Liber IX | Liber XI |
INDEX Liber I | Liber II | Liber III | Liber IV | Liber V | Liber VI | Liber VII | Liber VIII | Liber IX | Liber X | Liber XI | Liber XII | Liber XIII | Liber XIV | Liber XV | Liber XVI | Liber XVII | Liber XVIII | Liber XIX | Liber XX |
I.
[recensere]"Tertium"ne consul an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
I. Familiari meo cuipiam litteras Athenis Romam misi.
II. In his scriptum fuit me illi iam "tertium" scripsisse.
III. Is ad me rescripsit petivitque, ut rationem dicerem, cur "tertium" ac
non "tertio" scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo
quoque mihi videretur, facerem se certiorem, "tertium"ne "consul" et
"quartum" an "tertio" et "quarto" dicendum esset, quoniam Romae doctum
virum dicere audisset "tertio" et "quarto consul", non "tertium
quartum"que; idque in principio libri ... Coelium scripsisse et Quintum
Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum "septimo" consulem
dixisse.
IV. Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis,
opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque, de
quo ad me scripserat, decideretur;
V. nam et Varro satis aperte, quid dici oporteret, edocuit, et ego adversus
eum, qui doctus esse dicebatur, litem meam facere absens nolui.
VI. Verba M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt: "Aliud est
"quarto" praetorem fieri et "quartum", quod "quarto" locum adsignificat ac
tres ante factos, "quartum" tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur
Ennius recte, quod scripsit:
Quintus pater quartum fit consul,
et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet "consul tertium" aut
"tertio", extremas litteras non scripsit."
VII. Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tunius,
Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme
modum: "Cum Pompeius" inquit "aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius
gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur,
quaeri coeptum est, utrum "consul tertio" inscribendum esset an "tertium".
Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque
dissentiretur et pars "tertio", alii "tertium" scribendum contenderent,
rogavit" inquit "Ciceronem Pompeius, ut, quod ei rectius videretur, scribi
iuberet." Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum
opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. "Persuasit igitur
Pompeio, ut neque "tertium" neque "tertio" scriberetur, sed ad secundum
usque "t" fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem
demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret."
VIII. Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non
est ita scriptum.
IX. Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset,
numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus
tantum lineolis incisis significatus est.
X. In M. autem Catonis quarta origine ita perscriptum est: "Carthaginienses
sextum de foedere decessere." Id verbum significat quinquiens ante eos
fecisse contra foedus et tum sextum.
XI. Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris triton kai
tetarton dicunt, quod congruit cum eo, quod Latine dicitur: "tertium
quartumque".
II.
[recensere]Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
I. Aristoteles philosophus memoriae tradidit mulierem in Aegypto uno partu
quinque pueros enixam eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis
neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem esse numerum ait
rarissimum.
II. Sed et divo Augusto imperante, qui temporum eius historiam scripserunt,
ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt
eosque pauculos dies vixisse; matrem quoque eorum non multo, postquam
peperit, mortuam, monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina,
inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
III.
[recensere]Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.
I. Fortis ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat.
Sed quod nonnullis videtur severior, acrior ampliorque esse M. Tullio,
ferri id qui potest?
II. Legebamus adeo nuper orationem Gracchi de legibus
promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiis Italicis honestos
viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani, quanta
maxima invidia potest, conqueritur.
III. Verba haec sunt, quae super ea re fecit: "Nuper Teanum Sidicinum
consul venit. Vxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle.
Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur,
qui lavabantur. Vxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse
et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque
adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta
sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in
balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob
eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro
deiecit, alter prensus et virgis caesus est."
IV. In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae
contestatione ecquid est, quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose
atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili
querimonia dixerit? brevitas sane et venustas et mundities orationis est,
qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet.
V. Item Gracchus alio in loco ita dicit: "Quanta libido quantaque
intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His
annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat,
homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de
plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret, qui ferretur, rogavit,
num mortuum ferrent. Vbi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis,
quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam
efflavit."
VI. Haec quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil
profecto abest a cotidianis sermonibus.
