Liber XIX |
INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
[recensere]Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi
de legibus duodecim tabularum.
I. Sextus Caecilius in disciplina iuris atque in legibus populi
Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque
inlustri fuit.
II. Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris
opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est
nobis multisque aliis praesentibus.
III. In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum
decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati
conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.
IV. Eas leges cum Sex. Caecilius inquisitis exploratisque multarum
urbium legibus eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas
diceret, "sit" inquit "hoc" Favorinus "in pleraque earum legum
parte ita, uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim
legi quam illos duodecim libros Platonis de legibus. Sed quaedam
istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut
lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est,
consistentia."
V. "Obscuritates" inquit Sex. Caecilius "non adsignemus culpae
scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque
ipsi, qui, quae scripta sunt, minus percipiunt, culpa vacant.
VI. Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus
verbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo
quippe anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque
sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus
sescenti videntur.
VII. Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari
potest? nisi duram esse legem putas, quae iudicem arbitrumve iure
datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse convictus est,
capite poenitur aut quae furem manifestum ei, cui furtum factum
est, in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi
tribuit.
VIII. Dic enim, quaeso, dic, vir sapientiae studiosissime, an aut
iudicis illius perfidiam contra omnia iura divina atque humana
iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti
intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam
violentiam non dignam esse capitis poena existumes?"
IX. "Noli" inquit Favorinus "ex me quaerere, quid ego existumem.
Scis enim solitum esse me pro disciplina sectae, quam colo,
inquirere potius quam decernere.
X. Sed non levis existimator neque aspernabilis est populus
Romanus, cui delicta quidem istaec vindicanda, poenae tamen
huiuscemodi nimis durae esse visae sunt; passus enim est leges
istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori.
XI. Sicut illud quoque non humaniter scriptum improbavit, quod, si
homo in ius vocatus morbo aut aetate aeger ad ingrediendum
invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento
imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris
facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad
respondendum pro sese non idoneus iumento adhaerens in ius
adversario deportatur?
XII. Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne
tibi quoque videtur nimis esse dilutum, quod ita de iniuria
poenienda scriptum est: "Si iniuriam alteri faxit, viginti
quinque aeris poenae sunto." Quis enim erit tam inops, quem ab
iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant?
XIII. Itaque cum eam legem Labeo quoque vester in libris quos ad
duodecim tabulas conscripsit, non probaret: "..." inquit "L.
Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro
delectamento habebat os hominis liberi manus suae palma verberare.
Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque
depalmaverat, numerari statim secundum duodecim tabulas quinque et
viginti asses iubebat." Propterea" inquit "praetores postea hanc
abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis
recuperatores se daturos edixerunt.
XIV. Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti
dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi
memoria me fallit, haec sunt: "si membrum rupit, ni cum e pacto,
talio esto."
XV. Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque
exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum
est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an
efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re
primum ea difficultas est inexplicabilis.
XVI. Quid si membrum" inquit "alteri inprudens ruperit? quod enim
per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet.
Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem
talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit
imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed
inprudentiae?
XVII. Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se
laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri
possit, non reperio.
XVIII. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet
ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur
et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
XIX. Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis,
si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus,
non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest
efferatius, quid ab hominis ingenio diversius, quam quod membra et
artus inopis debitoris saevissimo laniatu distrahebantur, sicuti
nunc bona venum distrahuntur?"
XX. Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Favorinum "tu es"
inquit "unus profecto in nostra memoria non Graiae modo, sed
Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum
disciplinae suae leges tam scite atque docte callet, quam leges tu
nostras decemvirales percalluisti?
XXI. sed quaeso tecum tamen, degrediare paulisper e curriculis
istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio,
quicquid lubitum est, arguendi tuendique, consideres gravius,
cuimodi sint ea, quae reprehendisti, nec ideo contemnas legum
istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti
desiverit.
XXII. Non enim profecto ignoras legum opportunitates et medelas pro
temporum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro
utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum, quibus medendum
est, fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere,
quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae
tempestatibus varientur.
