque".
II. Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita scriptum est:
"Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos
tribunus militaris adigebat in verba haec: "C. Laelii C. fili consulis L.
Cornelii P. fili consulis in exercitu decemque milia passuum prope furtum
noli facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in
dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem,
follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve, quod tuum non erit,
quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem
Luciumve Cornelium P. filium consulem sive quem ad uter eorum iusserit,
proferes aut profitebere in triduo proximo, quidquid inveneris sustulerisve
dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod recte
factum esse voles".
III. "Militibus autem scriptis dies praefiniebatur, quo die adessent et
citanti consuli responderent;
IV. deinde ita concipiebatur iusiurandum, ut adessent, his additis
exceptionibus: "nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeve
denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sunt, quo is eo dic
minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve, quod sine piaculo praeterire
non liceat, sacrificiumve anniversarium, quod recte fieri non possit, nisi
ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste; si
cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie, quam per eas causas
licebit, eo die venturum aditurumque eum, qui eum pagum, vicum, oppidumve
delegerit".
V. Item in eodem libro verba haec sunt: "Miles cum die, qui prodictus est,
aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur".
VI. Item in libro sexto hoc scriptum est: "Alae dictae exercitus equitum
ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium
corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli
triginta, cohortes decem".
V.
[recensere]"Vestibulum" quid significet; deque eius vocabuli rationibus.
I. Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur neque tamen liquido scimus,
quid ea proprie atque vere significent, sed incompertam et vulgariam
traditionem rei non exploratae secuti videmur magis dicere, quod volumus,
quam dicimus: sicuti est "vestibulum" verbum in sermonibus celebre atque
obvium, non omnibus tamen, qui illo facile utuntur, satis spectatum.
II. Animadverti enim quosdam haudquaquam indoctos viros opinari vestibulum
esse partem domus primorem, quam vulgus "atrium" vocat.
III. C. Aelius Gallus in libro de significatione verborum, quae ad ius
civile pertinent, secundo vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque
partem aedium, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem a via aditus
accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tectaque sunt viae
iuncta atque ipsa ianua procul a via est area vacanti intersita.
IV. Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae
scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.
V. Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum eleganti scientia
ornatum, huiuscemodi est: "Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum
intentionem significat, tum minutionem.
VI. Nam "vetus" et "vehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum
elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. "Vescum" autem,
quod ex "ve" particula et "esca" copulatum est, utriusque diversae
significationis vim capit.
VII. Aliter enim Lucretius "vescum salem" dicit ex edendi intentione,
aliter Lucilius "vescum" appellat cum edendi fastidio.
VIII. Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam
vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.
IX. In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam
admitterentur, consistebant et neque in via stabant neque intra aedis
erant.
X. Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione
vestibula appellata sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium
relicta, in quibus starent, qui venissent, priusquam in domum
intromitterentur.
XI. Meminisse autem debebimus id vocabulum non semper a veteribus
scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen
ita sunt factae, ut ab ista, de qua diximus, proprietate non longe
desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:
vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
XII. non enim vestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod
obrepere potest, tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci
fores, "vestibulum" et "fauces", ex quibus vestibulum appellat ante ipsam
domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per
quod ad vestibulum adiretur".
VI.
[recensere]Hostiae, quae dicuntur "bidentes", quid sint et quam ob causam ita
appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
I. Redeuntes Graecia Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae
Latinae litterator Roma a Brundisinis accersitus experiundum sese vulgo
dabat.
II. Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia; erat enim fessus atque
languens animus de aestu maris.
III. Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus
est:
centum lanigeras mactabat rite bidentis,
IV. et iubebat rogare se, si quis quid omnium rerum vellet discere.
V. Tum ego indocti hominis confidentiam demiratus: "docesne" inquam "nos,
magister, cur bidentes dicantur?"
VI. "Bidentes" inquit "oves appellatae, idcircoque "lanigeras" dixit, ut
oves planius demonstraret".
VII. "Posthac" inquam "videbimus, an oves solae, ut tu ais, bidentes
dicantur et an Pomponius, atellanarum poeta, in Gallis transalpinis
erraverit, cum hoc scripsit:
Mars, tibi voveo facturum, si umquam redierit,
bidenti verre,
VIII. sed nunc ego a te rogavi, ecquam scias esse huiusce vocabuli
rationem".