VII. At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri,
contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur,
quae ibi tunc miseratio? quae comploratio? quae totius rei sub oculos
subiectio? quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit?
VIII. animum hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et
sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur;
IX. velut sunt ista, quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens
potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: "Ipse inflammatus
scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas
eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus
esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari
et virgas expediri iubet."
X. Iam haec medius fidius sola verba: "nudari ac deligari et virgas
expediri iubet" tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, quae gesta
sunt, sed rem geri prosus videas.
XI. Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem:
"palus" inquit "in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis
caesus est."
XII. Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non "caesus
est", sed: "caedebatur" inquit "virgis in medio foro Messanae civis
Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem
crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: "civis Romanus sum!" Hac
commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore
deiecturum arbitrabatur."
XIII. Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem
detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque
inflammanter facit, cum haec dicit: "O nomen dulce libertatis! o ius
eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter
desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine
tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani,
in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac
secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes
ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba
imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui
tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?"
XIV. Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est.
XV. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et
amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem
priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam
suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est,
is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris
hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit.
XVI. Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non
fuisse et id iam tum facere voluisse, quod Cicero postea perfecit.
XVII. In eo namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q.
Thermo conquestus est: "Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata
esse. Iussit vestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani
verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc
imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere;
eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? ubi societas? ubi
fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores
atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus
popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse? Set quantum
luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi!
Servi iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna
virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?"
XVIII. Quod Cato dixit: "Bruttiani verberavere", ne qui fortasse de
Bruttianis requirat, id significat:
XIX. Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas
populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad
Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia
decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites
scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias
euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt. Itaque hi
sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur
"lorarii", et quos erant iussi, vinciebant aut verberabant; quod autem ex
Bruttiis erant, appellati sunt "Bruttiani".
IV.
[recensere]Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia.
I. Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae
facta esse P. Nigidius in grammaticis commentariis docet, rem sane in
philosophiae dissertationibus celebrem.
II. Quaeri enim solitum aput philosophos, physei ta onomata sint e thesei.
III. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse
naturalia magis quam arbitraria.
IV. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: " "Vos" " inquit "cum
dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione
utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro
versum et ad eos, quibuscum sermocinamur "intendimus. At contra cum dicimus
"nos", neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris
pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus.
Hoc idem fit et in eo, quod dicimus "tu", "ego" et "tibi" et "mihi". Nam
sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel
oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret, ita in his vocibus
quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in
Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus."
V.
[recensere]"Avarus" simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio videtur.
I. "Avarus" non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P.
Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. "Avarus enim" inquit
"appellatur, qui avidus aeris est.
II. Sed in ea copula "e" littera" inquit "detrita est." Item "locupletem"
dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est, qui multas
possessiones teneret.
III. Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de
"avaro" ambigitur: cur enim non videri possit ab uno solum verbo
inclinatum, quod est "aveo", eademque esse fictura, qua est "amarus", de
quo nihil dici potest, quin duplex non sit?
VI.
[recensere]Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
I. Non in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum
est; ita enim debere esse visa est Romanae disciplinae dignitas
inviolabilis.
II. Appi namque illius Caeci filia a ludis, quos spectaverat, exiens turba
undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa,
cum se male habitam diceret: "quid me nunc factum esset" inquit "quantoque
artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali
proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? certe
quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam" inquit
"reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam
multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!"
III. Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et
Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis
viginti quinque milia.
IV. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis
bello Poenico primo Fabio Licino Otacilio Crasso consulibus.
VII.
[recensere]Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.
I. Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam
Graeci ten eiso thalassan appellant, maximum esse Nilum consentitur.
Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius.
II. Varro autem cum de parte orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in
tribus primis eius terrae fluminibus Rhodanum esse ponit, per quod videtur
eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.
VIII.
[recensere]Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
I. Fuit haec quoque antiquitus militaris animadversio iubere ignominiae
causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
II. Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non
exstat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a
naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
III. Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per
consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes, qui delinquerent.