XXIII. Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de
numero praefinito? quid utilius plebisscito Voconio de coercendis
mulierum hereditatibus? quid tam necessarium existimatum est
propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque
item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta
sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis.
XXIV. Sed cur tibi esse visa est inhumana lex omnium mea quidem
sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in
ius vocato? Verba sunt haec de lege "si in ius vocat":
XXV. "Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit,
iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito."
XXVI. An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem gravem
cum febri rapida et quercera iumentumque dici pecus aliquod unicum
tergo vehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum
domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi? Hoc, mi
Favorine, nequaquam ita est.
XXVII. Nam "morbus" in lege ista non febriculosus neque nimium
gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis atque invalentiae
demonstratur, non periculum vitae ostenditur. Ceteroqui morbum
vehementiorem vim graviter nocendi habentem legum istarum
scriptores alio in loco non per se "morbum", sed "morbum sonticum"
appellant.
XXVIII. "Iumentum" quoque non id solum significat, quod nunc
dicitur; sed vectaculum etiam, quod adiunctis pecoribus
trahebatur, veteres nostri "iumentum" a "iungendo" dixerunt.
XXIX. "Arcera" autem vocabatur plaustrum tectum undique et munitum
quasi arca quaedam magna vestimentis instrata, qua nimis aegri aut
senes portari cubantes solebant.
XXX. Quaenam tibi igitur acerbitas esse visa est, quod in ius
vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus forte aegris
esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum
censuerunt? neque insterni tamen delicate, arceram iusserunt,
quoniam satis esset invalido cuimodi vectaculum. Atque id
fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vacationem
daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus.
XXXI. Sed enim ipsum vide. Iniurias factas quinque et viginti
assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere
isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave
pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus
usus est.
XXXII. Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis
modo, verum etiam servis factas inpensiore damno vindicaverunt,
quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
XXXIII. Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo
insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam
sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi
membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu,
"aequilibrium".
XXXIV. Verum est, mi Favorine, talionem parissimam fieri
difficillime. Sed decemviri minuere atque exstinguere volentes
huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque
metu coercendos esse homines putaverunt neque eius, qui membrum
alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet,
tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut, an prudens
inprudensne rupisset, spectandum putarent aut talionem in eo vel
ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent; sed potius
eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda,
non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam modus voluntatis
praestari posset, casus ictus non posset.
XXXV. Quod si ita est, ut dico et ut ipse aequitatis habitus
demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto
quam veriores fuerunt.
XXXVI. Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas,
vae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te, quod tute
in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem paciscendi et
non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.
XXXVII. Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis
probabilius esse existimas nolo hoc ignores hanc quoque ipsam
talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
XXXVIII. Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem
imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae
damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa
fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
XXXIX. Restat, ut ei, quod de sectione partitioneque corporis
inmanissimum esse tibi visum est, respondeam. Omnibus quidem
virtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parva
origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime
atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam
publice.
XL. Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandae fidei
publicae causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem
haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit,
neque peius ullum facinus existimatum est, quam si qui probaretur
clientem divisui habuisse.
XLI. Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum
vicibus, sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque
in pecuniae mutuaticae usu atque commercio: adimi enim putaverunt
subsidium hoc inopiae temporariae, quo communis omnium vita
indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet.
XLII. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt
dati conquirendae pecuniae causa, quam dissoluerent, eosque dies
decemviri "iustos" appellaverunt,
XLIII. velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi
interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his
agi iure posset.
XLIV. Post deinde, nisi dissoluerant, ad praetorem vocabantur et
ab eo, quibus erant iudicati, addicebantur, nervo quoque aut
compedibus vinciebantur.
XLV. Sic enim sunt, opinor, verba legis: "Aeris confessi rebusque
iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus
iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo
in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus.
Quindecim pondo ne minore aut si volet maiore vincito. Si volet,
suo vivito. Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris
endo dies dato. Si volet, plus dato."
XLVI. Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent,
habebantur in vinculis dies sexaginta.
