Liber XVI | Liber XVIII |
INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
[recensere]Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M.
Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit Pro M. Caelio; et
quid adversus homines stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici
possit.
I. Vt quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias
falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque
vecordes exstiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Larcius Licinus,
cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint
M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
II. Atque alia quidem, quae reprehenderunt, neque dictu neque auditu digna
sunt;
III. sed enim hoc, in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt
verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit, consideremus.
IV. M. Cicero pro M. Caelio ita scribit: "Nam quod obiectum est de
pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus
maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut
eum paeniteat non deformem esse natum."
V. Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait "paeniteat", atque id
prope ineptum etiam esse dicunt.
VI. "Nam "paenitere"" inquiunt "tum dicere solemus, cum, quae ipsi fecimus
aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post
incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus";
VII. neminem autem recte ita loqui "paenitere sese, quod natus sit" aut
"paenitere, quod mortalis sit" aut "quod ex offenso forte vulneratoque
corpore dolorem sentiat", quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum
nec arbitrium, sed ea ingratis nostris vi ac necessitate naturae nobis
accidant:
VIII. "sicut hercle" inquiunt" non voluntarium fuit M. Caelio, quali forma
nasceretur, cuius eum dixit "non paenitere", tamquam in ea causa res esset
ut rationem caperet paenitendi."
IX. Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et "paenitere"
nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso
alio quoque modo usitati sunt et "paenitet" ab eo, quod est "paene", et
"paenuria" dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur.
X. Nunc autem sub hac eadem significatione, quae vulgo nota est, non modo
ineptum hoc non est, quod M. Cicero dixit, sed festivissimum adeo et
facetissimum est.
XI. Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro
corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent,
inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura
fecerat, vitio darent, eodem ipso errore, quem inludebat, sciens usus est
et "non paenitet" inquit "M. Caelium non deformem esse natum", ut vel hac
ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias
ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini
darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
II.
[recensere]Verba quaedam ex Q. Claudii annalium primo cursim in legendo notata.
I. Cum librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae
vegetandae gratia indipisci animo ac recensere, quae in eo libro scripta
essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna,
eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset
usus, verborum sententiarumque elegantium recordationes.
II. Velut haec verba ex Q. Claudii primo annali, quae meminisse potui,
notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
III. "Arma" inquit "plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese."
"Inlatebrant" verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum.
IV. "Ea" inquit "dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti
consilium ineunt." "Subnixo animo)" quasi sublimi et supra nixo, verbum
bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem
fiduciamque, quoniam, quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.
V. "Domus" inquit "suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci."
"Frunisci" rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra
rarissimum, dubitatumque est ab inperitis antiquitatis, an Latinum foret.
VI. Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est
"fruniscor" quam "fruor", et ut "fatiscor" a "fateor", ita "fruniscor"
factum est a "fruor".
VII. Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur,
in epistula, quam exul ad Domitios misit, ita scripsit: "Illi vero omni
iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa
gloria fruniscor."
VIII. Novius in atellania, quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:
quod magno opere quaesiverunt, id frunisci non queunt.
qui non parsit apud se, ... frunitus est.
IX. "Et Romani" inquit "multis armis et magno commeatu praedaque ingenti
copiantur." "Copiantur" verbum castrense est, nec facile id reperias apud
civilium causarum oratores, ex eademque figura est, qua "lignantur" et
"pabulantur" et "aquantur".
X. "Sole" inquit "occaso." "Sole occaso" non insuavi vetustate est, si quis
aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in duodecim autem tabulis verbum
hoc ita scriptum est: "Ante meridiem causam coniciunto, tum peroranto ambo
praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol
occasus suprema tempestas esto."
XI. "Nos" inquit "in medium relinquemus." Vulgus "in medio" dicit; nam
vitium esse istuc putat et, si dicas "in medium ponere", id quoque esse
soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si
quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque theinai eis meson,
vitium id non est.
XII. "Postquam nuntiatum est," inquit "ut pugnatum esset in Gallos, id
civitas graviter tulit." "In Gallos" mundius subtiliusque est, quam "cum
Gallis" aut "contra Gallos"; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.
XIII. "Simul" inquit "forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia,
confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum
ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere." "Magnum viaticum" pro
magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos
secutus, qui ephodion a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus
traducunt ac saepe aphodiason pro eo dicunt, quod est "institue" et
"instrue".
XIV. "Nam Marcus" inquit "Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra
ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem
atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute
bellica nemini concedebat." "Adprime" crebrius est, "cumprime" rarius
traductumque ex eo est, quod "cumprimis" dicebant pro eo quod est
"inprimis".