IX.
[recensere]Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula.
I. Vocabula sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari
solet: "frons", "subsidia", "cuneus", "orbis", "globus", "forfices",
"serra", "alae", "turres".
II. Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum, qui de militari
disciplina scripserunt.
III. Tralata autem sunt ab ipsis rebus, quae ita proprie nominantur,
earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines
ostenduntur.
X.
[recensere]Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.
I. Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus sinistrae manus, qui
minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis
usitatos.
II. Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod
insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci
anatomas appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno
digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire; propterea non
inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui
continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.
XI.
[recensere]Verbum "mature" quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis".
I. "Mature" nunc significat "propere" et "cito" contra ipsius verbi
sententiam; aliud enim est "mature", quam dicitur.
II. Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis
egregius: ""mature"" inquit "est quod neque citius est neque serius, sed
medium quiddam et temperatum est."
III. Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis "matura"
dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed
tempore suo adulta maturataque.
IV. Quoniam autem id, quod non segniter fiebat, "mature" fieri dicebatur,
progressa plurimum verbi significatio est et non iam, quod non segnius, sed
quod festinantius fit, id fieri "mature" dicitur, quando ea, quae praeter
sui temporis modum properata sunt, "inmatura" verius dicantur.
V. Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus
duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus
et scribere in epistulis solitum esse aiunt: speude bradeos, per quod
monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et
diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
VI. Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba "properare"
et "maturare" tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce
versibus:
frigidus agricolam si quando continent imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur.
VII. Elegantissime duo verba ista divisit; namque in praeparatu rei
rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, "maturari" potest, per
serenas, quoniam tempus instat, "properari" necessum est.
VIII. Cum significandum autem est, coactius quid factum et festinantius,
tum rectius "praemature" factum id dicitur quam "mature", sicuti Afranius
dixit in togata, cui Titulus nomen est:
adpetis dominatum demens praemature praecocem,
IX. in quo versu animadvertendum est, quod "praecocem" inquit, non
"praecoquem"; est enim casus eius rectus non "praecoquis", sed "praecox".
XII.
[recensere]De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae.
I. Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, de vi et natura
chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in naturalis historiae
vicesimo octavo refert multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi
a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia
pertaesum est:
II. accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum
forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus
laniandum sponte sua obicere sese et dedere.
III. Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamaeleontis si
uratur ligno, quod appellatur "robur", imbres et tonitrus fieri derepente,
idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur.
IV. Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, - ita est deridiculae
vanitatis - nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de
istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque
capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque
potissimum, quae discendi cupidiora sunt.
V. Sed redeo ad Plinium. Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni
calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et
utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti
ligneum et eum, qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a
nullo videri posse.
VI. His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum
esse cognomen Democriti puto;
VII. vel illud quale est, quod idem Plinius in decimo libro Democritum
scripsisse adseverat aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium
confuso sanguine gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas avium et
conloquia interpretaturum.
VIII. Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi
commenta in Democriti nomen data nobilitatis auctoritatisque eius perfugio
utentibus.
IX. Sed id, quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse
traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam
et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum
exsequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab
Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat
scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta
concitum.
X. Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba
ponere: Archytas Tarantinos ta alla kai mechanikos on epoiesen peristeran
xylinen petomenen; hopote kathiseien, ouketi anistato. Mechri gar toutou
...
XIII.
[recensere]"Cum partim hominum" qua ratione veteres dixerint.
I. "Partim hominum venerunt" plerumque dicitur, quod significat "pars
hominum venit", id est quidam homines. Nam "partim" hoc in loco adverbium
est neque in casus inclinatur, sicuti "cum partim hominum" dici potest, id
est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum.
II. M. Cato in oratione de re Floria ita scripsit: "Ibi pro scorto fuit, in
cubiculum subrectitavit e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem
modum erat."
III. Imperitiores autem "cum parti" legunt, tamquam declinatum sit quasi
vocabulum, non dictum quasi adverbium.