XLVII. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in
comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent,
praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut
trans Tiberim peregre venum ibant.
XLVIII. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei
gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus
metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset
iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi
hominis permiserunt.
XLIX. Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me
istam forte formidare: "Tertiis" inquit "nundinis partis secanto.
Si plus minusve secuerunt, se fraude esto."
L. Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut reapse
apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad
eam umquam perveniretur.
LI. Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum
poenam deterrimi homines contemnunt,
LII. dissectum esse antiquitus neminem equidem neque legi neque
audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quitast.
LIII. An putas, Favorine, si non illa etiam ex duodecim tabulis de
testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea,
qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio
deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos, quam
videmus? Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute
vivendi disciplinast.
LIV. Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque non admodum
numero istiusmodi libros lectitantibus ignota non est, qui,
quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide
ruperat, binis quadrigis evinctus in diversa nitentibus laceratus
est. Novum atque asperum supplicium quis negat? sed, quid
elegantissimus poeta dicat, vide: at tu dictis, Albane, maneres."
LV. Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius omnibus, qui aderant,
ipso quoque Favorino adprobante atque laudante disseruit,
nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.
II.
[recensere]Vocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet.
I. "Siticines" scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur ne
imperium sit veteri, ubi novus venerit. "Siticines" inquit "et liticines et
tubicines."
II. Sed Caesellius Vindex in conmentariis lectionum antiquarum scire quidem
se ait liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo
siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat.
III. Nos autem in Capitonis Atei coniectaneis invenimus "siticines"
appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et
sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum
tubicinum differens.
III.
[recensere]Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine"
esse dixerit.
I. Quos "sicinistas" vulgus dicit, qui rectius locuti sunt, "sicinnistas"
"n" littera gemina dixerunt.
II. Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem
canebant, quae nunc stantes canunt.
III. Posuit hoc verbum L. Accius poeta in pragmaticis appellarique
"sicinnistas" ait "nebuloso nomine"; credo propterea "nebuloso", quod,
sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
IV.
[recensere]Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et
super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
I. Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri
philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in
delectamentis habebat.
II. Id genus autem artifices Graece appellantur hoi peri ton Dionyson
technitai.
III. Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum
scaenicorum abducere volens misit ei verba haec ex Aristotelis libro
exscripta, qui problemata enkyklia inscriptus est, iussitque uti ea cotidie
lectitaret:
IV. Dia ti hoi Dionysiakoi technitai hos epi to poly poneroi eisin? hoti
hekista logou kai philosophias koinonousi dia to poly meros tou biou einai,
kai hoti en akrasiais ton polyn chronon eisin, hote de en aporiais;
amphotera de phaulotetos paraskevastika.
V.
[recensere]Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita
uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.
I. Commentationum suarum artiumque, quas discipulis tradebat, Aristoteles
philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia
erant, quae nominabat exoterika, alia quae appellabat akroatika.
II. Exoterika dicebantur quae ad rhetoricas meditationes facultatemque
argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant,
III. akroatika autem vocabantur, in quibus philosophia remotior
subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve
dialecticas pertinebant.
IV. Huic disciplinae, quam dixi, akroatikei tempus exercendae dabat in
Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante
ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque
explorasset.
V. Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco
vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum
deilinon peripateton appellabat, illum alterum supra heothinon; utroque
enim tempore ambulans disserebat.
VI. Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit,
ut alii "exoterici" dicerentur, partim "acroatici".
VII. Eos libros generis "acroatici" cum in vulgus ab eo editos rex
Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitum omnem prope Asiam
teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen
tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit non eum recte fecisse, quod
disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras
editis involgasset:
VIII. "Nam qua" inquit "alia re praestare ceteris poterimus, si ea, quae ex
te accepimus, omnium prosus fient communia? quippe ego doctrina anteire
malim quam copiis atque opulentiis."
IX. Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: "Acroaticos libros, quos
editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito
esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos
audiverunt."
X. Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro
subdidi. An autem prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae
filum tenuissimum ...