IX. Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter "oves" inquit
"bidentes" dictae, quod duos tantum dentes habeant".
X. "Vbi terrarum, quaeso te," inquam "duos solos per naturam dentes habere
ovem vidisti? ostentum enim est et piaculis factis procurandum".
XI. Tum ille permotus mihi et inritatus "quaere" inquit "ea potius, quae ex
grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur".
XII. Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.
P. autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, "bidentes" appellari
ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius,
cur bidentes;
XIII. sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis
quibusdam ad ius pontificum pertinentibus "bidentes" primo dictas, "d"
littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse
et ex bidennibus bidentes factum, quoniam id videbatur esse dictu facilius
leniusque.
XIV. Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in
quarto librorum, quos de Vergilio fecit, "bidentes" appellari scripsit
hostias, quae per aetatem duos dentes altiores haberent.
XV. Verba illius ipsa posui: "Quae "bidens" est" inquit "hostia, oportet
habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex
minore aetate in maiorem transcendisse". Haec Hygini opinio an vera sit,
non argumentis, sed oculis iudicari potest.
VII.
[recensere]Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod
multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
I. Laberius in mimis, quos scriptitavit, oppido quam verba finxit
praelicenter.
II. Nam et "mendicimonium" dicit et "moechimonium" et "adulterionem"
"adulteritatem"que pro "adulterio" et "depudicavit" pro "stupravit" et
"abluvium" pro "diluvio" et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit,
III. "manuatus est" pro "furatus est" et item in Fullone furem "manuarium"
appellat:
"manuari", inquit "pudorem perdidisti",
multaque alia huiuscemodi novat.
IV. Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit,
quale est in Staminariis:
tollet bona fide vos Orcus nudas in catomum.
V. Et "elutriare lintea" et "lavandaria" dicit, quae ad lavandum sint data,
et:
"coicior" inquit "in fullonicam",
et
quid properas? ecquid praecurris Calidoniam?
VI. Item in Restione "talabarriunculos" dicit, quos vulgus "talabarriones";
VII. item in Compitalibus:
malas malaxavi;
VIII. item in Cacomnemone:
"hic est" inquit
"ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
venientem excepisse tibi narravi".
IX. Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, "cippum" dicit et "obbam" et
"camellam" et "pittacium" et "capitium":
"induis" inquit "capitium tunicae pittacium".
X. Praeterea in Anna Peranna "gubernium" pro "gubernatore" et "planum" pro
"sycophanta" et "nanum" pro "pumilione" dicit; quamquam "planum" pro
"sycophanta" M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro
Cluentio dixit.
XI. Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, "botulum" pro
"farcimine" appellat et "hominem levennam" pro "levi".
XII. Item in Necyomantia "cocionem" pervulgate dicit, quem veteres
"arillatorem" dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
sex aediles viderat.
XIII. Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo
vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo: "emplastrum" enim
dixit outheteros, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.
XIV. Verba ex eo mimo adposui:
quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni.
VIII.
[recensere]Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod "axioma" dialectici
dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.
I. Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus
fuit adire atque cognoscere, quas vocant dialectici eisagogas.
II. Tum, quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias
"profata", alias "proloquia" appellat, commentarium de proloquiis L. Aelii,
docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in
Pacis bibliotheca repertum legimus.
III. Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum
est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum
docendi gratia.
IV. Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma
esse his verbis: lekton autoteles apophanton hoson eph'hautoi.
V. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum
fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent.
VI. Sed M. Varro in libro de lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo
expeditissime ita finit: "Proloquium est sententia, in qua nihil
desideratur".
VII. Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma
igitur, sive id "proloquium" dicere placet, huiusmodi est: "Hannibal Poenus
fuit"; "Scipio Numantiam delevit"; "Milo caedis damnatus est"; "neque bonum
est voluptas neque malum";
VIII. et omnino, quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum
sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis
axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, "proloquium", a M. autem
Cicerone "pronuntiatum", quo ille tamen vocabulo tantisper uti se
adtestatus est, "quoad melius" inquit "invenero".
IX. Sed quod Graeci synemmenon axioma dicunt, id alii nostrorum
"adiunctum", alii "conexum" dixerunt. Id "conexum" tale est: "si Plato
ambulat, Plato movetur"; "si dies est, sol super terras est".
X. Item quod illi sympeplegmenon, nos vel "coniunctum" vel "copulatum"
dicimus, quod est huiuscemodi: "P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit
et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummii
fuit".