XV. "Nihil sibi" inquit "divitias opus esse." Nos "divitiis" dicimus. Sed
vitium hoc orationis nullum est, ac ne id quidem est, quod figura dici
solet; recta enim istaec oratio est, et veteres conpluscule ita dixerunt,
nec ratio dici potest, cur rectius sit "divitiis opus esse" quam
"divitias", nisi qui grammaticorum nova instituta ut temenon hiera
observant.
XVI. "Nam haec" inquit "maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores
sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare."
Inusitate "diurnare" dixit pro "diu vivere", sed ex ea figuratione est, qua
dicimus "perennare".
XVII. "Cum iis" inquit "consermonabatur." "Sermonari" rusticius videtur,
sed rectius est, "sermocinari" crebrius est, sed corruptius.
XVIII. "Sese" inquit "ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse." "Ne
id quoque" dixit pro "ne id quidem", infrequens nunc in loquendo, sed in
libris veterum creberrimum.
XIX. "Tanta" inquit "sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit
ausus." "Sanctitas" quoque et "sanctimonia" non minus Latine dicuntur, sed
nescio quid maioris dignitatis est verbum "sanctitudo",
XX. sicuti M. Cato in L. Veturium "duritudinem" quam "duritiam" dicere
gravius putavit: "Qui illius" inquit "impudentiam norat et duritudinem."
XXI. "Cum tantus" inquit "arrabo penes Samnites populi Romani esset."
"Arrabonem" dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere,
quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est; sed nunc
"arrabo" in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius
"arra", quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens
Laberius.
XXII. "Miserrimas" inquit "vitas exegerunt", et:
XXIII. "hic nimiis in otiis" inquit "consumptus est." Elegantia utrobique
ex multitudine numeri quaesita est.
XXIV. "Cominius", inquit "qua ascenderat, descendit atque verba Gallis
dedit." "Verba Cominium dedisse Gallis" dicit, qui nihil quicquam cuiquam
dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut
descendentem viderant. Sed "verba dedit" haut secus posuit, quam si tu
dicas "latuit atque obrepsit".
XXV. "Convalles" inquit "et arboreta magna erant." "Arboreta" ignobilius
verbum est, "arbusta" celebratius.
XXVI. "Putabant" inquit "eos, qui foris atque qui in arce erant, inter se
commutationes et consilia facere." "Commutationes", id est conlationes
communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec
ineleganter.
XXVII. Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem
subpetierat mihi, notavi.
III.
[recensere]Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra
opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
I. In sermonibus forte, quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum
agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra
Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum
tempestatibus ex terra Hispania advectum.
II. Riserunt hoc ad inludendum ex iis, qui ibi aderant, unus atque alter,
male homines litterati, quod genus agoraious Graeci appellant, atque eum,
qui id dixerat, librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte
deesset:
kai de doura sesepe neon kai sparta lelyntai.
III. Tum ille prorsum inritatus: "non" inquit "meo libro versus, sed vobis
plane magister defuit, si creditis in eo versu sparta id significare, quod
nos "spartum" dicimus."
IV. Maiorem illi risum subiciunt, neque id destiterunt, nisi liber ab eo
prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus humanarum, in quo de isto
Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: "Ego sparta apud Homerum non plus
"spartum" significare puto quam spartous, qui dicuntur in agro Thebano
nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa
facultate usi Liburni; set hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis
cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus sparta appellabant."
V. Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo,
quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex
communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate
accentuum separantur.
IV.
[recensere]Quod Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in
certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in
tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
I. Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus
comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur.
II. Eum cum forte habuisset obviam: "quaeso," inquit "Philemo, bona venia
dic mihi, cum me vincis, non erubescis?"
III. Euripiden quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias
scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot
poetae ignavissimi.
IV. Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse
comoedias ferunt.
V. Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus
legimus in libro, qui chronica inscriptus est:
Kephisieus on ek Diopeithous tou patros
pros toisin hekaton pente grapsas dramata
exelipe pentekonta kai dyein eton.
VI. Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo vicisse idem
Apollodorus eodem in libro scripsit.
V.
[recensere]Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus
videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso
argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id
consideratius tractatum exploratumque.
I. M. Cicero in dialogo, cui titulus est Laelius vel de amicitia, docere
volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii
mercedisque causa colendam, sed, quod ipsa per sese plena virtutis
honestatisque sit, expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis
nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis
usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii
Africani fuerat amicissimus:
II. "Quid enim? Africanus indigens mei? ne ego quidem illius. Sed ego
admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla,
quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo.
Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab
earum spe causae diligendi profectae. Vt enim benefici liberalesque sumus,
non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura
propensi ad liberalitatem sumus -, sic amicitiam non spe mercedis adducti,
sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus."
III. Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam
sophista utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis
et minutis doctoribus, qui teknichoi appellantur, atque in disserendo tamen
non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque
apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res, de qua
quaereretur; verbisque id vitium Graecis appellat, quod accepisset
amphisbetoumenon anti homologoumenou.
IV. "Nam beneficos" inquit "et liberales sumpsit ad confirmandum id, quod
de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis
liberaliter et benigne facit, qua mente quove consilio benignus
liberalisque sit: utrum quia mutuam gratiam speret et eum, in quem benignus
sit, ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an
quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas
delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme
rarissimum."
V. Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et
minime controversa idque "apodixin" vocari dicebat, cum ea, quae dubia aut
obscura sunt, per ea, quae ambigua non sunt, inlustrantur.
VI. Atque ut ostenderet beneficos liberalesque ad id, quod de amicitia
quaereretur, quasi argumentum exemplumve sumi non oportere: "eodem" inquit
"simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi
potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere non spe
aliqua conpendii, set amore et studio honestatis.
VII. Poterit enim consimiliter ita dicere: "Namque ut amicitiam non spe
utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae
studio esse debemus."
VIII. Poterit sane" inquit "ita dicere, sed neque amicitia liberalitati
neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque
pariter quaeratur."
IX. Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et
scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.
X. Nam "beneficum et liberalem" Cicero appellat, ita ut philosophi
appellandum esse censent, non euni, qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur,
sed qui benigne facit nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante.
XI. Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque
perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene
aut liberaliter faciat, non quaeritur.
XII. Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui
potius quam alterius iuvandi causa facit.
XIII. Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero
ita dixisset: "ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus
gratiam"; videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere
posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae
benignitatis constantiam.
XIV. Sed cum "beneficos liberalesque" dixerit neque alius modi isti sint,
quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis
reprehendit doctissimi viri orationem.
VI.
[recensere]Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M.
Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
I. M. Cato Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: "Principio vobis
mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri
potestatem non conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata
facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet."
II. Quaerebatur, "servus recepticius" quid esset. Libri statim quaesiti
allatique sunt Verrii Flacci de obscuris Catonis. In libro secundo scriptum
inventum est "recepticium servum" dici nequam et nulli pretii, qui, cum
venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.
III. "Propterea" inquit "servus eiusmodi sectari maritum et flagitare
pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro
fieret quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret."
IV. Cum pace autem cumque venia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci
auctoritate capiuntur, dictum hoc sit.
V. Recepticius enim servus in ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est;
quam Verrius scripsit.
VI. Atque id cuivis facile intellectu est; res enim procul dubio sic est:
quando mulier dotem marito dabat, tum, quae ex suis bonis retinebat neque
ad virum tramittebat, ea "recipere" dicebatur, sicuti nunc quoque in
venditionibus "recipi" dicuntur, quae excipiuntur neque veneunt.
VII. Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu:
posticulum hoc recepit, cum aedis vendidit,
id est: cum aedis vendidit, particulam quandam, quae post eas aedis erat,
non vendidit, sed retinuit.
VIII. Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens "mulier"
inquit "et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit", hoc est: et magnam
dotem dat et magnam pecuniam retinet.
IX. Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro
mutuam dat.
X. Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei
flagitatorem "servum recepticium", hoc est proprium servum suum, quem cum
pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim
servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.
XI. Plura dicere, quibus hoc nostrum tuear, supersedeo: ipsa enim sunt per
sese evidentia et quod a Verrio dicitur et quod a nobis; utrum ergo
videbitur cuique verius, eo utatur.
VII.
[recensere]Verba haec ex Atinia lege; "quod subruptum erit, eius rei aeterna
auctoritas esto", P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de
praeterito furto quam de futuro cavisse.
I. Legis veteris Atiniae verba sunt: "Quod subruptum erit, eius rei aeterna
auctoritas esto."
II. Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem
loqui?
III. Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime
doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex
valeret an etiam in ante facta; quoniam "subruptum erit" utrumque tempus
videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.
IV. Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione
hac eorum scripsit in tertio vicesimo grammaticorum commentariorum. Atque
ipse quoque idem putat incertam esse temporis demonstrationem,
V. sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad
subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.
VI. Videbatur tamen hoc dicere suum verbum et "est" esse et "erit":
quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum; cum vero
praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum
contendunt.
VII. Cum enim dico "in campo est" "in comitio est", tempus instans
significo; item cum dico "in campo erit", tempus futurum demonstro; at cum
dico: "factum est", "scriptum est", "subruptum est", quamquam "est" verbum
temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse
desidit.