XI. Alexandros Aristotelei eu prattein.
Ouk orthos epoiesas ekdous tous akroatikous ton logon. Tini gar de
dioisomen hmeis ton allon, ei kath'hous epaideuthemen logous, houtoi panton
esontai koinoi? Ego de bouloimen an tais peri ta arista empeiriais e tais
dynamesin diapherein. Erroso.
XII. Aristoteles basilei Alexandroi eu prattein.
Egrapsas moiperi ton akroatikon logon oiomenos dein autous phylattein en
aporrhetois. Isthi oun autous kai ekdedomenous kai me ekdedomenous; xynetoi
gar eisin monois tois hemon akousasin. Errhoso, Alexandre basileu.
XIII. Hoc ego verbum xynetoi gar eisin quaerens uno itidem verbo dicere
aliud non repperi, quam est scriptum a M. Catone in sexta origine: "Itaque
ego" inquit "cognobiliorem cognitionem esse arbitror."
VI.
[recensere]Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere, "habeo curam
vestri", an "vestrum".
I. Percontabar Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus
sectarer, qua ratione diceretur "habeo curam vestri" aut "misereor vestri"
et iste casus "vestri" eo in loco quem videretur habere casum rectum.
II. Is hic mihi ita respondit: "Quaeris" inquit "ex me, quod mihi quoque
est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non "vestri" oportere dici,
sed "vestrum", sicuti Graeci locuntur: epimeloumai hymon, kedomai hymon, in
quo loco hymon aptius "vestrum" dicitur quam "vestri" et habet casum
nominandi, quem tu "rectum" appellasti, "vos".
III. Invenio tamen" inquit "non paucis in locis "nostri" atque "vestri"
dictum, non "nostrum" aut "vestrum". L. Sulla rerum gestarum libro secundo:
"Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque
magis dignos credatis, quibus civibus quam hostibus utamini quique pro
vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum
immerito nobis id continget."
IV. Terentius in Phormione:
ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet.
V. Afranius in togata:
nescioqui nostri miseritust tandem deus.
VI. Et Laberius in Necyomantia:
dum diutius detinetur, nostri oblitus est.
VII. "Dubium porro" inquit "non est, quin eodem haec omnia casu dicantur:
"nostri paenitet," "nostri oblitus est", "nostri misertus est", quo
dicitur: "mei paenitet", "mei misertus est", "mei oblitus est".
VIII. "Mei" autem casus interrogandi est, quem "genetivum" grammatici
vocant, et ab eo declinatur, quod est "ego"; huius deinde plurativum est
"nos". ["Tui" aeque declinatur ab eo, quod est "tu"; huius itidem
plurativum est "vos".]
IX. Sic namque Plautus declinavit in Pseudolo in hisce versibus:
si ex te tacente fieri possem certior,
ere, quae miseriae te tam misere macerent,
duorum labori ego hominum parsissem lubens:
mei te rogandi et tis respondendi mihi.
"Mei" enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est "meus", sed ab eo,
quod est "ego".
X. Itaque si dicere velis "patrem mei" pro "patrem meum", quo Graeci modo
ton patera mou dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione
dices, qua Plautus dixit "labori mei" pro "labori meo".
XI. Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus "misereri
vestrum" dixit et qua M. Cicero "contentio vestrum" et "contentione
nostrum" dixit quaque item ratione Quadrigarius in annali undevicesimo
verba haec posuit: "C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae
miserebitur!" Cur igitur Terentius "paenitet nostri", non "nostrum", et
Afranius "nostri miseritus est", non "nostrum"?
XII. Nihil hercle" inquit "mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas
quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam
sicuti multifariam scriptum est "vestrorum" pro "vestrum", ut in Plauti
Mostellaria in hoc versu:
verum illuc esse maxima pars vestrorum intellegit,
cum vellet "maxima pars" dicere "vestrum", ita nonnumquam "vestri" quoque
dictum est pro "vestrum".
XIII. Sed procul dubio, qui rectissime loqui volet, "vestrum" potius
dixerit quam "vestri".