XI. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera
sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia, quae de Scipione
illo vera dixi, addidero "et Hannibalem in Africa superavit", quod est
falsum, universa quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum,
quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.
XII. Est item aliud, quod Graeci diezeugmenon axioma, nos "disiunctum"
dicimus. Id huiuscemodi est: "aut malum est voluptas aut bonum aut neque
bonum neque malum est".
XIII. Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet,
eorumque opposita, quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se
adversa esse. Ex omnibus, quae disiunguntur, unum esse verum debet, falsa
cetera.
XIV. Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave, quam unum, vera
erunt aut quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt,
contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et
appellatur paradiexeugmenon sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt
contraria: "aut curris aut ambulas aut stas". Nam ipsa quidem inter se
adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant; "non ambulare" enim et "non
stare" et "non currere" contraria inter sese non sunt, quoniam "contraria"
ea dicuntur, quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque
tempore neque ambulare neque stare neque currere.
XV. Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse nunc satis erit,
XVI. atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae
studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis
insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris,
tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et sequetur quaedam
discendi voluptas insatiabilis,
XVII. cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut
plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam
apud Sirenios scopulos consenescas.
IX.
[recensere]Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum "susque deque".
I. "Susque deque fero" aut "susque deque sum" aut "susque deque habeo" -
his enim omnibus modis dicitur - verbum est ex hominum doctorum sermonibus.
In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam;
II. sed facilius reperias, qui id verbum ostentent, quam qui intellegant.
Ita plerique nostrum, quae remotiora verba invenimus, dicere ea properamus,
non discere.
III. Significat autem "susque deque ferre" animo aequo esse et, quod
accidit, non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere et
propemodum id valet, quod dicitur Graece adiaphorein.
IV. Laberius in Compitalibus:
nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers;
mater familias tua in lecto adverso sedet,
servos sextantis utitur nefariis
verbis.
V. M. Varro in Sisenna vel de historia: "Quod si non horum omnium similia
essent principia ac postprincipia, susque deque esset."
VI. Lucilius in tertio:
verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:
aigilipoi montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
X.
[recensere]Quid sint "proletarii", quid "capite censi"; quid item sit in XII tabulis
"adsiduus"; et quae eius vocabuli ratio sit.
I. Otium erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam
celebritas feriarum, legebaturque in consessu forte conplurium Ennii liber
ex annalibus. In eo libro versus hi fuerunt:
proletarius publicitus scutisque feroque
ornatur ferro; muros urbemque forumque
excubiis curant.
II. Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius.
III. Atque ego aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem,
familiarem meum, rogabam, ut id verbum nobis enarraret,
IV. et, cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset,
"eo maxime" inquam "te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus
iuris es.
V. Nam Q. Ennius verbum hoc ex duodecim tabulis vestris accepit, in quibus,
si recte commemini, ita scriptum est: "Adsiduo vindex adsiduus esto.
Proletario civi quis volet vindex esto."
VI. Petimus igitur, ne annalem nunc Q. Ennii, sed duodecim tabulas legi
arbitrere et, quid sit in ea lege "proletarius civis," interpretere."
VII. "Ego vero" inquit ille "dicere atque interpretari hoc deberem, si ius
Faunorum et Aboriginum didicissem.
VIII. Sed enim cum "proletarii" et "adsidui" et "sanates" et "vades" et
"subvades" et "viginti quinque asses" et "taliones" furtorumque quaestio
"cum lance et licio" evanuerint omnisque illa duodecim tabularum antiquitas
nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata
consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum
vocumque earum, quibus utimur."
IX. Tum forte quadam Iulium Paulum, poetam memoriae nostrae doctissimum,
praetereuntem conspeximus.
X. Is a nobis salutatur rogatusque, uti de sententia deque ratione istius
vocabuli nos doceret: "qui in plebe" inquit "Romana tenuissimi
pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum
deferebant, "proletarii" appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo
aere censebantur, "capite censi" vocabantur; extremus autem census capite
censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
XI. Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse
apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea
firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites nisi in
tumultu maximo scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut
nulla esset.
XII. Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam
capite censorum fuit:
XIII. nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset,
in militiam tumultuariam legebantur, armaque is sumptu publico
praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere
officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva
minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem
frequentarent.