IV. Sed Q. Claudius in vicesimo primo annali insolentius paulo hac figura
est ita usus: "Enim cum partim copiis hominum adulescentium placentem
sibi." Itemque Claudi in vicesimo tertio annali verba haec sunt: "Sed
idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia
an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio."
XIV.
[recensere]"Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit.
I. Audio "illi iniuriam factum iri", audio "contumeliam dictum iri" vulgo
quoque ita dici, vulgo et ist esse verborum figuram iam in medio loquendi
usu, idcircoque exemplis supersedeo.
II. Sed "contumelia illi" vel "iniuria factum itur" paulo est remotius,
exemplum igitur ponemus.
III. M. Cato pro se contra C. Cassium: "Atque evenit ita, Quirites, uti in
hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque
publicae medius fidius miserear, Quirites."
IV. Sicut autem "contumeliam factum iri" significat iri ad contumeliam
faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, ita "contumelia mihi
factum itur" casu tantum inmutato idem dicit.
XV.
[recensere]De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
I. Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices,
quos in libris, qui da sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii
Pictoris librorum primo scriptos legimus.
II. Vnde haec ferme sunt, quae commeminimus:
III. Equo Dialem flaminem vehi religio est;
IV. item religio est classem procinctam extra pomerium, id est exercitum
armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum
bella consulibus mandabantur;
V. item iurare Dialem fas numquam est;
VI. item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
VII. Ignem e "flaminia", id est flaminis Dialis domo, nisi sacrum efferri
ius non est.
VIII. Victum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per
impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti.
IX. Nodum in apice neque in cinctu neque alia in parte ullum habet.
X. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo
die verberari piaculum est.
XI. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detondet.
XII. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos
est neque nominare.
XIII. Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.
XIV. Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de
eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium
fas est neque ... Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque
ferto oportet.
XV. Vnguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra
operiuntur.
XVI. Dialis cotidie feriatus est.
XVII. Sine apice sub divo esse licitum non est; sub tecto uti liceret, non
pridem a pontificibus constitutum Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam
remissa,
XVIII. gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
XIX. Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.
XX. Tunica intima nisi in locis tectis non exuit se, ne sub caelo tamquam
sub oculis Iovis nudus sit.
XXI. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut
quisquam alius accumbit.
XXII. Vxorem si amisit, flamonio decedit.
XXIII. Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est.
XXIV. Locum, in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam
attingit;
XXV. funus tamen exsequi non est religio.
XXVI. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis;
XXVII. alias seorsum aiunt observitare, veluti est, quod venenato
operitur,
XXVIII. et quod in rica surculum de arbore felici habet,
XXIX. et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus
tribus gradibus religiosum est atque etiam,
XXX. cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.
XXXI. Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote
Vestae adscripsi: "Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea
iurisdictione iurare non cogam."
XXXII. Verba M. Varronis ex secundo rerum divinarum super flamine Diali
haec sunt: "Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod Iovi
immolata hostia alba id fieri oporteat."
XVI.
[recensere]Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos.
I. Reprehendit Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat, quod
in libro sexto scriptum est.
II. Palinurus est aput inferos petens ab Aenea, ut suum corpus requirendum
et sepeliendum curet. Is hoc dicit:
eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram
inice, namque potes, portusque require Velinos.
III. "Quo" inquit "modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus
Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo
portum, qui in eo loco est, Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante
post annum amplius sescentesimum, quam Aeneas in Italiam venit, conditum in
agro Lucano et eo nomine appellatum est?
IV. Nam qui ab Harpalo" inquit "regis Cyri praefecto ex terra Phocide
fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt.
V. Inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id
nomen eo tempore fuerit nusquam gentium.
VI. Neque simile" inquit "illud videri debet, quod est in primo carmine:
Italiam fato profugus Laviniaque venit
litora,
VII. et aeque in sexto libro:
Chalcidicaque levis tandem superastitit arce,
VIII. quoniam poetae ipsi quaedam kata prolepsin historiae dicere ex sua
persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius
scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi.