XIV. Et idcirco inportunissime" inquit "fecerunt, qui in plerisque Sallusti
exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in
Catilina scriptum esset: "Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae",
"vestrum" obleverunt et "vestri" superscripserunt. Ex quo in plures libros
mendae istius indoles manavit."
XV. Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa,
ita ut dicta fuerant, notavi.
VII.
[recensere]...
I. Mira et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas
deprenditur super numero Niobae filiorum.
II. Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides
bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam
alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.
VIII.
[recensere]De his, quae habere symptosian videntur cum luna mansuescente ac
senescente.
I. Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare
erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.
II. Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit.
III. Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est.
Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque
essent, "luna" inquit Annianus "nunc videlicet senescit; ea re ostrea
quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est."
IV. Cum quaereremus, quae alia item senescente luna tabescerent, "nonne
Lucilium" inquit "nostrum meministis dicere:
luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras
et iecur addit?
V. Eadem autem ipsa, quae crescente luna gliscunt, deficiente contra
defiunt.
VI. Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut
minores.
VII. Id etiam" inquit "multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in
quarto in Hesiodum commentario legi: "Cepetum revirescit et congerminat
decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt
sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum
omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat
contrarias"."
IX.
[recensere]Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in
mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam
scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: "numquam vestimenta a populo
poposci".
I. Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis
verborum novis Cn. Matii, hominis eruditi, qualia haec quoque essent, quae
scripta ab eo in mimiambis memorabat:
II. sinuque amicam refice frigidam caldo
columbulatim labra conserens labris.
III. Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:
iam tonsiles tapetes ebrii fuco
quos concha purpura imbuens venenavit.
...
X.
[recensere]...
I. "Ex iure manum consertum" verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum
lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem
solent.
II. Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine,
quid haec verba essent? Tum ille me despiciens "aut erras," inquit
"adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si
quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet."
III. "Ex Ennio ergo" inquam "est, magister, quod quaero.
IV. Ennius enim verbis hisce usus est." Cumque ille demiratus aliena haec
esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tum ego
hos versus ex octavo annali absentes dixi - nam forte eos tamquam
insigniter praeter alios factos memineram -:
pellitur e medio sapientia, vi geritur res;
spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
Haut doctis dictis certantes nec maledictis
miscent inter sese inimicitiam agitantes,
non ex iure manum consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.
V. Cum hos ego versus Ennianos dixissem, "credo" inquit grammaticus "iam
tibi. Sed tu velim credas mihi Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae
litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque" inquit "et
discas, unde Ennius didicit."
VI. Vsus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, a quo discerem,
praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris
eorum didici, inferendum his conmentariis existimavi, quoniam, in medio
rerum et hominum vitam qui colunt, ignorare non oportet verba actionum
civilium celebriora.
VII. "Manum conserere" ... Nam de qua re disceptatur in iure in re
praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu
prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est "vindicia".
VIII. Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex
duodecim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: "si qui in iure manum
conserunt."
IX. Sed postquam praetores propagatis Italiae finibus datis
iurisdictionibus negotiis occupati proficisci vindiciarum dicendarum causa
ad longinquas res gravabantur, institutum est contra duodecim tabulas
tacito consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum
consererent, sed "ex iure manum consertum" vocarent, id est alter alterum
ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, vocaret atque
profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam
glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba tamquam in
toto agro vindicarent.
X. Idcirco Ennius significare volens non, ut ad praetorem solitum est,
legitumis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et
vera vi atque solida ...; quod videtur dixisse conferens vim illam civilem
et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica
et cruenta.
XI.
[recensere]...
I. P. Lavini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de verbis
sordidis.
II. In eo scripsit "sculnam" vulgo dici quasi "seculnam"; "quem, qui
elegantius" inquit "loquuntur, "sequestrem" appellant."
III. Vtrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit,
utraque pars fidem sequatur.
IV. "Sculnam" autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui
inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet.
V. Sed quod apud sequestrem depositum erat, "sequestro positum" per
adverbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: "Per deos immortales,
nolite vos atque ..."