XIV. Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt, bello Cimbrico
difficillimis reipublicae temporibus vel potius, ut Sallustius ait, bello
Iugurthino milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria
exstaret.
XV. "Adsiduus" in XII tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut
ab assiduis id est aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut
a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate."
XVI. Verba autem Sallusti in historia Iugurthina de C. Mario consule et de
capite censis haec sunt: "Ipse interea milites scribere non more maiorum
nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id
factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod
ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti
egentissimus quisque oportunissimus."
XI.
[recensere]Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus
Africanis colebant.
I. Gens in Italia Marsorum orta esse fertur a Circae filio.
II. Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis
cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali
datum, ut et serpentium virulentorum domitores sint et incentionibus
herbarumque sucis faciant medelarum miracula.
III. Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur.
Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, in
quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus:
IV. Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus
Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum
flavisse;
V. eo flatu aquam omnem in locis, in quibus colebant, exaruisse;
VI. Psyllos re aquaria defectos eam iniuriam graviter Austro suscensuisse
decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum proinde quasi ad hostem
iure belli res petitum proficiscerentur.
VII. Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse
obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque cumulis montibusque
harenarum supervectis operuisse.
VIII. Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a
Nasamonibus occupatos.
XII.
[recensere]De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde
et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
I. Cloatius Verus in libris, quos inscripsit verborum a Graecis tractorum,
non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen
quaedam futtilia et frivola.
II. "Errare" inquit "dictum est apo tou errhein versumque infert Homeri, in
quo id verbum est:
errh'ek nesou thasson, elenchiste zoonton.
III. Item "alucinari" factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece alyein,
unde "elucum" quoque esse dictum putat "a" littera in "e" versa tarditatem
quandam animi et stuporem qui alucinantibus plerumque usu venit,
IV. item "fascinum" appellatum quasi "bascanum" et "fascinare" esse quasi
"bascinare".
V. Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto
""faenerator"" inquit "appellatus est quasi phainerator apo tou phainesthai
epi to chrestoteron, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis
et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus",
VI. idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane
nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse
Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici
insulsius.
VII. ""Faenerator"" enim, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone Latino
scripsit, "a faenore est nominatus"; "faenus" autem dictum ait "a fetu et
quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis".
VIII. Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius "feneratorem" sine "a"
littera pronuntiasse tradit, sicuti "fetus" ipse et "fecunditas" appellata.
XIII.
[recensere]Quid sit "municipium" et quid a "colonia" differat; et quid sint
"municipes" quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi,
quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba
fecit.
I. "Municipes" et "municipia" verba sunt dictu facilia et usu obvia, et
neutiquam reperias, qui haec dicit, quin scire se plane putet, quid dicat.
Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.
II. Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit,
non et se municipem esse et populares suos municipes esse dicat, quod est a
ratione et a veritate longe aversum?
III. Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia
differant, ignoramus existimamusque meliore condicione esse colonias quam
municipia.
IV. De cuius opinionis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione,
quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime
disseruit mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam item
alia municipia antiqua, in quibus Vticenses nominat, cum suis moribus
legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint.
V. Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse
orasseque, ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis
Tiberium pro referenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso
oppido ex capitali morbo revaluisset.
VI. Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis legibus suis et suo iure
utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere
capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla
populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
VII. Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos
accepimus concessumque illis, ut civitatis Romanae honorem quidem caperent,
sed negotiis tamen atque oneribus vacarent pro sacris bello Gallico
receptis custoditisque. Hinc "tabulae Caerites" appellatae versa vice, in
quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis privabant.
VIII. Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim veniunt extrinsecus in
civitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae
sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent.
IX. Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior
tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque
populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse
quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum
iura, quibus uti iam per ignotitiam noli queunt.
XIV.
[recensere]Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam incommode
Verrius Flaccus verbi, quod est "festinat", etymon interpretatus sit.
I. "Festinare" et "properare" idem significare atque in eadem rem dici
videntur.
II. Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa - verba sunt
ipsius ex oratione, quam de suis virtutibus habuit -: "Aliud est properare,
aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa
simul incipit neque perficit, is festinat."
III. Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius ""festinat""
inquit "a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere
possunt, plus verborum quam operae habent."
IV. Sed id nimis coactum atque absurdum videtur, neque tanti momenti esse
potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa
verba "festinare" et "fari" eadem videri debeant.