VIII. "Sic igitur" inquit "etiam istud, quod in lege est: si dividas
separesque duo verba haec "subruptum" et "erit", ut sic audias "subruptum
erit" tamquam "certamen erit" aut "sacrificium erit", tum videbitur lex
in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut
"subruptum erit" non duo, sed unum verbum sit idque unitum patiendi
declinatione sit, tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur
quam futurum."
VIII.
[recensere]In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi
solita: "cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut
fere umquam" et "quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non
duretur."
I. Philosophus Taurus accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei, ubi
iam vesperaverat;
II. id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et
firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim
caesae.
III. Ea quodam die ubi paratis et exspectantibus nobis adlata atque
inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere.
IV. Erat is puer genere Atticus ad annos maxime natus octo festivissimis
aetatis et gentis argutiis scatens.
V. Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum,
adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem
aulae manum: nullum inde ibat oleum.
VI. Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum
vehementius iterum in aulam vertit;
VII. idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et
id quidem perquam Attice: me gelate inquit eni toulaion; all'ouk iste, hoia
phrike peri ton orthron gegone temeron? kekrystallotai.
VIII. "Verbero," inquit ridens Taurus "nonne is curriculo atque oleum
petis?"
Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: "aula"
inquit "oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus
atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere,
consideremus, cur oleum quidem saepe et facile stet, vina rarenter
congelascant?"
IX. atque aspicit me et iubet, quid sentiam, dicere.
X. Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere,
quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob
eamque rem dictum esse ab Homero aithopa oinon, non, ut alii putarent,
propter colorem.
XI. "Est quidem" inquit Taurus "ita, ut dicis; nam ferme convenit vinum,
ubi potum est, calefacere corpora.
XII. Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem vim in
corporibus calefactandis habet.
XIII. Ad hoc, si istaec, quae calidiora sunt, difficilius gelu coguntur,
congruens est, ut, quae frigidiora sunt, facile cogantur.
XIV. Acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id numquam tamen
concrescit.
XV. Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in levitate est?
faciliora enim ad coeundum videntur, quae levatiora levioraque sunt."
XVI. Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluviorum et fontium aquae
gelu durentur, mare omne incongelabile sit? "Tametsi Herodotus," inquit
"historiae scriptor, contra omnium ferme, qui haec quaesiverunt, opinionem
scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare
omne, quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere."
XVII. Dum haec Taurus, interea puer venerat, et aula deferbuerat, tempusque
esse coeperat edendi et tacendi.
IX.
[recensere]De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis
clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid skytale sit
Laconica.
I. Libri sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui
res eius absentis curabant.
II. In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae
sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam verba ex
his litteris confici nulla possunt.
III. Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutando situ
litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in
legendo locus cuique suus et potestas restitueretur;
IV. quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi,
conplacebat, qui hanc scribendi latebram parabant.
V. Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus de occulta
litterarum significatione in epistularum C. Caesaris scriptura.
VI. Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras
publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae
forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.
VII. Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque
longitudinis, derasi atque ornati consimiliter;
VIII. unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi
magistratus cum iure atque cum signo habebant.
IX. Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum
modicae tenuitatis, longum autem, quantum rei satis erat, conplicabant
volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes
lori, quod plicabatur, coirent.
X. Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras versibus a
summo ad imum proficiscentibus inscribebant.
XI. Id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori
commenti istius conscio mittebant;
XII. resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque
earum et apices in partis diversissimas spargebat;
XIII. propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam
coniectari ex eo scripto quibat;
XIV. sed ubi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo conpari, quem
habebat, a capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat,
circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes
rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi
praestabant.
XV. Hoc genus epistulae Lacedaemonii skytalen appellant.
XVI. Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum virum indidem
quempiam inlustrem - sive ille Hasdrubal sive quis alius est, non retineo -
epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse:
XVII. pugillaria nova nondum etiam cera inlita accepisse, litteras in
lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque
tabulas tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat, misisse; eum
deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
XVIII. Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et
inopinabilis latebra barbarico astu excogitata.
XIX. Histiaeus nomine fuit loco natus in terra Asia non ignobili.
XX. Asiam tunc tenebat imperio rex Darius.
XXI. Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res
quasdam occultas nuntiare furtivo scripto volebat.
XXII. Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Servo suo diu oculos
aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit
caputque eius leve in litterarum formas conpungit.
XXIII. His litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea, quoad
capillus adolesceret, domo continuit.
XXIV. Vbi id factum est,
XXV. ire ad Aristagoran iubet et "cum ad eum" inquit "veneris, mandasse me
dicito, ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat."