IX. Sed Palinuros qui potuit" inquit "scire ea, quae post annos sescentos
facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat proinde ut animae
defunctorum solent?
X. Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non
divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut
diximus, nullum usquam fuit?"
XI. Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse
Vergilium putat, nisi mors occupasset.
XII. "Nam cum Thesea" inquit "inter eos nominasset, qui ad inferos adissent
ac redissent, dixissetque:
quid Thesea, magnum
quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est,
postea tamen infert:
sedet aeternumque sedebit
infelix Theseus.
XIII. Qui autem" inquit "fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat,
quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc atque inde rursum
evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum
evellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit?"
XIV. Item in his versibus errasse Vergilium dicit:
eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae.
XV. "Confudit" inquit "et personas diversas et tempora. Nam neque eodem
tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est.
XVI. Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum
Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.
XVII. Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio
imperatore gestum est.
XVIII. Potest igitur" inquit "medius eximi versus, qui de Pyrro inportune
inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus" inquit "fuit."
XVII.
[recensere]Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.
I. Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est,
virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus
oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes
commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores
et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis
liberasset.
II. Id factum eius modumque ipsum, quo caecitatem facile sollertia
subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo, quem scripsit Restionem,
versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam
voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem, quam tum agebat,
non inconcinniter.
III. Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci
sumptum plurimum asotiamque adulescentis viri deplorantis.
IV. Versus Laberiani sunt:
Democritus Abderites physicus philosophus
clipeum constituit contra exortum Hyperionis,
oculos effodere ut posset splendore aereo.
Ita radiis solis aciem effodit luminis,
malis bene esse ne videret civibus.
Sic ego fulgentis splendorem pecuniae
volo elucificare exitum aetati meae,
ne in re bona videam esse nequam filium.
XVIII.
[recensere]Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
I. Artemisia Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas
ultraque affectionis humanae fidem.
II. Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam
Graecarum historiarum scriptores, provinciae praefectus, quem satrapen
Graeci vocant.
III. Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere
magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans
uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris
aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse
dicitur.
IV. Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae
sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium
terrarum spectacula.
V. Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, agona,
id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae
aliarumque rerum bonarum amplissima.
VI. Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque
lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui
Isocratem ipsum cum his certavisse memoriae mandaverint. Sed eo certamine
vicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocratis discipulus.
VII. Exstat nunc quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in
qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in exemplis refert.
XIX.
[recensere]Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.
I. Incessebat quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi
obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas
philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste
et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri
defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia
deprecabatur.
II. Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: "homo" inquit
"stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes
philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententiae
tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta
est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae
potuit?
III. Nam si me" inquit "non fallit, quod quidem in primori pueritia
legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis,
peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: Sy de me lege,
hos gegone touto pollakis, all'hos houto prosekei gignesthai; ou gar, ei ti
popote me kata tous nomous epraxhthe, sy de touto emimeso, dia touto
apophygois an dikaios, alla polli mallon haliskoio; hosper gar, ei tis
healo, sy tauta ouk an egrapsas, houtos ean sy nyn diken dois, allos ou
grapsei."
IV. Sic Taurus omni suasionum admonitionumque genere utens sectatores suos
ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.
XX.
[recensere]Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebisscitum", quid "privilegium"; et quantum ista omnia differant.
I. Quaeri audio, quid "lex" sit, quid "plebisscitum", quid "rogatio", quid
"privilegium".
II. Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid "lex" esset,
hisce verbis definivit: "Lex" inquit "est generale iussum populi aut plebis
rogante magistratu."
III. Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de
reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus
populi plebisve iussa "leges" vocari possunt.
IV. Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de
singulis concepta; quocirca "privilegia" potius vocari debent, quia veteres
"priva" dixerunt, quae nos "singula" dicimus. Quo verbo Lucilius in primo
satirarum libro usus est:
abdomina thynni
advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.
V. "Plebem" autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit,
quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur,
"plebes" vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt.
VI. "Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non
populus, accipit.
VII. Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs
rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput
ipsum et origo et quasi fons "rogatio" est.