V. Commodius autem propiusque visum est "festinare" esse quasi "fessum
esse". Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non
properat, set festinat.
XV.
[recensere]Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid
Theopompus de leporibus.
I. Theophrastus, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices
bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.
XVI.
[recensere]"Agrippas" a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus,
quae vocantur "Prorsa" et "Postverta".
I. Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi exstiterant, qui partus
difficillimus aegerrimusque habetur, "Agrippae" appellati vocabulo ab
aegritudine et pedibus conficto.
II. Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum
pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris.
III. Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque
caudicem.
IV. "Quando igitur" inquit "contra naturam forte conversi in pedes brachiis
plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur,
huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus
Carmentibus, quarum altera "Postverta" cognominatast, "Prorsa" altera a
recti perversique partus et potestate et nomine."
XVII.
[recensere]Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
I. Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus
a vaticiniis, quae vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita
essent.
II. Sed praeter hanc causam M. Varro in libris divinarum aliam esse tradit
istius nominis rationem: "Nam sicut Aius" inquit "deus appellatus araque ei
statuta est, quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita
erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent vocis humanae initia,
quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima
in Vaticano syllabast idcircoque "vagire" dicitur exprimente verbo sonum
vocis recentis."
XVIII.
[recensere]Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae kanonike
appellatur, et item alia, quae optike, et tertia itidem, quae dicitur
metrike.
I. Pars quaedam geometriae optike appellatur, quae ad oculos pertinet, pars
altera, quae ad auris, kanonike vocatur, qua musici ut fundamento artis
suae utuntur.
II. Vtraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum
constat.
III. Optike facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines
unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil
imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum
spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum videatur, pedes sursum.
Reddit etiam causas ea disciplina, cur istac quoque visiones fallant, ut
quae in aqua conspiciuntur, maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis
sunt, minora.
IV. Kanonike autem longitudines et altitudines vocis emetitur.
V. Longior mensura vocis rhytmos dicitur, altior melos. Est et alia
species, quae appellatur metrike, per quam syllabarum longarum et brevium
et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium
mensura examinatur.
VI. "Sed haec" inquit M. Varro "aut omnino non discimus aut prius
desistimus, quam intellegamus, cur discenda sint. Voluptas autem" inquit
"vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis exsistit, cum
perfectae absolutaeque sunt; in principiis vero ipsis ineptae et insuaves
videntur."
XIX.
[recensere]Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.
I. Celeri admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido
fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.
II. "Vetus" inquit "et nobilis Arion cantator fidibus fuit.
III. Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.
IV. Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis
gratia.
V. Is inde a rege proficiscitur terras inclutas Siciliam atque Italiam
visere.
VI. Vbi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus
demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.
VII. Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum
instituit redire,
VIII. navem igitur et navitas ut notiores amicioresque sibi Corinthios
delegit."
IX. Sed eos Corinthios homine accepto navique in altum provecta praedae
pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.
X. Tum illum ibi pernicie intellecta pecuniam ceteraque sua, ut haberent,
dedisse, vitam modo sibi ut parcerent, oravisse.
XI. Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus, ut ei necem
adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse, ut iam statim
coram desiliret praeceps in mare.
XII. "Homo" inquit "ibi territus spe omni vitae perdita id unum postea
oravit, ut, priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia
indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
XIII. Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod
oraverat, impetrat.
XIV. Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae
puppis foro carmen, quod "orthium" dicitur, voce sublatissima cantavit.
XV. Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque,
iecit sese procul in profundum. Navitae haudquaquam dubitantes, quin
perisset, cursum, quem facere coeperant, tenuerunt.
XVI. Sed novum et mirum et pium facinus contigit." Delphinum repente inter
undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus
edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram
Laconicam devexisse.
XVII. Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro
regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem,
sicuti acciderat, narravisse.
XVIII. Regem istaec parum credidisse,
XIX. Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas requisitos
ablegato Arione dissimulanter interrogasse, ecquid audissent in his locis,
unde venissent, super Arione;
XX. eos dixisse hominem, cuin inde irent, in terra Italia fuisse eumque
illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in
gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.
XXI. Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis, cum
quibus se in salum eiaculaverat, exstitisse,
XXII. navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
XXIII. Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios, atque esse fabulae
argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus
vehens et homo insidens.