XXVI. Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoran venit mandatumque domini
adfert.
XXVII. Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum, fecit. Ita
litterae perlatae sunt.
X.
[recensere]Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda
flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo
super eadem re utriusque carmina et diiudicata.
I. Favorinum philosophum, cum in hospitis sui Antiatem villam aestu anni
concessisset nosque ad eum videndum Roma venissemus, memini super Pindaro
poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere:
II. "Amici" inquit "familiaresque P. Vergilii in his, quae de ingenio
moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se
versus more atque ritu ursino.
III. Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque
lambendoque id postea, quod ita edidisset, conformaret et fingeret, proinde
ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed
deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.
IV. Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse res" inquit
"indicium facit.
V. Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque
dilectus sui supremam manum, omni poeticae venustatis laude florent;
VI. sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi,
quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi
nomine atque iudicio digna sunt.
VII. Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque
a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset,
adolerent.
VIII. "In his autem," inquit "quae videntur retractari et corrigi debuisse,
is maxime locus est, qui de monte Aetna factus est. Nam cum Pindari,
veteris poetae, carmen, quod de natura atque flagrantia montis cius
compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est,
ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus
est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
IX. Atque uti vosmet ipsos" inquit "eius, quod dico, arbitros faciam,
carmen Pindari, quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae,
dicam:
tas ereugontai men aplatou pyros hagnotatai
ek mychon pagai; potamoi d'hameraisin men procheonti rhoon kapnou
aithon';all'en orphnaisin petras
phoinissa kylindomena phlox es batheian pherei pontou plaka syn patagoi.
Keino d'Haphaistoio kronous herpeton
deinotatous anapemptei; teras men thaumasion prosidesthai,
thauma de kai pareonton akousai.
X. Audite nunc" inquit "Vergilii versus, quos inchoasse eum verius dixerim,
quam fecisse:
portus ab accessu ventorum inmotus et ingens
ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem
turbine fumantem piceo et candente favilla
adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
interdum scopulos avulsaque viscera montis
erigit eructans liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
XI. Iam principio" inquit "Pindarus veritati magis obsecutus id dixit, quod
res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis videbatur, interdius
fumare Aetnam, noctu flammigare;
XII. Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo
laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit.
XIII. Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere
amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre
quasi quosdam igneos angues luculente dixit;
XIV. at hic noster "atram nubem turbine piceo et favilla fumantem" rhoon
kapnou aithona interpretari volens crasse et inmodice congessit,
XV. "globos" quoque "flammarum", quod ille Kronous dixerat, duriter et
akyros transtulit.
XVI. Item quod ait "sidera lambit", vacanter hoc etiam" inquit "accumulavit
et inaniter."
XVII. Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile,
quod "nubem atram fumare" dixit "turbine piceo et favilla candente".
XVIII. "Non enim fumare" inquit "solent neque atra esse, quae sunt
candentia; nisi si "candenti" dixit pervulgate et inproprie pro ferventi
favilla, non pro ignea et relucenti. Nam "candens" scilicet a candore
dictum, non a calore.
XIX. Quod saxa autem et "scopulos eructari et erigi" eosdemque ipsos statim
"liquefieri et gemere" atque "glomerari sub auras" dixit, hoc" inquit "nec
a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra
dicuntur, monstruosissimum est."
XI.
[recensere]Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque
natura stomachi fistulaeque eius, quae tracheia dicitur, adversum
Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici
Hippocratis.
I. Et Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato,
nobili medico, Platonem scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem
eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere
inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis
suis scriberet:
tenge pneumona oinoi; to gar astron peritelletai,
II. ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel
fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum per earumque alteram
deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri
in ventriculum, qui Graece appellatur he kato koilia, atque ibi subigi
digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod
Graece kolon dicitur, humidiora per renes in vesicam.
III. Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur tracheia arteria,
spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in naris
commeare, perque eandem viam vocis quoque fieri meatum ac,
IV. ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret
ex ore labereturque in eam fistulam, per quam spiritus reciprocatur, eaque
offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope
naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur epiglottis, quasi
claustra quaedam mobilia coniventia vicissim et resurgentia,
V. eamque epiglottida inter edendum bibendumque operire atque protegere ten
tracheian arterian, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi
aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore
ipso arteriae communito.
VI. Haec Erasistratus medicus adversum Platonem. Sed Plutarchus in libro
symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque
esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres
medicos et nobiles, atque illam, de qua Erasistratus dixerat, epiglottida
non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam,
- nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores
videri - set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive, quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustentatum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
XII.
[recensere]De materiis infamibus, quas Graeci adoxous appellant, a Favorino exercendi
gratia disputatis.