VIII. Ista enim omnia vocabula censentur continenturque "rogationis"
principali genere et nomine; nam nisi populus aut plebs rogetur, nullum
plebis aut populi iussum fieri potest.
IX. Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam
vocabulorum, istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et plebisscita
et privilegia translaticio nomine "leges" appellaverunt eademque omnia
confuso et indistincto vocabulo "rogationes" dixerunt.
X. Sallustius quoque proprietatum in verbis retinentissimus consuetudini
concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, "legem"
appellavit. Verba ex secunda eius historia haec sunt: "Nam Sullam consulem
de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius
prohibuerat."
XXI.
[recensere]Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis "novissime" et "novissimus" observantissime vitarit.
I. Non paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem
noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret;
II. velut est et "novissimus" et "novissime". Nam cum et M. Cato et
Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint,
multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo
tamen tamquam non Latino videtur, quoniam, qui doctissimus eorum temporum
fuerat, L. Aelius Stilo ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.
Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius
Varronis ex libro de lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi.
"Quod "extremum"" inquit "dicebatur, dici "novissimum" coeptum vulgo, quod
mea memoria ut Aelius, sic senes alii, quod nimium novum verbum esset,
vitabant; cuius origo, ut a "vetere" "vetustius" ac "veterrimum" sic a
"novo" declinatum "novius" et "novissimum".
XXII.
[recensere]Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae ignorant.
I. Plato, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae
promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui
obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras
secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque
dixit.
II. Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, verae philosophiae ignarus
inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt,
quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque
culpationes huiuscemodi mereamur neve inerti inanique desidia cultum et
studium philosophiae mentiamur.
III. Verba ipsa super hac re Platonis ex libro, qui appellatur Gorgias,
scripsi, quoniam vertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum
nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea:
IV. Philosophia gar toi estin, o Sokrates, charien, ean tis autou metrios
hapsetai en tei helikiai; ean de peraitero tou deontos endiatripsei,
diaphthora ton anthropon.
V. Ean gar kai pany euphyes ei kai porro helikias philosophei, ananke
panton apeiron gegonenai estin, hon chre empeiron einai ton mellonta kalon
kagathon kai eudokimon esesthai andra.
VI. Kai gar ton nomon apeiroi gignontai ton kata ten polin kai ton logon,
ois dei chromenon homilein en tois symbolaiois tois anthropois, kai idiai
kai udemosiai, kai ton hedonon te kai epithymion ton anthropeion, kai
syllebden ton ethon pantapasin apeiroi gignontai.
VII. Epeidan oun elthosin eis tina idian e politiken praxin, katagelastoi
gignontai, hosper ge, oimai, hoi politikoi,
[VIII.-IX.] epeidan au eis tas hymeteras diatribas elthosi kai tous logous,
katagelastoi eisi..
X. Paulo post addit haec: All',oimai, to orthotaton estin amphoteron
metaschein. Philosophias men, hoson paideias charin kalon metechein, kai
ouk aischron meirakioi onti philosophein; epeidan de ede presbyteron on
anthropos eti philosophei, katagelaston,
XI. o Sokrates, to chrema gignetai, kai egoge homoiotaton pascho pros tous
philosophountas hosper pros tous psellizomenous kai paizontas.
XII. Hotan men gar paidion ido hoi eti prosekei dialegesthai houto,
psellizomenon kai paizon, chairo te, kai charien moi phainetai kai
eleutherion kai prepon tei tou paidiou helikiai;
XIII. hotan de saphos dialegomenou paidariou akouso, pikron ti moi dokei
chrema einai kai aniai mou ta ota kai moi dokei douloprepes ti einai;
XIV. hotan de andros akousei tis psellizomenou e paizonta horai,
katagelaston phainetai kai anandron kai plegon axion.
XV. Tauton oun egoge touto pascho kai pros tous philosophountas.
XVI. Peri neoi men gar meirakioi horon philosophian agamai kai prepein moi
dokei kai hegoumai eleutheron tina einai touton ton anthropon, ton de me
philosophounta aneleutheron kai oudepote oudenos axiosonta heauton oute
kalou oute gennaiou pragmatos;
XVII. hotan de presbyteron ido eti philosophounta kai me apallattomenon,
plegon moi dokei ede deisthai, o Socrates, houtos ho aner.