I. Infames materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci
adoxous hypotheseis appellant, et veteres adorti sunt non sophistae solum,
sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas
materias se deiciebat vel ingenio expergificando ratus idoneas vel
exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus,
II. sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus
recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque
causam dixit eaque scripta in libris reliquit.
III. Sed in febris laudibus testem etiam Platonem produxit, quem scripsisse
ait, qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit,
fidelius constantiusque postea valiturum. Atque inibi in isdem laudibus
non hercle hac sententiola invenuste lusit:
IV. "versus" inquit "est longo hominum aevo probatus:
allote metryie pelei hemere, allote meter.
Eo versu significatur non omni die bene esse posse, sed isto bene atque
alio male.
V. Quod cum ita sit," inquit "ut in rebus humanis bene aut male vice
alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior,
in qua est mia metryia, duo meteres?"
XIII.
[recensere]"Quin" particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam
saepe in veterum scriptis obscura sit.
I. "Quin" particula, quam grammatici "coniunctionem" appellant, variis
modis sententiisque conectere orationem videtur.
II. Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel
exhortantes dicimus "quin venis?" "quin legis?" "quin fugis?", aliter, cum
ita confirmamus: "non dubium est, quin M. Tullius omnium sit
eloquentissimus", aliter autem, cum sic componimus, quod quasi priori
videtur
contrarium: "non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse
et honestum existumarit";
III. a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia origine M.
Catonis: "Haut eos" inquit "eo postremum scribo, quin populi et boni et
strenui sient."
IV. In secunda quoque origine M. Cato non longe secus hac particula usus
est: "Neque satis" inquit "habuit, quod eum in occulto vitiaverat, quin
eius famam prostitueret."
V. Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo annalium particula ista
usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: "Romam venit; vix superat,
quin triumphus decernatur."
VI. Item in sexto annali eiusdem verba haec sunt: "Paene factum est, quin
castra relinquerent atque cederent hosti."
VII. Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse
in his verbis negotii;
VIII. nam "quin" utrobique positum pro "ut" planissimumque esse, si ita
dicas: "Romam venit; vix superat, ut triumphus decernatur"; item alio in
loco: "Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti."
IX. Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in
verbis, quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt,
verecundius.
X. Hanc vero particulam, de qua dicimus, nisi quis didicerit compositam
copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam
significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius
comprehensurus est.
XI. Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est,
reperire hoc in P. Nigidi commentariis, quos grammaticos inscripsit.
XIV.
[recensere]Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.
I. Publilius mimos scriptitavit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio
iudicaretur.
II. C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut
acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos
praedicaret.
III. Huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem
sermonum usum commendatissimae,
IV. ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum
hercle est adscribere:
Malum est consilium, quod mutari non potest.
Beneficium dando accepit, qui digno dedit.
Feras, non culpes, quod vitari non potest.
Cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet.
Comes facundus in via pro vehiculo est.
Frugalitas miseria est rumoris boni.
Heredis fletus sub persona risus est.
Furor fit laesa saepius patientia.
Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
Ita amicum habeas, posse ut facile fieri hunc inimicum putes.
Veterem ferendo iniuriam invites novam.
Numquam periclum sine periclo vincitur.
Nimium altercando veritas amittitur.
Pars benefici est, quod petitur si belle neges.
XV.
[recensere]Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit scripturus adversus
Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri.
I. Carneades Academicus scripturus adversum Stoici Zenonis libros superiora
corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho
humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque
mentis labefaceret;
II. tanta cura tantoque apparatu sui vir ingenio praestanti ad refellenda,
quae scripserat Zeno, aggressus.
III. Id cum in historia Graeca legissem, quod "elleboro candido" scriptum
erat, quid esset, quaesivi.
IV. Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes
candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in
virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem
vomitionibus purgari; nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui; utriusque
esse hanc vim, ut humores noxios, in quibus causae morborum sunt,
extrahant.
V. Esse autem periculum, ne inter causas morborum omni corporum via
patefacta ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, amittantur,
amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.
VI. Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus
in libris naturalis historiae scripsit. Propterea Livium Drusum, qui
tribunus plebi fuit, cum morbum, qui comitialis dicitur, pateretur,
Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait atque ita morbo
liberatum.
VII. Praeterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro
sagittas, quod his ictae exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed
propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius
dicuntur.
XVI.
[recensere]Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de
Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia.
I. Anates Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare.
II. Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mithridatem illum Ponti
regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque
earum sanguinem miscere medicamentis, quae digerendis venenis valent,
eumque sanguinem vel potentissimum esse in ea confectione;
III. ipsum autem regem adsiduo talium medelarum usu a clandestinis epularum
insidiis cavisse,
IV. quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et
velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.
V. Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori
decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus
suo se ipse gladio transegit.
VI. Huius regis antidotus celebratissima est, quae "Mithridatios" vocatur.
XVII.
[recensere]Mithridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum;
Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas
percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.
I. Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce
et Latine sciret.
II. Mithridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn. Pompeio
bello superatus est, duarum et viginti gentium, quas sub dicione habuit,
linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per
interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit,
proinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius
esset, locutus est.
XVIII.
[recensere]Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio
Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum.
M. Varro, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro, quem
scripsit Pius aut de pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et
severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque
exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene
caesum dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
XIX.
[recensere]Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris
disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba
observanda praeceperit omnium rerum longe salubria.
I. Favorinum ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque
istos, qui philosophari viderentur, philosophos esse huiuscemodi aneu tou
prattein, mechri tou legein, id significat "factis procul, verbis tenus".
II. Iam illud est vehementius, quod Arrianus solitum eum dictitare in
libris, quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit.
III. "Nam cum" inquit "animadverterat hominem pudore amisso, inportuna
industria, corruptis moribus, audacem, confidentem, linguam ceteraque omnia
praeterquam animum procurantem, istiusmodi" inquit "hominem cum viderat
studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et
meditari dialectica multaque id genus theoremata aucupari sciscitarique,
inclamabat deum atque hominum fidem ac plerumque inter clamandum his eum
verbis increpabat: Anthrope, pou balleis? skepsai, ei kekartai to angeion;
an gar eis ten oisin auta balleis, apoleto; en sapei, ouron e oxos genoito
e ei ti touton cheiron."
IV. Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus
philosophorum litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum
atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti,
mutari, corrumpi et, quod ipse kynikoteron ait, urinam fieri aut si quid
est urina spurcius.
V. Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus
dicere est duo esse vitia multo omnium gravissima ac taeterrima
intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias, quae sunt ferendae, non
toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere
debemus, non tenemus.
VI. "Itaque" inquit "si quis haec duo verba cordi habeat eaque sibi
imperando atque observando curet, is erit pleraque inpeccabilis vitamque
vivet tranquillissimam. Verba duo haec dicebat: anechou et apechou.
XX.
[recensere]Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite
modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa.
I. Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur.
II. Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba
ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimus.
III. Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: Pasa gar praxis hode echei;
aute eph'hautes prattomene oute kale oute aischra; hoion ho nyn hemeis
poioumen, e pinein e aidein e dialegesthai. Ouk esti touton auto
kath'hauto kalon ouden, all'en tei prachthei, toiouton apebe; kalos men
gar prattomenon kai orthos kalon gignetai, me orthos de aischron; houto de
kai to eran, kai ho Eros ou pas estin kalos oude axios enkomiazesthai,
all'ho kalos protrepon eran.
IV. Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi "heus" inquit "tu,
rhetorisce," - sic enim me in principio recens in diatribam acceptum
appellitabat existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas
venisse - "videsne" inquit "enthymema crebrum et coruscum et convexum
brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione
devinctum?
V. habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque
modulate compositam orationem? sed hos" inquit "tamen numeros censeo videas
hodou parergon.
VI. Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates
pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates
deversitandum."
VII. Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non
repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis
Latinis adfectandam;
VIII. atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt, quas
res cumque audierint viderintve, petulantia, proinde nos ea, quae in
Platonis oratione demiramur, non aemulari quidem, sed lineas umbrasque
facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius
effinximus:
IX. "Omne" inquit "omnino factum sic sese habet: neque turpe est, quantum
in eo est, neque honestum; velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere,
cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali
cum fieret modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum est,
tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, sic amor non
honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste
amemus."
XXI.
[recensere]Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri
floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.
I. Vt conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium,
qui in his aetatibus nati fuissent, haberemus, ne in sermonibus forte
inconspectum aliquid super aetate atque vita clarorum hominum temere
diceremus, sicuti sophista ille apaideutos, qui publice nuper disserens
Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, pecunia donatum et
Panaetium Stoicum cum superiore Africano vixisse dixit, ut ab istiusmodi,
inquam, temporum aetatumque erroribus caveremus, excerpebamus ex libris,
qui chronici appellantur, quibus temporibus floruissent Graeci simul atque
Romani viri, qui vel ingenio vel imperio nobiles insignesque post conditam
Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc
excerptiones nostras variis diversisque in locis factas cursim digessimus.
Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium
in utraque gente hominum synchronismous componeremus, sed ut noctes istae
quadamtenus his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur.
II. Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum
dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut
difficilis coniectura fieri posset.
III. Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter
omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere
temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam
conditam vixisse Silviis Albae regnantibus annis post bellum Troianum, ut
Cassius in primo annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus
centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in
primo chronicorum de Homero dixit, annis circiter centum et sexaginta.
IV. Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges
scripsisse Atheniensium Tarquinio Prisco Romae regnante anno regni eius
tricesimo tertio.
V. Servio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit Solone
ante in exilium voluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non
creditum est.
VI. Postea Pythagoras Samius in Italiam venit Tarquini filio regnum
optinente, cui cognomentum Superbus fuit,
VII. isdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone
Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater.
VIII. Archilochum autem Nepos Cornelius tradit Tullo Hostilio Romae
regnante iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.
IX. Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam aut non longe
amplius victos esse ab Atheniensibus Persas memoriae traditum est pugnam
illam inclutam Marathoniam Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus
a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obit.
X. Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit.
XI. Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per
seditionem sibi plebes creavit, ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus
exagitatus vexatusque a tribunis plebi ad Vulscos, qui tum hostes erant, a
rep. descivit bellumque populo Romano fecit.
XII. Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque
Graecia Themistocle duce navali proelio, quod ad Salamina factum est,
victus fugatusque est;
XIII. atque inde anno fere quarto T. Menenio Agrippa M. Horatio Pulvillo
consulibus bello Veiente apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti
patricii cum familiis suis universi ab hostibus circumventi perierunt.
XIV. Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis
studio floruit.
XV. Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos
constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas
additas.
XVI. Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod
Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam
Romam trecentesimum vicesimum tertium.
XVII. Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui
filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit.
Hostes tum populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi.
XVIII. Inter haec tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde
Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus,
quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam
temporibus isdem vixerunt.
XIX. Iam deinde tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae
regentibus ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum
septimum triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis
Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit,
paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere
veneno necatus.
XX. Ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios
cepit;
XXI. ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit,
XXII. cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.
XXIII. Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus
est, Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthum superati duce
Phormione,
XXIV. et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per
ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse
damnatusque capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut
Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;
XXV. eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem
philosophum natum esse memoriae mandatum est.
XXVI. Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios duce
Epaminonda apud Leuctra superaverunt,
XXVII. ac brevi post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules
creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis
gentibus fieri consulem.
XXVIII. Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus,
Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est, inque eo
tempore Alexander natus est,
XXIX. paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae
tyrannum posteriorem profectus est;
XXX. post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno
Athenienses vicit.
XXXI. Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque
id ei, quod fugerat, probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit:
"aner" inquit "ho pheugon kai palin machesthai."
XXXII. Postea Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum adeptus
ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.
XXXIII. Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam
venit bellum populo Romano facturus - iam enim fama virtutis felicitatisque
Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat -, sed priusquam bellum
faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse
accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem isse ad
Persas quasi in gynaeconitin.
XXXIV. Postea Macedo Alexander pleraque parte orientali subacta, cum annos
undecim regnavisset, obiit mortis diem.
XXXV. Neque ita longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto
Demosthenes vita functi sunt,
XXXVI. isdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino
Samnitium bello conflictatus est, consulesque Tiberius Veturius et Spurius
Postumius in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac sub
iugum missi turpi foedere facto discesserunt ob eamque causam populi iussu
Samnitibus per fetiales dediti recepti non sunt.
XXXVII. Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et
septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est.
XXXVIII. Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi
celebres erant,
XXXIX. eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores
Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat,
senatu moverunt, causamque isti notae subscripserunt, quod cum comperissent
argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.
XL. Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo
consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci
fratre, et Marco Fulvio Flacco bellum adversum Poenos primum coeptum est,
XLI. neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud
Ptolomaeum regem celebratus est.
XLII. Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti pace cum Poenis facta
consulibus C. Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio
Tuditano primus omnium L. Livius poeta fabulas docere Romae coepit post
Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post
Menandri annis circiter quinquaginta duobus.
XLIII. Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius,
quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de poetis libro
scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum ageret, duodecimum
annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.
XLIV. Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undevicesimo Sp.
Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore
fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores uxorem se liberum
quaerundorum causa habere,
XLV. eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M.
Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo
idque ipsum Naevium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.
Porcius autem Licinus serius poeticam Romae coepisse dicit in his versibus:
Poenico bello secundo Musa pinnato gradu
intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.
XLVI. Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum Poenos sumptum
est,
XLVII. atque non nimium longe post M. Cato orator in civitate et Plautus
poeta in scaena floruerunt;
XLVIII. isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et
Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii
publici gratia legati sunt.
XLIX. Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et
Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc
in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.
L. Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis
istis bellum Poenorum secundum.