XVIII. Ho gar nyn de elegon, hyparchei toutoi toi anthropoi, kan pany
euphyes ei, anandroi genesthai pheugontai ta mesa tes poleos kai tas
agoras, en hais ephe ho poietes tous andras ariprepeis gignesthai
katadedykoti de ton loipon bion bionai meta meirakion, en goniai trion e
tettaron psithyrizonta, eleutheron de kai
[XIX-XXIII] mega kai hikanon medepote phthegxasthai.
XXIV. Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus
tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili
veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium
disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit
civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter et fortiter et
perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione
argutiarum nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua
id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus
putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.
XXIII.
[recensere]Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
I. Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt, mulieres Romae atque
in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod "temetum"
prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis
osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si
bibissent.
II. Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus
sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his, quibus dixi, libris
pervulgata sunt;
III. sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice
mulieres refert non minus, si vinum in se, quam si probrum et adulterium
admisissent.
IV. Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione, quae inscribitur de dote, in
qua id quoque scriptum est in adulterio uxores deprehensas ius fuisse
maritis necare: "Vir" inquit "cum divortium fecit, mulieri iudex pro
censore est, imperium, quod videtur, habet, si quid perverse taetreque
factum est a muliere; multatur, si vinum bibit; si cum alieno viro probri
quid fecit, condemnatur."
V. De iure autem occidendi ita scriptum: "In adulterio uxorem tuam si
prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu
adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est."
XXIV.
[recensere]"Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur.
I. "Die quarto" et "die quinto", quod Graeci eis tetarten kai eis pempten
dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et, qui aliter dicit, pro rudi
atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor,
ita dixerunt: "diequinte" enim et "diequinti" pro adverbio copulate dictum
est et secunda in eo syllaba correpta.
II. Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris
sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista
dierum non aliter usus est.
III. Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia
verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere
solet, quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: "Dienoni populo
Romano Quiritibus Compitalia erunt quando concepta fuerint, nefas."
"Dienoni" praetor dicit, non "die nono".
IV. Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.
V. Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex atellania,
quae Mevia inscribitur:
dies hic sextus, cum nihil edi: diequarte emoriar fame.
VI. Suppetit etiam Coelianum illud ex libro historiarum secundo: "Si vis
mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae
in Capitolium curabo tibi cena sit cocta."
VII. Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex origine IV M.
Catonis, in qua ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium
magister equitum monuit: "Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in
Capitolio tibi cena cocta erit"."
VIII. Extremam istius vocis syllabam tum per "e" tum per "i" scriptam legi;
nam sane quam consuetum id veteribus fuerit litteris is plerumque uti
indifferenter, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "proclivi" et
"proclive" atque alia item multa hoc genus varie dixerunt: "die pristini"
quoque eodem modo dicebatur, quod significabat "die pristino", id est
priore, quod vulgo "pridie" dicitur, converso compositionis ordine, quasi
"pristino die". Atque item simili figura "die crastini" dicebatur, id erat
"crastino die".
IX. Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, "die
perendini" dicunt.
X. Sed ut plerique "die pristini", ita M. Cato in oratione contra Furium
"die proximi" dixit; "die quarto" autem Cn. Matius, homo impense doctus,
in mimiambis pro eo dicit, quod "nudius quartus" nos dicimus, in his
versibus:
nuper die quarto, ut recordor, et certe
aquarium urceum unicum domi fregit.
Hoc igitur intererit, ut "die quarto" quidem de praeterito dicamus,
"diequarte" autem de futuro.
XXV.
[recensere]Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.
I. Telorum iaculorum gladiorumque vocabula, quae in historiis veteribus
scripta sunt, item navigiorum genera et nomina libitum forte nobis est
sedentibus in reda conquirere, ne quid aliarum ineptiarum vacantem
stupentemque animum occuparet.
II. Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica,
semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces,
tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles,
veruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, clunacula.
III. De "lingula", quoniam est minus frequens, admonendum existimo lingulam
veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit
Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui:
sine mi gerere morem videar lingua, verum lingula.
IV. Item "rumpia" genus teli est Thraeciae nationis, positumque hoc
vocabulum in Quinti Enni annalium XIV.
V. Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt:
gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut
Graeci dicunt, keletes, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci
histiokopous vocant vel epaktridas, prosumiae vel geseoretae vel oriolae,
stlattae, scaphae, pontones, vectoriae, mydia, phaseli, parones,
myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae,
catascopium.
XXVI.
[recensere]Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui transfretassent.
I. Asinio Pollioni in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et
quibusdam aliis C. Sallusti iniquis dignum nota visum est, quod in primo
historiarum maris transitum transmissumque navibus factum "transgressum"
appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos "transfretasse" dici
solitum est, "transgressos" dixit.
II. Verba ipsa Sallusti posui: "Itaque Sertorius levi praesidio relicto in
Mauretania nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate
vitare proelium in transgressu conatus est."
III. Ac deinde infra ita scripsit: "Transgressos omnis recipit mons
praeceptus a Lusitanis."
IV. Hoc igitur et minus proprie et aperiskeptos et nullo gravi auctore
dictum aiunt. "Nam "transgressus"" inquit "a transgrediendo dicitur, idque
ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum."
V. Idcirco verbum "transgredi" convenire non putavit neque volantibus neque
serpentibus neque navigantibus, sed his solis, qui gradiuntur et pedibus
iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium
"transgressum" reperiri posse aut pro transfretatione "transgressum".
VI. Sed quaero ego, cur non, sicuti "cursus" navium recte dici solet, ita
"transgressus" etiam navibus factus dici possit? praesertim cum brevitas
tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit,
elegantissime "transgressionis" vocabulo, quasi paucorum graduum spatium,
definita sit.
VII. Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum "ingredi"
"transgredi"ve in navigantibus, volo uti respondeant, quantum existiment
interesse "ingredi" atque "ambulare".
VIII. Atqui Cato in libro de re rustica: "fundus" inquit "eo in loco
habendus est, ut et oppidum prope amplum sit et mare aut amnis, qua naves
ambulant."
IX. Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro
honestamentis orationis Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce
dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces
"gradientem" dicit, quod est nimio confidentius, quam illud de navibus
Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt:
praeterea radit vox fauces saepe, facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor.
X. Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum, qui navibus
veherentur, sed et "scaphas" quoque nantes "progressas" dicit. Verba ipsa
de scaphis posui: "Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto
onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur."
XXVII.
[recensere]Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
I. In litteris veteribus memoria exstat, quod par quondam fuit
vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni;
II. neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem populis de
uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum
imperio decertatum.
III. Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factum:
Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam.
Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et
caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis, utrum vellent,
eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent.
IV. Carthaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse,
qui adtulissent, utrum mallent, relinquere; quod reliquissent, id
sibi pro electo futurum.
V. M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa
dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caducei, in altera
hastae simulacra fuerunt incisa.
XXVIII.
[recensere]De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.
I. Tubero in historiarum primo scripsit Servium Tullium regem,
populi Romani cum illas quinque classes seniorum et iuniorum
census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse, qui
minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo
decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites
scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum "iuniores"
supraque eum annum "seniores" appellasse.
II. Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio
moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione
Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
XXIX.
[recensere]Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.
I. "Atque" particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur
conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed
interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in
veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.
II. Nam et pro adverbio valet, cum dicimus "aliter ego feci atque
tu", significat enim "aliter quam tu", et, si gemina fiat, auget
incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni
annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:
atque atque accedit muros Romana iuventus;
III. cui significationi contrarium est, quod itidem a veteribus
dictum est "deque".
IV. Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est
"statim", quod in his Vergili versibus ... existimatur obscure et
insequenter particula ista posita esse:
sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si brachia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.